Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ibi Correus vel fugam vel deditionem detraotans Romanos, ut uiuus caperetur, instantes occidendo, ut occideretur, coegit.

igitur cum pacatam esse uniuersam Galliam Caesar neque ausuram fore ad aliquos adspirare motus arbitraretur, legiones [*]( AVCTORES § 12 Hirtius B. G. 8, 6.7.12.11 § 18 et § 14 Hirtius B. G. 8, 17—20 § 15 Hirtius B. G. 8, 24 et 25 ) [*]( 1 assumerent R3 adsumerant D 2 praecantes LR1 praecantis D || dedirunt D 3 bellouagui] LPD bellouagi∗∗ (fuisse uid. -gui) B || opiniones L 4 hic |horreo L hic horreo D bij.chorreo P hii correo R1 hi∗chorreo R2 5 suscepti1 (punctum ut uid. erasum) R || ambianos] LPBD (-nus D) || aulerchos L || saletos LPD saletes B 6 ueliocasses LD beliocasses P bellocasses (post 11 eras. supra lin. i) R || atrebatasque] LPR2 (ntr- R1) at, rabatas quae D || quemdam D || cintum D 7 adque P || inpeditum PR1 || paludi L; palude Hirtius || commissoque (s alt. ex corr. add.) P 8 qui L || erant L 9 trucidande.|Jnde D || deinde∗ B || oportunum LPBD || prouiso L 10 occupassent v || adque P1R1 || comperto PR cum partum D 12 hisdem LPRD 18 incluserunt om. D || internitionem R1 (-net- 2) intemitione D || caeciderunt PRD 14 correus] Ü chorreus LbPR2D (supra c punctum al. m., sed fortuitum uid. B) chorreos R1 || detractans] LD detrectans (e alt. in ras. m. 2 B) PR 16 caperetur (e pr. in ras. m. 2) B capiritur D 16 igitur om. D 17 ad] aut PR || aspirare (i in ras. m. 1 R) PR ) [*]( v. ) [*]( 25 )

386
in hiberna dimisit, ipse tamen Ambiorigis fines, qui tot bella excitauerat, horrenda hominum strage uastauit.

at uero C. Caninius legatus bellum apud Pictonas inuenit: ubi magna hostium multitudo impeditam itinere legionem circumdedit atque ad extremum diserimen adduxit.

porro antem Fabius legatus acceptis Caninii litteris in Pictonas proficiscitur ibique a. captiuis de opportunitate locorum certior factus inopinantes hostes opprimit magnisque stragibus factis plurimas praedas agit.

deinde cum Caninio signum aduentus sui dedisset, Caninius totis castris subito exsiluit seseque iniecit hosti. ita Fabio ex alia parte et Caninio ex altera insistente, maximo et diuturno bello innumerae Gallorum copiae trucidatae sunt.