Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

in Sicilia enim post Fnluium [*]( AVCTORES cap. 9 Liuius 68 et 59 (cfPeriocha) ) [*]( EXPILATORES 10 orta — 13 oppreasa sunt. 18 Fuluium, p. 298, 3 Rutilius, 5 amplias — 6 trucidata compilauit Paulus 93 ) [*]( 1 graccus PR || niteretur PB || plebis PBD || subsequente PBD || cumque] cum B || commitioram PB 3 aocenderent PB (-ent minus clarae in P) || nanasica D || fracmentis (c in g m. cant. B) PB 4 graccus PB || grados P* gradis D 6 fracmento R1 || Bubselli PR subsello D || corruit PB || assurgens (pr. s in ras. m. ant.) B 7 clauę a. ras. B claae LPBbD || inpacta (n in m m. ant. B) PB || examinatus LDR1 || ducente D 8 eorumque] eroque D eorum PB 9 gracci PB 10 ortu D 11 prouintias B || minturnas D || quadringenti quinquaginta L qaadraginti quinquagenta D || cruce PR1 12 et om. L || sinuesse PR1 senuisse D innise R2 apud sinuessam B || quatuor BD || quinto PRD 13 gn. L gneo PB gieoe D || cepione LPD coepione B om. B || oppressa (op in ras. ex una litt.) B 14 eraclito D* 15 telon D || intumescentis R1 16 praeasi PaR1D oppressi NT ut uid., h 17 siciliensis (ilie euanidae) B || malo D || fomite∗∗ (e in ras.) B || a quo istae om. P (non om. R) || iste L || scintilliae migantis D || sintille R1 || aemicantes P )

298
consulem Piso consul Mamertium oppidum expugnauit, ubi octo milia fugitiuorum interfecit, quos autem capere potuit, patibulo suffixit.

cui cum Butilius consul successisset, idem quoque Tauromenium et Hennam, firmissima fugitiuorum refugia, bello recepit: amplius quam xx milia tunc seruorum trucidata referuntur.

Misera profecto talis belli et inextricabilis causa. pereundum utique dominis erat, nisi insolescentibus seruis ferro obuiam iretur. sed tamen in ipsis quoque infelicissimis damnis pugnae et infelicioribus lucris uictoriae quanti periere uicti tantum perdidere uictores.

Anno ab Vrbe condita DCXXII P. Licinius Crassus consul et pontifex maximus aduersus Aristonicum Attali fratrem, qui traditam per testamentum Romanis Asiam peruaserat, cum

instructissimo missus exercitu, praeterea a magnis regibus hoc est Nicomede Bithyniae, Mithridate Ponti et Armeniae, Ariarathe Cappadociae, Pylaemene Paphlagoniae eorumque maximis copiis adiutus, conserto tamen bello uictus est;

et cum, exercitu post plurimam caedem in fugam acto, ipse iam circumuentus ab hostibus et paene captus esset, uirgam, qua erat [*]( AVCTORES § 1 — 5 Liuius 59 (cf. Perioeha et Eutrop. 4, 20) ) [*]( EXPILATORES 20 ab hostibus — p. 299 , 2 transuerberauit inter Eutropiana adhibuit Paulus 94 ) [*]( 1 mamercium D; murgentium eoni. A. Schaefer, Iahrb. f. Philol. 1873 p. 71 2 uIII P VIII R 3 suffixit (x in ras. m. 2) B || rutilius] LPR (B) rati lios D; rutilius eHam Periocha 59 (ubi autilius Nas.) et fasti Hisp. cum Chron. Pasch. a. 622; rupilius corr. fsh 4 tauromiuium DR\' || hennam] L het·nam P hetnam R1 bennan D petnam R1 5 ubi amplius (g) v || uiginti milia D || seruorum tunc L 9 in om. L || ipsos D || dampnis a. ras. R 10 tanto perdere D 12 sescentensimo uicensimo secundo L sexcentissimo uicensimo secundo D || publius PRD 18 attalli PaRa 14 tradita D 15 a om. LPR 16 incomedae L nicomedię (ię ex e corr. m. 2, sed. i deinde erasa) R || bythiniae PRD || mithridatae L mitridate (e m ę m. ant. R) PR1 metridate D || ponte D || arminiae D || arlarathae (-the in thę m. ant. Rj LR ariathe D 17 philemene P philimenę R philemense L pilimone Da palimone Db || pafiagoniae PRD 18 aditus D || conserto] conaerat tot D || exercito plurima caed∗em (e ex ae ut uid.) D 20 p.ene (er. a) R || uirga D || erat in ras. m. 1 P )

299
usus ad equum, in oculum Thraecis inpegit; barbarus autem cum ira et dolore exarsisset, latus Crassi gladio transuerberauit. ita ille excogitato genere mortis effugit et dedecus et seruitutem.

Perpenna consul, qui Crasso successerat, audita morte Crassi et clade exercitus Romani raptim in Asiam peruolauit, Aristonicum recenti uictoria feriatum inprouiso bello adortus nudatumque omnibus copiis in fugam uertit;

cumque Stratonicen urbem, ad quam ille confugerat, obsidione cinxisset, trucidatum fame ad deditionem coegit. Perpenna consul apud Pergamum correptus morbo diem obiit; Aristonicus Romae iussu senatus in carcere strangulatus est.

Eodem anno Ptolemaei Alexandrinorum regis misera uita miseriorem uitae exitum dedit. is enim sororem suam stupro cognitam ac deinde in matrimonium receptam nouissime turpius quam duxit abiecit.

priuigaam uero suam, hoc est filiam sororis et coniugis, coniugem adsciuit, filium suum, quem ex sorore susceperat, nec non et filium fratris occidit. quamobrem tantis incestis parricidiisque exsecrabilis ab Alexandrinis regno pulsus est.