Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

uerumtamen aequius est me aliquid utilitatis subtraxisse causae quam tantum horroris ingessisse notitiae, siue peritis haec siue imperitis obiciantur.

de patria siquidem, de ciuibus et de maioribus nostris haec loquimur, qui his exagitati malis tam abominanda gesserunt, de quibus etiam auditis posteri [*]( AVCTORES § 17 Liuius 79 § 18 Liuius 79 aut 80 (cf. Qb- seq. 56) § 19 Liuius 80 (cf. Eutrop. 3, 7) § 20—§ 22 Orosius ) [*]( 1 milia Pa malitia L 3 ostiensem ui (sem in ras.) P ostiensem∗ui (m add. m. 2, fuit fort. -se mui) B 4 auariciae RaD 5 afflatus PRD 6 pene R2 || abanmtiis P || XI PR1 xl R2 7 pompei] LPRD || vi PR || octani PRa 8 siderata] PRlD (cf. Grubitz) desiderata L (sic), v derasa R2 || aritiam R 9 inrumpit L irrupit R2 || pro∗ditores (er. r ut uid.) P proditorem D 10 cina R1 || con D 11 cum] con R1D || fugitiuis urbem (is i in ras. m. 1) D 12 quoque PR quofque (litterarum ⌈q haec ⌈c in ras. m. 1) D 13 lacunam indicaui; excidit uelut an forte sufficit; cf. p. 330, 17 14 caedem (m in ras. m. 2) B || cuius] cui D || tanta nnmerositas] ex tanta crudelitas corr. P 15 tanta crudelitas] crudilitas D 16 naequins P 17 ingressisse (r dd. P) PD || noctiae D || inperitis PRD 18 patriae R2 || siquidem (si in ras.) P || de ciuibus] ciuibus JB || de maioribus] |maioribus D 20 abhominanda a. ras. B )

332
perhorrescant, qui profecto nolunt ista nimis exaggerari aut sufficientis notitiae moderatione, si sciunt, aut misericordis reuerentiae contemplatione, si nesciunt.

Igitur Marius cum interfectorum ciuium capita inlata conuiuiis, oblata Capitoliis, conlata Rostris ad spectaculum ornatumque congereret ac septimum consulatum cum Cinna tertium consule peruasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est.

Cinna bonorum neces malorum caede suppleuit. nam cum introducta per Marium fugitiuorum manus insatiabilis praedandi esset nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque circumdata, inermis extincta est. caesa sunt illa die in foro Vrbis octo milia fugitiuorum, idemque Cinna quarto consul ab exercitu suo interfectus est.

Interea residui senatorum, qui potentiam Cinnae, Marii crudelitatem, insaniam Fimbriae Sertoriique audaciam fuga euaserant, transuecti in Graeciam coegere precibus Sullam, ut periclitanti immo iam paene perditae patriae opem ferret.

igitur Sulla mox ut Campanum litus attigit, Norbanum consulem proelio oppressit: septem milia tunc Romanorum Romani [*]( AVCTORES § 23 Liuius 80 § 24 Liuiuss3 cap. 20 § 1 Liuius 84 et seq. sed inprimis Eutropius 5, 7 § 2 Liuius 85 et Eutrop. 5, 7 ) [*]( 1 nolint L || ista (is tn ras.) P || nimia exsagerari| in ras. m. 1 D 2 moderationes sciunt (q posterius ex i corr.; s. lin. aut i aut interpunctio) L moderationis is ciunt D || modoratione PR1 || misericordes La 8 contemplationis Jnesciunt D 4 conuiniii (pr. ui add. m. 2) P 5 capitaliis D || conlocata PR1 collocata B* 6 congerit D || ao] a PaR1 ad pb || cina R1 || tercio D 8 morte. P mortem D || peremptos D || ∗neces (n in ras.) P || caedis D 9 eubplebit D || intraducta D || fugiuorum D 10 insatiabili D || prae de R 11 fora P 12 -que om. L || ezstinota P 13 in illa L || vm PR 14 quarto] LPRD (r statim ex t D) 15 residni (si ex corr. add., i fin. in ras. ampliore) P residuae D || mariae D 16 audaciamque sertorii L || sertoriique — 18 patriae] sertoriae D 17 greciam B || praecibus LRa || syllam LPB 18 ut] et Pa || p∗ene B 19 sylla LPB silla D || attingit (pr. t iUco in d) D 20 oppraeaeit Px || septe D vn PB || milia] milia roma| L mil P mił B )

333
interfecerant, sex milia eorundem ab isdem capta sunt, centum uiginti et quattuor de Sullana parte ceciderunt.

Fabias uero Hadrianus, cui imperium pro praetore erat, regnum Africae seruorum manu adfectans, a dominis eorum apud Vticam congestis sarmentis cum omni familia uiuus incensus est.

Damasippus praetor incentore Mario consule Q. Scaeuolam C. Carbonem L. Domitium P. Antistium in curiam quasi ad consultandum uocatos crudelissime occidit. corpora interfectorum per carnifices unco tracta atque in Tiberim missa sunt.

eodem tempore Sullae duces plurima proelia aduersum Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. nam et Q. Metellus Carrinatis copias cecidit et castra peruasit et Cn. Pompeius Carbonis equitatum grauiter trucidauit.

Sullae etiam et Marii adul6scentis maximum tunc proelium apud Sacriportum fuit, in quo de exercitu Marii caesa sunt xxv milia, sicut Claudius scribit.