Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Seruio Fuluio Flacco Q. Calpurnio Pisone consulibus Romae puer ex ancilla natus quadripes quadrimanus, oculis quattuor. auribus totidem, natura uirili duplex. in Sicilia.

mons Aetna uastos ignes eructauit ac fudit, qui torrentum modo per prona praecipites proxima quaeque corripientibus exussere flammis, longinquiora autem fauillis calidis cum uapore graui late uolitantibus torruerunt: quod Siciliae semper uernaculum genus monstri non portendere malum adsolet sed inferre. in Bononiensi agro fruges in arboribus enatae sunt.

igitur in Sicilia bellum seruile ortum est, quod adeo graue et atrox multitudine seruorum, instructu copiarum, magnitudine uirium fuit, ut.

non dicam praetores Romanos, quos penitus profligauit, sed consules quoque terruerit. nam LXX milia seruorum tunc in arma conspirantium fuisse referuntur, excepta urbe Messana, quae seruos liberaliter habitos in pace continuit. [*]( AVCTORES § 1 Liuius Ubro ut uid. 56 (cf. Obseq. 25 qui ad annum praeced.); Romae Orosius temere § 2 Liuius libro ut uid. 56 (cf. Obseq. 26) et fort. Augustinus C. D. 4, 2 § 8 et 4 Liuius 56 (ct. Periocha) ) [*]( EXPILATORES 4 romae—6 duplex et 11 in Bon.-12 sunt exscripnt Paulus 87 (quibus quae in Pauli nescio quo exemplari addi Bauchius Ueber die Hist. Rom. des Paul. Diac. 1873 p. 17 testatur Orosio uindi- eaturus mense ianuarii, glossatoris sunt inepti; cf. Plin. n. h. 18 § 166) ) [*]( 1 dulcia (c in ras. ex t m. 3) B II otia sna doloia v 2 impndentins (m ex n m. 3) B || alieni D II quieti∗sése (eras. I, ea in ras. m. 1, B pr. et e fin. in ras. m. 2) B 3 se D 4 quinto BD || caspornio D || pisonae B || conss∙ L consul (1 ex 1 2) B || romae (a eraea sed m. 3 restit.) B 5 natos est v II quadripes] LR2D uadripes R1, om. h 6 nirili] AG(B)v nirilis D uiri LB H aethna LBD 7 uaeto D || ∗eructauit (er. s) D 9 longinquiorautem L II fau∗llis (er. i) D fabillis L || latę a. ras. B 10 uolutatibus (\' forU ex corr. add.; eo compendio alibi non utitur) D 11 genns] gens D II mon*stri (er. a ?) B || protendere D II assolet R3 12 bononensi LDB U ∗enatae B natae (-te B) B 14 magnitudinem D et magnitudine v n uirum B* 15 paenitus R1D 16 ∙LXX∙ milia L septnagenta milia D ) [*](19* )

292

ceterum Sicilia in hoc quoque miserior, quia insula et numquam erga statum suum iuris idonei nunc tyrannis subiecta nunc seruis, uel illis dominatu improbo exigentibus seruitutem uel istis praesumptione peruersa conmutantibus libertatem, maxime quia clausa undique mari egerere foras non facile potest intestinum malum.

uiperinam quippe conoeptionem perditioni suae aluit sua libidine auctam, sua morte uicturam. in hoc autem seruilis tumultus excitatio quanto rarior ceteris tanto truculentior est, quia intentione commouetur libera multitudo ut patriam augeat, seruilis ut perdat.