Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
inde Fabius in Carnutes profectus est; sciebat enim Domnacum ducem antiquissimum rebellionis totius incentorem ab hoc bello elapsum, si Aremoricis gentibus adiunctus esset, maximos iterum in Gallia tumultus esse moturum. sed eas adhuc ipsa nouitate trepidantes mira uirtute et [*]( AVCTORES § 16—§ 18 Hirtius B. G. 8, 26-29 § 19 Hirtius B. G. 8, 31 ) [*]( 1 hibertiadimisit (. interpunctioni quam i similius) L || hibernia R2 || tamen] LPRD autem fsh || ambiorigis] G abiorigis LPR ambianorum regis D 2 exercitauerat D || g L gaius PR gallus D 3 aput Pa a D || pictonas (i in e m. 2 sed deinde i 8. s. ead.) B 4 impedita D 5 adque PR1 || ad 8. s. m. 2 in B || ex ∗tremum B 6 canini D || literis D || pictonas] D pectonas LPR (i supra e m. 2 sed del. uid. B) || profiait ur D 7 oportunitate LPBD 8 factis] factis per anticipationem (per anticipationem 8. lin. add. sed non ut glossa R2) R2TZ 9 canino PRa 10 eniluit] L exiluit PR1 exiliuit R2 exsiliuit De 11 canino PRa 12 trucidatae (ae ex i corr. m. ut uid. 2) L trucidaetae Pa 18 in] PRD Hirtii codd. ad L solus || ante sciebat uocabulum eiusd. spatii erasum in B 14 domsacum] LPbRD donacum Pa; Dumnacum (cum Hirtii codd.) c || rebellionis (ionis in ras., ex ins?) D U incentorem ab hoc| ex corr. add. in spatio uacuo m. 1 D 15 hac D || elabsum PR1 lapsum D || si (i in ras.) P || aremoricis] LPR armoricis D 16 maximus iterum in galllia ex corr. add. in spatio uacuo m. 1 D || maximus L maximosmos P 17 eas) LDh eos PRv || et om. L )
Draptes unaque Lycterius cum adesse Caninium et legiones in finibus suis uiderent, undique collectis copiis oppidum Vxellodunum occupant.
hoc oppidum in editissima montis arce pendebat, duabus partibus per abrupta latera non paruo flumine cingebatur, medio deinde descensu largissimo fonte securum plurimaque introrsum copia frumenti tutum inritos procul discursus hostium despiciebat.
Caninius, quod solum Romana prouisione potuit, ambos duces cum parte copiarum plurima in campum euocatos maximo proelio superauit. nam uno e ducibus interfecto alter cum paucissimis fugit, nullus in oppidum rediit, sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit.
itaque certior per nuntios factus Caesar accurrit circumspectisque omnibus uidet, si expugnare ui moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum suum; unum solum esse praesidii, si quoquo modo hostes aqua arceantur.