Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Pompeius contracto apud Palantiam exercitu Lauronem ciuitatem, quam tunc Sertorius oppugnabat, frustra conatus defendere uictus aufugit.
Sertorius superato fugatoque Pompeio Lauronem captam cruentissime depopulatus est; reliquum agmen Lauronensium, quod caedibus saperfuerat, miserabili in Lusitaniam captiuitate traduxit.
Pompeium autem, hoc est ilIum Romanorum ducem, a se uictum fuisse gloriatus est, quem magna praeditum fiducia ad hoc bellum non pro consule sed pro consulibus Roma misisset.
fuisse tnnc Pompeio triginta milia peditum, mille equites Galba scribit, Sertorium autem sexaginta milia peditum, octo milia equitum habuisse commemorat.
postea nero Hirtuleius cum Metello congressus apud Italicam Baeticae urbem uiginti milia militum perdidit uictusque in Lusitaniam cum paucis refugit.
Pompeius Belgidam, nobilem Celtiberiae urbem, cepit. Sertorius deinde cum Pompeio congressus decem milia militum eius interfecit; ex alio cornu uincente Pompeio [*]( AVCTORES § 5 — § 9 Liuius 90 aut 91, insertis § 8 non pro consule — misisset quae sunt Ciceronis De imp. Pompei 21 § 62 § 10 Liuius 91 § 11 Pompeius — cepit Liuius 92 aut 91 || Sertorius - § 12 Liuius 92 ) [*]( 1 oberrens Pa 2 donec] donec do D || pompei] LBD pompeii P || consotiaretnr R1 3 contranctu D || aput P1 || palantiam] LPR palentiaD; Pallantiam fsh || laurorem D 4 serturius D || defendere conatus L || defendere uictus om. D 5 aut fugit D || serturius D || lacirone D || capta D 6 cruentissime (en ex corr. add.) P || seliquom D || laurnensiumD 7 mirabili R1 II lusitamiam L lusitaauia RD 8 transduxit PBD 9 fuisse uictum L 10 fiduciae D U consule] consulD 11 mi∗sisset (er. s) B || trigenta D xxx PR 12 mtile] mile D || ∗equites B Q serturium. D || sexagenta D LX PR 18 octo] ym P ∙VIIII∙ (sic) B || equitum∗∗∗∗ P qquitum a. ras. B 14 uero om. L || hirtuleius (n alt. ex 0 2) B H aput P1 || italiea D. || beticae LPRD 15 niginta D xx PB || mU P || militum] peditum D || uictusque in) uictusquae D || lusitania D 16 belridam] LPRD; Segidtm fsh; ef. Corp. Inser. Lat. 2 n. 988 || colthiberiae PRa 17 c∗epit B || serturius D || pompeio (pom add. m, 2) P -pom peio (om in ras, m. 1) D || decim D 18 alia R1 || uincente] aim faciente uincenteque B* )
multa inter eos praeterea proelia gesta sunt. Memmius, quaestor Pompei idemque uir sororis eius, occisus est. Hirtulei fratres interfecti. Perpenna, qui se Sertorio iunxerat, comminutus est.
postremo ipse Sertorius decimo demum anno belli inchoati isdem quibus et Viriatus suorum dolis interfectus finem bello fecit Romanisque uictoriam sine gloria dedit; quamuis Perpennam postea pars exercitus eius secuta sit: qui a Pompeio uictus cum uniuerso exercitu suo interfectus est.
ciuitatibus nero cunctis ultro ac sine mora per deditionem receptis, duae tantum restiterunt, hoc est Vxama et Calagurris: quarum Vxamam Pompeius euertit, Calagurrim Afranius iugi obsidione confectam atque. ad infames escas miseranda inopia coactam ultima caede incendioque deleuit.
percussores Sertorii praemium ne petendum quidem a Romanis esse duxerunt, quippe qui meminissent antea Viriati percussoribus denegatum.
Et quamnis nullo tunc praemio patrauerint Romanam securitatem, tamen fortis fide ac uiribus semper Hispania cum optimos inuictissimos reges reipublicae dederit, nullum umquam tyrannorum ab initio usque in hodiernum diem uel de se editum misit uel in se extrinsecus incurrentem uiuum potentemue dimisit. [*]( AVCTORES § 13—§ 15 Liuius 96 (§ 18 cf. Periocha) § 16 Orosius ) [*]( 1 tantumdem L U p∗ene B om. L 2 mimmius D || questas D || pompeii PR 8 soris Ra || hirtulei (r in ras. m. 2, ex n 9) B || frater D || interfecit PRD 4 sese D om. L || serturio D || iuncxerat Ra iux] D || commi∗nutus P cumminutus D || serturius D 5 decimum demo D || in.choato (er. 1 fort. para litterae h) D || hisdem LPBD 6 ueriatus P\' || interfeotal] inter D || bellam D 7 perpenna D 8 sit] est L 10 per deditionem] perditioBe D || restituerunt (u pr. del.) PB 11 uixama D || galagurris D || uxama D 12 calagorim D || adque PR1 18 ad om. B || ęscas R2 || ultuma L n caedae P 14 pencussoris (c ilico ex s) D 15 meminissent] inimsnis|sent D 16 uiri a D 19 inuictissimosque Rav || poet reges s. lin. m. 2:. suos addedieionem B || reip̄. L || unquam R1D 20 uel de] de h 21 in] ex D )
Interea Macedonicum bellum Claudius sortitus uarias gentes, quae Rhodopaeis montibus circumfusae sunt ac tunc Macedoniam crudelissime populabantur —
nam inter cetera dictu audituque horrida quae in captiuos agebant, raptis, cum poculo opus esset, humanorum capitum ossibus cruentis capillatisque adhuc ac per interiores cauernas male effosso cerebro oblitis auide ac sine horrore tamquam ueris poculis utebantur: quarum cruentissimi atque immanissimi Scordisci erant —
has itaque, ut dixi, Claudius pellere Macedoniae finibus bello adtemptauit magnisque se malorum molibus obiecit: unde cum animo aeger et curis circumsaeptus, morbo insuper correptus esset, interiit.
huius successor Scribonius adtemptatarum superiore bello gentium uim declinans, in Dardaniam arma conuertit eamque superauit.
Publius uero Seruilius exconsule Ciliciam et Pamphyliam crudelissime adortus dum subdere studet, paene deleuit. Lyciam et urbes eius obsessas oppressasque cepit.