Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Caninius, quod solum Romana prouisione potuit, ambos duces cum parte copiarum plurima in campum euocatos maximo proelio superauit. nam uno e ducibus interfecto alter cum paucissimis fugit, nullus in oppidum rediit, sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit.

itaque certior per nuntios factus Caesar accurrit circumspectisque omnibus uidet, si expugnare ui moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum suum; unum solum esse praesidii, si quoquo modo hostes aqua arceantur.

sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset, siquidem fons, quo ad potum utebantur, medio deuexi montis latera fundebatur. Caesar ad proximum fontis admoueri uineas turrimque exstrui iubet. fit magnus ilico [*]( AVCTORES § 20 Hirtius B. G. 8, 32 § 21 Hirtius B. G. 8, 33.40.41 § 22 Hirtius B. G. 8, 34-36, cf. 44 § 23 Hirtius B. G. 8, 39 et 40 exceptis si expugnare-exercitum suum Orosianis § 24 sed-potuisset Orosius || siquidem et q. s. et § 25 Hirtius B. G. 8, 41, sed illa § 24 turrimque exstrui male huc inlata sunt; ultima § 25 uel praecipitata-timeri Orosiana ) [*]( 1 draptia D || unoque R1 uni quae D || lycterius] L lecterius PR lypterlus D Lucterius υ 2 caninium (i alt. radendo ex ?) D S uelludonum L uelutunum PR uxello|duno uelunum D 4 dnabusque G3fsh || arnpta D 6 discenso D discessu PR1 || introsum L 7 irritos RS n despiciebant D 9 campo P1B capo D 10 praelio D ||alter] alterum PB 11 fugat PR || redit PR || it R1 om. D 12 cessare Pa || factus] redditus D 18 caesar om. PR || adcurrit PR1 ||expugnari (i ex e m.1 aut 2) P 14 deletum D 15 quoquoJ LPBb c quo R1Dh 16 arcentur D n et om. PR || hoc∗ et litterae seq. q lunula in ras. m. 1 D 17 utebantur ad potum L solus || medio-18 fundebatur om. D 18 deuexi] R2G diu exi PR1 diuex L || fontis] montis D 19 ammoneri D ||turremque PR torremque|que D || extrui PBD ||ilico] undique PBZ (memores fort. illius Horat. Serm. 1, 9, 78) ) [*]( Z* )

388
concursus ex oppido. quibus sine periculo proeliantibus Romani quamuis pertinaciter obsisterent crebriusque succederent, conplures tamen trucidantur.

igitur exstruitur agger et turris pedum sexaginta, cuius uertex aequare ad fontis locum possit, ut uel ex aequo tela conici queant uel praecipitata desuper saxorum uolumina non timeri.

oppidani autem, ubi exanimari siti non solum pecora sua uerum etiam infirmiores hominum aetates uident, cupas pice sebo et scindulis repletas ac deinde inmisso igne in prona praecipitant easque ipsi toto oppido effusi subsequuntur.

ardentibus machinis cum graue proelium suis Caesar ac periculosum uideret , cohortes in circuitum oppidi ire uelociter per occultum imperat atque undique subito uastum clamorem attollere. quo facto consternati oppidani dum recurrere ad muniendum oppidum uolunt, ab oppugnatione turris uel demolitione aggeris recesserunt.

illi tamen, qui ad incidendas fontis uenas sub obtentu aggeris tuti cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus per multa diuidendo tenuari in semet ipsis consumique fecerunt. oppidani fonte siccato ultima desperatione correpti deditionem sui [*]( AVCTORES § 26 Hirtius B. G. 8, 41 et 42 exceptis infirmiores aetates Orosianis § 27 et § 28 Hirtius B. G. 8, U et 43 exceptis maxime § 27 per occultum, § 28 repertos-per multa .. tenuari-fecerunt Orosianis ) [*]( 1 praeliantibus D 2 crebriusq: incipit 8 || complures (o ex u m. 2) B 8 trucidabantur PB || extruitur SPRD || agirittur ris D 4 sexgenta D LX SPB || aequare ad] LSPRD adaequare υ n fontis (f ex p) P || locum] fastigium et aditum Hirtius || possit] LSPRD posset υ 5 equo S || coni L ||quaeant SPRaD 6 examinari L 7 sitim R3D || aetates hominum L solus 8 cubus Pb || sebo] LSPaB sębo Pb || scindulis] LSPRD scandulis fsh || repletas om. 8 9 immisso D 10 subsequuntur (qu in c m. 3) B || pręlium 8 11 at L || circuitum] LS circumitum P et a. ras. R circuitu DGυ 12 acoultum (t 8. s.) L || adque SPR1 || undique om. 8 || subitum D 18 adtollere PR1 14 recurre D || ab oppngnatione] abognatione D 15 aggeris] aggens D || deceвserunt L || ad] id D 16 incedendas P cę∗dendas (ę ex e al. m.; eras. fort. n) B || agge〈ris〉 (ris resutituit m. rec.) 8 || tuticis L || cuniculus LD 17 reppertos S || abatr. aq. meat.] abstrusa meatus aquarum D 19 despera〈tio〉)ne S )

389
faciunt.

