Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

uerumtamen aequius est me aliquid utilitatis subtraxisse causae quam tantum horroris ingessisse notitiae, siue peritis haec siue imperitis obiciantur.

de patria siquidem, de ciuibus et de maioribus nostris haec loquimur, qui his exagitati malis tam abominanda gesserunt, de quibus etiam auditis posteri [*]( AVCTORES § 17 Liuius 79 § 18 Liuius 79 aut 80 (cf. Qb- seq. 56) § 19 Liuius 80 (cf. Eutrop. 3, 7) § 20—§ 22 Orosius ) [*]( 1 milia Pa malitia L 3 ostiensem ui (sem in ras.) P ostiensem∗ui (m add. m. 2, fuit fort. -se mui) B 4 auariciae RaD 5 afflatus PRD 6 pene R2 || abanmtiis P || XI PR1 xl R2 7 pompei] LPRD || vi PR || octani PRa 8 siderata] PRlD (cf. Grubitz) desiderata L (sic), v derasa R2 || aritiam R 9 inrumpit L irrupit R2 || pro∗ditores (er. r ut uid.) P proditorem D 10 cina R1 || con D 11 cum] con R1D || fugitiuis urbem (is i in ras. m. 1) D 12 quoque PR quofque (litterarum ⌈q haec ⌈c in ras. m. 1) D 13 lacunam indicaui; excidit uelut an forte sufficit; cf. p. 330, 17 14 caedem (m in ras. m. 2) B || cuius] cui D || tanta nnmerositas] ex tanta crudelitas corr. P 15 tanta crudelitas] crudilitas D 16 naequins P 17 ingressisse (r dd. P) PD || noctiae D || inperitis PRD 18 patriae R2 || siquidem (si in ras.) P || de ciuibus] ciuibus JB || de maioribus] |maioribus D 20 abhominanda a. ras. B )

332
perhorrescant, qui profecto nolunt ista nimis exaggerari aut sufficientis notitiae moderatione, si sciunt, aut misericordis reuerentiae contemplatione, si nesciunt.

Igitur Marius cum interfectorum ciuium capita inlata conuiuiis, oblata Capitoliis, conlata Rostris ad spectaculum ornatumque congereret ac septimum consulatum cum Cinna tertium consule peruasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est.

Cinna bonorum neces malorum caede suppleuit. nam cum introducta per Marium fugitiuorum manus insatiabilis praedandi esset nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque circumdata, inermis extincta est. caesa sunt illa die in foro Vrbis octo milia fugitiuorum, idemque Cinna quarto consul ab exercitu suo interfectus est.

Interea residui senatorum, qui potentiam Cinnae, Marii crudelitatem, insaniam Fimbriae Sertoriique audaciam fuga euaserant, transuecti in Graeciam coegere precibus Sullam, ut periclitanti immo iam paene perditae patriae opem ferret.

igitur Sulla mox ut Campanum litus attigit, Norbanum consulem proelio oppressit: septem milia tunc Romanorum Romani [*]( AVCTORES § 23 Liuius 80 § 24 Liuiuss3 cap. 20 § 1 Liuius 84 et seq. sed inprimis Eutropius 5, 7 § 2 Liuius 85 et Eutrop. 5, 7 ) [*]( 1 nolint L || ista (is tn ras.) P || nimia exsagerari| in ras. m. 1 D 2 moderationes sciunt (q posterius ex i corr.; s. lin. aut i aut interpunctio) L moderationis is ciunt D || modoratione PR1 || misericordes La 8 contemplationis Jnesciunt D 4 conuiniii (pr. ui add. m. 2) P 5 capitaliis D || conlocata PR1 collocata B* 6 congerit D || ao] a PaR1 ad pb || cina R1 || tercio D 8 morte. P mortem D || peremptos D || ∗neces (n in ras.) P || caedis D 9 eubplebit D || intraducta D || fugiuorum D 10 insatiabili D || prae de R 11 fora P 12 -que om. L || ezstinota P 13 in illa L || vm PR 14 quarto] LPRD (r statim ex t D) 15 residni (si ex corr. add., i fin. in ras. ampliore) P residuae D || mariae D 16 audaciamque sertorii L || sertoriique — 18 patriae] sertoriae D 17 greciam B || praecibus LRa || syllam LPB 18 ut] et Pa || p∗ene B 19 sylla LPB silla D || attingit (pr. t iUco in d) D 20 oppraeaeit Px || septe D vn PB || milia] milia roma| L mil P mił B )

333
interfecerant, sex milia eorundem ab isdem capta sunt, centum uiginti et quattuor de Sullana parte ceciderunt.

Fabias uero Hadrianus, cui imperium pro praetore erat, regnum Africae seruorum manu adfectans, a dominis eorum apud Vticam congestis sarmentis cum omni familia uiuus incensus est.

Damasippus praetor incentore Mario consule Q. Scaeuolam C. Carbonem L. Domitium P. Antistium in curiam quasi ad consultandum uocatos crudelissime occidit. corpora interfectorum per carnifices unco tracta atque in Tiberim missa sunt.

eodem tempore Sullae duces plurima proelia aduersum Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. nam et Q. Metellus Carrinatis copias cecidit et castra peruasit et Cn. Pompeius Carbonis equitatum grauiter trucidauit.

Sullae etiam et Marii adul6scentis maximum tunc proelium apud Sacriportum fuit, in quo de exercitu Marii caesa sunt xxv milia, sicut Claudius scribit.

Pompeius Carbonem etiam castris exuit fagientemque insecutus, nunc caedendo nunc ad deditionem cogendo plurima exercitus parte priuauit. Metellus Norbani agmen oppressit: ubi nouem milia Marianae partis occisa sunt.

