Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

atrox din certamen et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se aduersum Numantinos fugiendo probauissent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini interfectis suorum fortissimis bello cedunt, conpositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem reuertuntur, corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt.

nouissima spe desperationis in mortem omnes destinati clausam urbem ipsi introrsum succenderunt cunctique pariter ferro ueneno atque igne consumpti sunt.

Romani nihil ex his penitus habuere uictis praeter securitatem suam; neque enim euersa Numantia uicisse se magis Numantinos quam euasisse duxerunt.

unum Numantinum uictoris catena non tenuit; unde triumphum dederit, Roma non uidit; aurum uel argentum, quod igni superesse potuisset, apud pauperes non fuit; arma et uestem ignis absumpsit.

Igitur ea tempestate, cum haec apud Numantiam gesta sunt, apud Romam Gracchorum seditiones agitabantur. Scipio autem cum deleta Numantia ceteras Hispaniae gentes pace [*]( AVCTORES § 1 et 2 Liuius 59 et Orosius ) [*]( EXPILATORES 8 nouiss.—9 destinati fort. respexit VergU. Aen. 2, 353 sq. 19 Scipio—p. 296, 4 exitio fuit compilauit Paulus 92 ) [*]( 1 et om. M || ebrietatis (tis in ras.) P || posione P1 2 sese** -obtalerunt B \' 4 se om. D II aduersus PB 5 pugnassent (pu in ras. m. 1) D || numantinis L nummantini D || interfectis suorum fortissimis] interfectisBimis D 6 compositis PB 7 nec] non separantea se nec (non separantes se s. 8. m. 1 in P) PB II fugientis LaD 8 nouissima] LBDA nouissima* P nouissime fsh; supra nouissima spei (ex spe m. 1 aut 2) scriptum: alibi · Nouissime sui m. 2a nisi quod Nouissin in ras. m. 3 G II desperationes D desperatione* G 9 omnes om. L II ipsi om. h 10 introsum RA || succei nderunt D II cunctique pariter ferro ueneno atque] ipseq: D || adque L 11 consumti P II paenitus PR1 12 uerba uictis-enim om. D 13 uicisse remagis (re m. 2) L || duxerunt] PlDA dixerunt LP2R 15 romanoui[dit L || quod digni (altera d deleta) P quod igne D 16 superasse D 17 absumsit PD 18 cum haec ∗apud (er. c ut uid.) B hac capud (om. cum) P1|| aput D || numantii (& ex a m. 2) P 19 graccorum PB 20 delata D || per ceteras (per s. s. m. antiqua) B II pacem PR )

296
conponeret, Thyresum quendam, Celticum principem, consuluit, qua ope res Numantina aut prius inuicta durasset aut post fuisset euersa. Thyresus respondit: concordia inuicta, discordia exitio fuit.

quod Romani tamquam sibi ac de se dictum exempli loco acceperunt, quippe quibus iam de seditionibus discordantis totius Vrbis nuntiabatur. Carthagine Numantiaque deleta moritur apud Romanos utilis de prouisione conlatio et oritur infamis de ambitione contentio.

Gracchus tribunus plebi iratus nobilitati, cur inter auctores Numantini foederis notatus esset, agrum a priuatis eatenus possessum populo diuidi statuit. Octauio tribuno plebi obsistenti ademit imperium et successorem Minucium dedit. his causis senatum ira, populum superbia inuasit.

ac tunc forte Attalus, Eumenis filius, moriens testamento populum Romanum imperio Asiae succedere heredem iusserat. Gracchus gratiam populi pretio adpetens legem tulit, uti pecunia, quae fuisset Attali, populo distribueretur. obsistente Nasica etiam Pompeius spopondit se Gracchum, cum primum magistratu abisset, accusaturum. [*]( AVCTORES 8 8 et 4 Liuius 58 (cf. Periocha) ) [*]( EXPILATORES 2 qua ope—4 exitio fuit haec respicere uid. Gregorius Turon. l. 5. prol. tametsi dicit: \'requirite quid de Carthagmensibus scribat Orosius\'. ) [*]( 1 componeret PR || thyresum] LB thyre sum (sum in ras.) P ethyresum D tyresum B tiresum v || celtiuum D 2 uicta L 3 thyresus] LPBD tyresus B || inuicta discordia om. D 4 ac de] a L 6 orbis R2 || karthagine P2B cartagine D 7 dele*ta B || oritur PB || aput D || collatio B* colatio D 8 ambutione et B 8. ut 8. m. 1 P ambustione R1 || contentione D || graccus PR || plebi] L plebis PBDbv plebs Da 9 nobilitate (-ante P) PbR1 nubilitate D || cur] LPRD quod v 10 eet (t m. 2 add.) B || priuatis (s m ras. m. 2) P || populum D || diuidi (di alterum ex corr. add.) P 11 tribun|o| (o intra ras.) B || plebi] LPB plebis Dv || obsistenti∗ P || timperium D 12 municium Pa minitium B1 minutium R* || ira] | mira D || populo D 13 ac] LPBD at Gfsh || testamentum D 14 pro L || imperium D 15 gratia D || graccus PR, || praetio LPB1 praecio D n appetens PRD 16 uti] ut ipaa D 17 graccum PB 18 magistratum PB || adisset B\' )

297