Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Anno ab Vrbe condita DCXX oum maior paene infamia de foedere apud Numantiam pacto quam apud Caudinas quondam furculas pudorem Romanae frontis oneraret, Scipio Africanus consensu omnium tribuum consul creatus atque ad expugnandam Numantiam cum exercitu missus est.

Numantia autem citerioris Hispaniae, haud procul a Vaccaeis et Cantabris in capite Gallaeciae sita, ultima Celtiberorum fuit.

haec [*]( AVCTORES cap. 7 Liuius 56.57.59 (ad § 1 cf. Per. 56 et Flor. 2, 18 § 7, ad § 3 Flor. 2; 18 § 2, qui h. I. fort. ipse adhibitus est, ad § 4—6.8 Per. 57, ad § 7 Florus 2, 18 § 11 et 13, ad § 10 Flor. 2, 18 § 2, ad % 12 Periocha 57 et Flor. 2, 18 § 13, ad § 13 Flor. 8, 18 § 12, ad § 16-18 Flor. 2, 18 § 14.15.17) ) [*]( ,.1 cQterum a. ras. B || et] est et R2 2 idonea R || subnecta L 3 a∗seruis (er. d) D || dominatu improbo] dominatur| pro hoc D || inprobi (improbi 3) B || uerba seruitutem—conmutantibus om. D .4 commutantibus R || libertate D 5 maximQ a. ras. B || clauso fsh || egerereferas (refe in rae. m. 1; re ligatae) D 6 uiperinam (ui al. m., ex in ?) B uiperina| D || conoeptione D 7 perditionis RD H suam mortem D 8 seruolis D || excitatior B* || rariore D || citeris D 9 est om. D 11 inter capitis numerum XI- ru- brica scriptum et anno erasum est U[n]decimo D in euius arehetypo iam capitum numeros scriptos nec uero alio colore distinctoe fuisse apparet || A& in ras, m. 2 B || ∙DC∙mo-uicensimo L sexcentissimo-uicentissimo (tis alt. eras.) D || p*ene (er. a) B 12 numantia D || furculas quondam caudinas L || caudenas R2 || quandam Ra 13 romae B || onoraret R1 onorarit (-it in -et m. 1) D 14 tribunum B || adque L || expugnandam] L obp- (b in p 2 R) Bfh oppugnanda D 16 aut R1D || uacceis LD gallię uacceis B 17 callaciae (prima litt. fortasse g fuit) L galleciae B gallatiae D || celteberiorum D)

293
per annos quattuordecim cum solis quattuor milibus suorum quadraginta milia Romanorum non solum sustinuit sed etiam uicit pudendisque foederibus adfecit.

igitur Scipio Afrioanus Hispaniam ingressus non se ilico ingessit hostibus, ut quasi incautos circumueniret, sciens numquam hoc genus hominum adeo in otium corpore atque animo resolui, ut non ipsa qualitate habitudinis suae apparatus aliorum praecelleret, sed aliquamdiu militem suum in castris uelut in scholis exercuit.

et cum partem aestatis totamque hiemem ne adtemptata quidem pugna transegisset, sic quoque parum propemodum hac profecit industria.

namque ubi copia pugnandi faota est, exercitus Romanus oppressus impetu Numantinorum terga conuertit; sed increpatione et minis obiectantis sese consulis manuque retinentis tandem indignatus in hostem rediit et quem fugiebat fugere conpulit. difficilis tunc in relatu fides: Numantinos et fugauere et fugientes uidere Romani.