Caesar autem omnibus, qui arma tulerant, manus sustulit et uitam reliquit, quo testatior esset etiam posteris poena improborum.

multum enim ad cohercendam audaciam ualet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens forma uiuentis et ad recordationem admonet conscios et ad sciscitationem cogit ignaros.

Exhaustis atque edomitis Gallis securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens, certo se sciens minime aliquos, qui uel moueri audeant uel si moueantur timendi sint, reliquisse.

constitui nunc ante oculos uelim exsanguem defectamque Galliam, post illas ardentissimas febres internosque aestus uitalium meliora torrentes ut sese habeat, quanta macie quantoque pallore sit, quam demissa ac resoluta iaceat, quam ipsos quoque necessarii officii motus, ne eundem incursum malorum reuocent, pertimescat.

inruit enim in eam repentino impetu Romanus [*]( AVCТORES § 29 Hirtius B. G. 8, 44 (etiam posteris Orosiana sunt) § 80 Orosius cap. 12 § 1 Caesar.. in Italiam rediit Hirtius B. G. 8, 50 sqq. (uix Eutr. 6, 19)-) [*]( 1 tulerant (a ex u corr.) L || manus〈s〉ustulit 8 2 reliquid SD || tes|tior L 8 poenam proborum D || inproborum PS || cohercendam] LSPRD 4 miser〈i〉 8 6 suscitationem R1 || post ignaros] x hic ubi galli exausti et domiti sunt a cessare rubris litt. 8 7 Exaustis (E rubra) 8 || adque SR1 ||edomiṇ̇ạ̇tis (corr. M. ant.) 8 demolitis PB ||galli∗s (eras. i) 8 ||vsecur∗S (us ex as corr. m. 1) 8 8 nullus SD || pertimiscens PR1D (corr. m. 3 R) 9 certo se] certo∗s P certe si D || n m nmenime (m, n, m erasae sed mox restitutae, deinde n, m, n, supra Bcr., a m. 1 ?) 8 || qui] que D || aliquos m aliquo corr. m. poateriore S 10 audea∗t (erasa n sed m. poster. restituta) 8 ||mouea∗tur (eras. n sed m. poster. restituta) 8 || timendi sint corr. ex timendis.... P || reliquisse constitui. Nunc 8 11 naunc sed a del. P || exanguem 8 exaguem D || defoetamque ed. 1542 m textu, f s male 12 aetus R1 ||meliorea sed e statim del. P1 molliora P2R2 medullarum ς (NEm) 13 habibat D || macię 8 || pallore sit] paulo reeit D 14 dimissa LRb || sitaceat (s et prior t statim del.) L 15 ne] nec D || unde Ra || cursum D 16 Irruit (Ix ex in m. 3) B || romanos Sa )

390
exercitus ueluti fortissimo corpori fortior lues, quae tanto grauius accenditur, quanto inpatientius toleratur.

sitiebat misera, cum instante gladio profiteri sponsionem seruitutis aeternae auulsis insuper obsidibus cogeretur; sitiebat, ut dixi, notam illam omnibusque suauissimam uelut aquae gelidae dulcedinem libertatis, quantoque eam magis subtrahi intellegebat, tanto auidius desiderabat.

hinc illa tam frequens contra uetita praesumptio: inuadebatur pro defendenda libertate inportuna libertas praereptamque insatiabiliter potiundi licentiam, quod male conceptam perniciem restinguere uidebatur, augebat.

hine Romanus ante pugnam insidiator argutior, hinc in pugna hostis infestior, hinc post pugnam uictor immitior, hinc omnia ad domandam inpatientiam crudescentia, hinc iam nec remediis credebatur.

