Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

namque Mancinus consul postquam a Popilio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo infeliciter proelia cuncta gessit atque in id suprema desperatione perductus est, ut turpissimum foedus [*]( ATCTORES § 16 et 17 Liuius 52 § 18 Liuius 55 § 19- § 21 Liutus 55 et 56 (ad § 19 cf. Obseq. 23, § 20 turpissimum foedus Augustin. C. D. 3, 21), § 19 sed non semper et q. s. Orosiana uidentur esse, ad illa § 21 Pompeius—pepigisset adhibitus fort. Liuius 54 (cf. Periocha) .§ 20 turp. foedus cf. 5, 7 § 1 ) [*]( 2 iuraelefastidiantar D 4 mitritates D || tnnc om. D 5 demetrii] RbD demetri LRa Demetrio v || prae∗fecto R || babylonam] LR babilonam D 7 i∗daspen (er. s ut uid.) D || subegit (egi in ras. m. 1) B 8 seoundum D 9 bellum D || cępit R coepit D || diodothus LRb diu thus D 10 regnum om. L 12 uadendo La || regnum D 14 m̅ • L m R Marco D || aem elio D || Lepido C.] gaio lepido D || g- L gaio B || conss• L cο̃ns B 15 uerba curata sunt sed nou semper aucupatoribus om. D 16 euentum L 17 ∗aruspicibus R || oportuni R opurtuni D || suffragabantur D 18 a Popiliu] appiljo (o radendo ex p) D || nunantia D 19 praelia D || adque Ra 20 suprema (a in ras. al. m.) R || perductus (uc in ras. m. 1) D )

288
cum Numantinis faceré cogeretur.

quamuis et Pompeius iam aliud aeque infame foedus cum isdem Numantinis paulo ante pepigisset, senatus dissolui foedus et Mancinum dedi Numantinis praecepit, qui nudato corpore manibusque post tergum reuinctis ante portas Numantinorum expositus ibique usque in noctem manens, a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus lacrimabile utrisque spectaculum praebuit.

Exclamare hoc loco dolor exigit. cur falso uobis, Romani, magna illa nomina iustitiae fidei fortitudinis et misericordiae uindicatis? a Numantinis haec uerius discite, fortitudine opus fuit?

pugnando uicerunt. fides exigebatur? credentes aliis secundum se, quos occidere potuerant, pacto foedere dimiserunt iustitia probanda erat?

probauit eam uel tacitus senatus, cum idem Numantini per legatos suos ant inuiolatam pacem solam aut omnes, quos pignore pacis accepto uiuos dimiserant, reposcebant.

misericordia examinanda uidebatur? satis documenti dederunt uel emittendo ad uitam inimicum exercitum uel ad poenam non recipiendo Mancinum.