Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Viriatus autem cum per quattuordecim annos Romanos duces atque exercitus protriuisset, insidiis suorum interfectus est, in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores eius indiguos praemio iudicarunt.

At ego non modo nunc, uerum etiam saepe intertexere Orientis illa inextricabilia bella poteram, quae raro umquam [*]( AVCTORES § 12 Liuius 53 aut 54 § 13 Liuius 54 § 14 Liuius 54 cf. Periocha, Florus 2, 17 i 17, Eutropius 4, 16) ) [*]( 2 praeueniendi L 4 archani R 6 aruspices R || assolent R2 || . forte, (er. r ?) D 7 caelebrassent RaD || diis Rb 9 relegiosa Ra 12 bucciam] LDAGc bacciam Rv bocciam T || obsedebat R 14 bcytiae B cythiae D 15 ex#ecrabile (erasa s) R || • d •tia (tis al. m. ) R 20 pene Rb 22 periuat tuor dioim D || xɪɪɪɪ B 26 at] & B 27 illam D || ineztricabilia bella om. D || ineztrabilia R1 H bella in mg. add. m. fort. 1 in B )

287
nisi sceleribus aut incipiunt aut terminantur ; sed Romanorum, cum quibus nobis actio est, tanta sunt, ut iure fastidiantur aliena.

Mithridates tunc siquidem, rex Parthorum sextus ab Arsace, uicto Demetrii praefecto Babylonam urbem finesque eius uniuersos uictor inuasit. omnes praeterea gentes, quae inter Hydaspen fluuium et Indum iacent, subegit. ad Indiam quoque cruentum extendit imperium.

Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem uicit et cepit: quo capto Diodotus quidam cum Alexandro filio regnum eius et regium nomen usurpauit.

qui postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in peruadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit.

M. Aemilio Lepido C. Hostilio Mancino consulibus prodigia apparuere diuersa et, quantum in ipsis fuit, ex more curata sunt. sed non semper aucupatoribus euentuum et structoribus fallaciarum haruspicibus opportuni casus suffragantur.