Lucullus cum a Quintio obsideretur, erupit et repentina pugna obsessorem deleuit [*]( AVCTORES § 3 Liuius 86 § 4 Liuius 86 § 5 Liuius libro ut uid. 87 (cf. Periocha) § 6 Liuius 87 § 7 usque ad priaauit Liuius lib. ut uid. 87 § 7 Metellue et q. 8. et § 8 Liuius 88 ) [*]( 1 TI PB || eorundem (n ex m uid. corr.) P || hisdem LD ipsis PR || canto uiginti quattuor D cxxIIII PB 2 syllana LPR aillaua D || caecideruut LRa || fauius L 3 cui* P 4 affectans PRD || a dominis] ad ommis D || dom,∗nis (i pr. ex corr. subiecta) P 5 dainasyppus D 6 quintum PBD || sceuolam PB || g- L gaius (sic) PB om. D || lucium PD lutiũ B || domicium D 7 publium PBD || antestium D || in] ad D || cunum (punctum m. 1) D 9 adque PB* || teberim L 10 syllae LPB siUM D || plura PB 11 quintus PRD || carritanis PR1 carritanas R2 12 caecidit PRD || paroasit D || gneus PBD 13 aequitatum PRa || syllae LPBD || aduliseentiB PBsD 14 aput P1 15 xxu∙ milia L uiginti quinque milia D 16 CArbonem (A ex o m. 1) B carbonem (em in ras. m. 1, ex IAn) D || exiit Ra 17 cedendum D || cogendio L 18 none D VIIII PB 19 mariani D || occisa (a ex is m. 1) D || luculus B || quintio] LPRD 20 et om. L )

334
exercitum. nam plus quam decem milia ibi tunc caesa referuntur.

Sulla deinde cum Camponio Samnitium duce et Carrinatis reliquis copiis ante ipsam Vrbem portamque Collinam ad horam diei nonam signa contulit grauissimoque proelio tandem uicit. octoginta milia hominum ibi fusa dicuntur: duodecim milia sese dediderunt, reliquam multitudinem in fugam uersam insatiabilis uictorum ciuium ira consumpsit.

Sulla mox atque Vrbem uictor intrauit, tria milia hominum, qui se per legatos dediderant, contra fas contraque fidem datam inermes securosque interfecit. plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Sullanae partis occisi sunt, quos fuisse plus quam nouem milia ferunt. ita liberae per. Vrbem caedes, percussoribus passim uagantibus ut quemque uel ira uel praeda sollicitabat, agitabantur.

igitur cunctis iam quod singuli timebant aperte frementibus Q. Catulus palam Sullae dixit: cum quibus tandem uicturi sumus, si in [*]( AVCTORES § 9 Liuius 88 et Etdrop. 5, 8 cap. 21 § 1—§ 10 Liuius 88 (ef. Periocha et Augustin, C. D. 3, 38), insertis § 6 necsimplex Vergilianis Georg. 3, 482. ) [*]( EXPILATORES 2 Sulla—7 consnmpsit excerpsit Paulus 122 8 tria—10 interfecit excerpsit Paulius 122 15 Q. Catalos—p. 335,2 Salla compilauit Paulus 122. ) [*]( 1 decim D x PB || mil- P mil. B t sylla LPB eiUs D || camponio] LD campanio PB cãpania B caropaniã 8; Lamponio corr. fsh || samnicium D S reliquiis D 4 diei] deei Ra || -quę Ra 5 LXXX PR; LXX Eutropius || hominum] hostium Eutr. || fosa] i. e. uicta; fuisse ex Eutropio Hartel m Comm. min. Acad. Vienn. 71 p. 261 6 duodicim D xn PR || mil- P mil B || dedimnt D 7 consumsit P 8 ...... m(ul?)tos intier| ...... proscripsit (rubris lilt.) |〈Sylla〉 mox adque urbẽ| incipit 8 H sylia LPB silla D U ad que P\'S at quem D nt in in ras. M. 2 B || (uic)tor 8 || m SPB || mili D (mili)a S 9 (se p leg〉atos S || dederant PB dedirunt D || (contn)fas S om. D || fi(dem dat〉am S 10 recoruis quae D se(curosq:) S || pluri(mi tunc) S 11 di(eam inn)ocentes S n (ipsins s〉yllanę (ę non e ut uid.) S || syllanae LPRD || partis oc. desinit S 12 quos] quo D || Tini PB Bone (n ilico ex u) D il libere B liberi D 14 sollitabat B\' || euncti PaR1 cum D 15 quos PB || aperte] perte D || quintos PRD || catullu R2 16 syllae LPRD )

335
bello armatos, in pace inermes occidimus?

tunc Bulla auctore L. Fursidio primipilari primus infamem illam tabulam proscriptionis induxit. prima proscriptio octoginta hominum fuit, in quibus quattuor consulares erant Carbo Marius Norbanus et Scipio et inter eos Sertorius tunc maxime pertimescendus.

item alia oum quingentis nominibus proposita est, quam cum Lollius, quippe securus nihilque sibi conscius. legeret, ubi suum repente nomen offendit, dum se trepidus adoperto capite. foro subtrahit, interfectus est.

sed ne in ipsis quidem tabulis fides ac finis malorum uidebatur. namque alios quos proscripserant iugulabant, alios autem postquam iugulauerant proscribebant.

nec ipsius mortis erat nia simplex aut una condicio, ut in nece ciuium saltem ius hostium seruaretur, qui nihil a uictis praeter uitam exigunt. M.

Manum siquidem de caprili casa extractum uinciri Sulla iussit ductumque trans Tiberim ad Lutatiorum sepulchrum effossis oculis membrisque minutatim desectis uel etiam fractis trucidari. post hunc P.