itaque si interrogare possem hanc de qua loquimur nationem, quid tunc, cum haec ipsa sustinebat, de illis temporibus iudicarit, responderet ut arbitror dicens: \'sic me illa tunc febris exsanguem reddidit ac frigidam fecit, ut etiam haec, quae omnes paene perstrinxit, feruefacere uel commouere nequiuerit, atque ita me Romani inclinauerunt, ut nec ad [*]( 1 lu∗es (er. c) R|| grauior D 2 inpatientiaus (a alt. statim del.) P 〈i〉npatientius 8 imp- R3 3 stante PR1 || profeteri (et minus certae) 8 || seru〈i〉tutis 8 4 ossibus R2 5 illum Sa || galidae R1 6 intelligebat D 1 ill(a) 8 ||tam] tamen PR || frequens contra uetita] contra uetita (e ex ae P) frequens PB || uetitam D || praesumtio Sa PD 8 inuadebatur (an i om. F) 8; male cum praece- dentibuв coniunxerant υ || et pro υ || libertatem D || inportuna] SPR1Dυ imp- R3inopportuna Lh 9 praereptamque] sripsi, praereptaque PbDυ pręrep〈t〉aque S praeruptaque L praeceptaque PaR1 perceptaque R2 -|| pot(i)undi S || licentiam] Pa et a. ras. R lẹ̍centia (corr. m. 1?) 8 licentia LPb, B p. r., Dυ 10 restingere LDa || augebat∗∗ (possunt erasae esse ur) B 11 in argutior desanit S 12 infestior (e in ras, m. 2) B || inmitior PR1 13 domandam (a alt. in ras. m. 1) R dominandi D || impatientiam R3 inpatientia D ||nec∗∗remediis (er. circ. 2 litt.; r inras. m. 1) D 16 iudicaret D || tunc me illa L solus 17 axsanguem∗∗∗∗∗∗ t reddidit (e alt. in ras., m. 1 ?) B euguem reddedit D 18 haec] haec estas (estas s. a. m. ut uid. 1) B || pstri∗xit (er. c) B perextrinxit D praestrinxit LH constrinxit 0 19 nequiuerat Ra || adque Pa )

391
Gothos surgam\'.

sed ne ipsa quidem Roma clades, quas intulit, euitauit exercitae diu auctaeque sunt per totos mundi cardines potentiae ducum uiresque legionum, quae in sese concurrentes eius damno uincerent, cuius periculo uincerentur. nam uictorem Caesarem de Gallia reuersum ciuilia bella comitata sunt aliaque grauissima mala, interfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus. praecesserunt.....

Anno ab Vrbe condita DCXCVII Crassus in consulatu collega Pompei prouinciam sortitus in Parthos, homo inexplebilis cupiditatis, audita in Hierosolymis templi opulentia, quam Pompeius intactam reliquerat, in Palaestinam deuertit, Hierosolymam adit, templum peruadit, opes diripit.

inde per Mesopotamiam tendens in Parthiam, quacumque iter habuit sociis ciuitatibus auxilia indixit. pretia exegit moxque ut Euphraten transiit, ilico Vagesen, legatum ab Horode rege Parthorum ad se missum, obuium habuit, a quo uehementer increpitus est, cur contra foedus Luculli et Pompei auaritia inductus Euphraten transierit. quamobrem sine mora futurum, [*]( AVCTORES 5 nam uictorem sqq, fort. adhibitus Eutr. 6, 18 d 19 cap. 13 § 1 Anno—Pompei.. in Parthos Eutrop. 6, 18 (prouinciam sortitus Orosiana uidentur esse) || homo et q. s. Liuius 105 ac fort. 106 § 2-§ 4 Liuius 106 ) [*]( 1 gothus D guttus L ||adsurgam D 2 exercitụę P ||diu] atque din fsh namque diu ed. 1542 || auctaeque] LPRD (-quae D) actaeque (-teque E) EZ1 υ auctae fs actae h || totos] tutius D 8 quae in] quaeI L 4 dampno a. ras. B || uicerent D || periculum D 6 galliam D et a. r. B 8 DCLXLVII PR1 sescentensimo nonagenlimo septimo- L sexcentissimo nonagensimo septimo D U cracus D 9 prouinciam (n in ras. al. m., c ex t al. m.) B 10 hierusolimis D ||opulentiam Pa et a. r. B 11 palestinam LPRD || denertit] DB diuertit LPB; renertit 0 || hierosolyma R1 hierusolimam D 13 quamcumque P 14 expraeḍa (corr. m. 2) P praeda R praecia D ||ex∗egit (eras. a) B exigit D .15 eufraten LPRD || ilico uag.) ibi cobogeren D || uagensem LH bagesen PRKM; bogeaen GT bogessen 0 bageten N ||horode] PBID herode LR2 16 se (s s. 8.) L 17 increpitus (erasa correctura) B increpidus D || cur] LPRD quod υ 18 eufraten LPRD )

392
ut pro auro Parthico Serico ferro oneraretur.

itaque cum prope Carras uentum esset, Parthi subito ingruentes cum Surena et Silacea praefectis sagittis oppressere Romanos. cecidere ibi plurimi senatores, aliquot etiam consulares et praetorii uiri; Crassus quoque filius Crassi, lectissimus iuuenis, in acie occisus est. praeterea quattuor cohortes cum Vargunteio legato mediis deprehensae campis et interfectae sunt.