Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Gracchus cum eniteretur, ut ipse tribunus plebi subsequenti anno permaneret, cumque comitiorum die seditiones populi accenderet, auctore Nasica inflammata nobilitas fragmentis subselliorum plebem fugauit.

Gracchus per gradus, qui sunt super Calpurnium fornicem , detracto amiculo fugiens ictus fragmento subsellii conruit rursusque adsurgens alio iota clauae cerebro inpactae exanimatus est.

ducenti praeterea in ea seditione interfecti eorumque corpora in Tiberim proiecta sunt; ipsius quoque Gracchi inhumatum cadauer extabuit. orta praeterea in Sicilia.

belli seruilis contagio multas late infecit prouincias. nam et Minturnis CCCCL serui in crucem acti et Sinuessae ad quattuor milia seruorum a Q. Metello et Cn.

Seruilio Caepione oppressa sunt; in metallis quoque Atheniensium idem tumultus seruilis ab Heraclito praetore discussus est; apud Delon etiam serui nouo motu intumescentes oppidanis praeuenientibus pressi sunt, absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae uelut scintillae emicantes, diuersa haec incendia seminarunt.

in Sicilia enim post Fnluium [*]( AVCTORES cap. 9 Liuius 68 et 59 (cfPeriocha) ) [*]( EXPILATORES 10 orta — 13 oppreasa sunt. 18 Fuluium, p. 298, 3 Rutilius, 5 amplias — 6 trucidata compilauit Paulus 93 ) [*]( 1 graccus PR || niteretur PB || plebis PBD || subsequente PBD || cumque] cum B || commitioram PB 3 aocenderent PB (-ent minus clarae in P) || nanasica D || fracmentis (c in g m. cant. B) PB 4 graccus PB || grados P* gradis D 6 fracmento R1 || Bubselli PR subsello D || corruit PB || assurgens (pr. s in ras. m. ant.) B 7 clauę a. ras. B claae LPBbD || inpacta (n in m m. ant. B) PB || examinatus LDR1 || ducente D 8 eorumque] eroque D eorum PB 9 gracci PB 10 ortu D 11 prouintias B || minturnas D || quadringenti quinquaginta L qaadraginti quinquagenta D || cruce PR1 12 et om. L || sinuesse PR1 senuisse D innise R2 apud sinuessam B || quatuor BD || quinto PRD 13 gn. L gneo PB gieoe D || cepione LPD coepione B om. B || oppressa (op in ras. ex una litt.) B 14 eraclito D* 15 telon D || intumescentis R1 16 praeasi PaR1D oppressi NT ut uid., h 17 siciliensis (ilie euanidae) B || malo D || fomite∗∗ (e in ras.) B || a quo istae om. P (non om. R) || iste L || scintilliae migantis D || sintille R1 || aemicantes P )

298
consulem Piso consul Mamertium oppidum expugnauit, ubi octo milia fugitiuorum interfecit, quos autem capere potuit, patibulo suffixit.

cui cum Butilius consul successisset, idem quoque Tauromenium et Hennam, firmissima fugitiuorum refugia, bello recepit: amplius quam xx milia tunc seruorum trucidata referuntur.

Misera profecto talis belli et inextricabilis causa. pereundum utique dominis erat, nisi insolescentibus seruis ferro obuiam iretur. sed tamen in ipsis quoque infelicissimis damnis pugnae et infelicioribus lucris uictoriae quanti periere uicti tantum perdidere uictores.