Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Creatis itaque P. Seruilio et Appio Claudio consulibus uisus est tandem Sulla priuatus.

hoc fine conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum et ciuile Sullanum. haec per annos decern tracta plus quam centum quinquaginta milia Romanorum consumpserunt;

tantumque leetissimorum uirorum uernaculorumque militum Roma hoc ciuili bello perdidit, quantum in ea superiore tempore, cum se iam aduersum Alexandrum Magnum circumspiceret, in discretis aetatibus census inuenit;

praeterea uiros consulares uiginti et quattuor, praetorios sex, aedilicios sexaginta, senatores fere ducentos, absque innumeris totius Italiae populis, qui passim sine consideratione deleti sunt, quos neget quisquam, si ualet, quin eodem damno suo uicerit Roma quo amisit Italia.,

Pro pudor! num quidnam et hic conparatione ambigua egent tempora? immo uel maxime, inquiunt: nam quid tam apte quam bellis ciuilibus bella ciuilia conparantur? an forte dicetur, etiam in his temporibus bella ciuilia non fuisse?

quibus a nobis respondebitur, iustius quidem socialia uocari oportere, sed nobis proficere, si ciuilia nominentur. cum enim causis uocabulis ac studiis paria docentur omnia tum sibi in his tanto plus uindioat reuerentia Christianae religionis quanto [*]( AVCTORES § 1 Liwus 89 aut 90 § 2 Eutrop. 5, 9 (cf. Oros. infra §12) .§ 3 Liuius (l. c.) ? (cf. Orosius 3, 15 § 10 et Liuius 9, 19 § 3) § 4 — fere cc Eutrop. 5, 9 || absque - deleti sunt Liuius l. c. || quos neget-§ 15 Orosius ) [*]( 1 cireatis D || publio PRD || appio] PRD oppio L || claudio D || cons R 2 tandem om. D || sylla LPRD || fine] sine R1 3 sotiale R1 || ciuiles D || syllanum LPRD 4 x PR || tractata D || CL PR 5 consumserunt P || tantum Da || uirorum] militum L 6 ciuile LD || perdit L 7 In (• ilico factum; sed multa puncta in his paginis haud dubie fortuita extant) D 9 XXIIII PRD 10 sex] VII Eutr. || aedilitios R || LX PR || ducentur D cc PR 12 delecti D || snnt (t in ras. m. 1) D || quin∗ (n ex m ?) R 13 dampno Ra || uicit L 14 hino D || comp- R* conparationem D || agent PR1 15 empora L* || maxime a. ras. R 16 comp- R2 || dicitur D 18 sotialia R1 19 proficere (fi in ras. ampliore) P 20 ducentur D || t∗̌n (tam ut. uid. 1) R2 21 indicat D || relegionis R1 ) [*]( V. ) [*]( 22 )

338
minus praesumpserit potestas irata uictoris.

nam cum plerumque improbi tyranni temere inuadentes rempublicam usurpatoque regio statu Romani imperii corpus abruperint atque ex eo bella uel per se iniusta inportarint uel in se iusta commouerint, Britannis Gallisque et creati populis et instructi:

haec bella, quantum externis proxima tantum longinqua cinilibus, quid nisi socialia iure uocitentur, cum ipsi Romani ne Sertorii quidem aut Perpennae aut Crixi aut Spartaci bella ciuilia uspiam nominarint?

in tali ergo uel defectu uel perduellione sociorum minore nunc utique inuidia laboraret, si fortassis exsisteret uel grauis pugna uel cruenta uictoria.

uerumtamen cum in hisce temporibus omnia plus necessitatis adferant et minus pudoris, hoc est causa pugna uictoria, uel pro extinguenda insolentia tyrannorum uel pro cohibendo sociorum defectu uel pro inurendo ultionis exemplo:

cui tandem dubium est, quanto nunc mitius quantoque clementius excitata, ut dicunt, bella ciuilia geruntur, immo reprimuntur potius quam geruntur?

quia enim unum ciuile bellum per decem annos his temporibus agitatum audierit? quis uno bello centum quinquaginta milia hominum, uel hostium ab hostibus, ut non dicam ciuium a ciuium, caesa meminerit?

quis illam, quam explicare longum est, optimorum atque inlustrium uirorum [*]( 1 praesumserit P 2 inprobi P2R1 (-ni Pi) improbit D || tyrranni Pa II timere LD II p- L II usurpantesque L 3 abraperit B\' II adque P1R1 4 bella (a ex u corr.) L || iniusta] liusta L iniusta (niu in ras. m. I) D II inportarint in ras. P imp- R2 inportarent D 5 brittania PRlD II gallisque populis erecti et instructi v || creatis PR II et eras. in R, om. in D 6 in externis L 7 ipsi. P || nec PR 8 serturii D II perpennae] LPR perpinnae D II cryxi P cryxi B chrysi L crisi D || spartbaci LPB partici D 9 uel defectu] defectu PR || perduelliones R2 10 inore D 11 existeret PBbD U uel grauis pugna uel cruenta ufotoria om. D 12 in om. L 13 afferant R2 II uel coprohibendo (eo pro co m. 3) L 15 a∗otiorum (er. fort. B maior, s m. 2) B || murendo R1 merendo B\' || oui (er. i) R 17 geruntur] ingeruntur D || uerba immo repr. p. q. geruntur om. D 19 his temp. ag.] agitatum his temporibus PR || CL PB 21 ciuium (u alt. in ras. m. 1) D 22 adque P1R1 y illustrium R2 )

339
multitudinem trucidari in pace cognorit? postremo quis illas infames interficiendorum tabulas timuerit legerit senserit?

ac non potius omnibus notum sit, una cunctos pace compositos atque eadem salute securos uictos uictoresque pariter communi exultasse laetitia, at etiam in tantis totius imperii Romani prouinciis urbibus ac populis uix paucos aliquando extitisse, quos iusta ultio inuito etiam uictore damnarit?