Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

apud Arretinos cum panes per conuiuia frangerentur, cruor e mediis panibus quasi ex uulneribus corporum fluxit.

praeterea per septem continuos dies grando lapidum, inmixtis etiam testarum fragmentis, terram latissime uerberauit. in Samnitibus uastissimo terrae hiatu flamma prorupit et usque in caelum extendi uisa est.

conplures praeterea in itinere uidere Romani globum coloris aurei caelo ad terram deuolui maioremque factum rursus a terra in sublime ad orientem solem ferri ac magnitudine sua ipsum solem obtexisse.

Drusus tantis malis anxius domi suae incerto quidem auctore interfectus est.

Igitur Picentes Vestini Marsi Paeligni Marrucini Samnites Lucani cum adhuc occultam defectionem meditarentur, C. Seruium praetorem, legatum ad se missum, apud Asculum occiderunt statimque clausa ciuitate omnes ciues Romanos indicta caede iugularunt.

continuo atrocissimam perniciem infamissima praecessere prodigia. namque omnium generum animalia, quae manus hominum blande perpeti atque inter homines uiuere solita erant, relictis stabulis pascuisque cum balatu hinnitu mugituque miserabili ad siluas montesque [*]( AVCTORES § 7 Liuius 71 (cf. Per.) § 8 Liuius 72 (cf. Per.) § 9 Liuius libro ut uid. 72 (cf. Obseq. 54 et Augustin. C. D. 3, 23) ) [*]( EXPILATORES 1 prodigia - 7 uis* est compilauit Paulus 112 18 omnium—p. 324, 2 oberrarunt compHauit Paulus 112 sq. ) [*]( 2 septemtrionis P* || aput Pa 3 aretinus D || fragerentur R1 || cruorem diis D 4 ex] e PRD 5 inmixtus P* immirtis R3D || textarum e 7 terrae hiàtu] LB hiatu terrae PBD 9 caloris D 10 sublime̢ B 11 dru∗sus (er. r) B || an∗xius (er. c) B || domus D 13 peligni LPBD || marucini D 14 g- L gaium PED; q; Per. cod. Naz. 15 Seruilium fsh; seruaus Naz. ) 16 clausa- (a corr. m. 1 ex alia litt.; punctum in ras. m. 1) D || r̄. L 17 iugulauerunt PB || pernitiem R1 || infamissimam D infamissima (os 8. 8. post am sed eras.) R 18 prodigiam Pa 19 adque P 20 uiuere om. D || ante uersum bulis-hinnituq. scr. est / ab ant. m. et sic passim in L || pascuisque] par cius suis que D 21 hinnituque L hinnitu (ni m. 1 ex m; t m. 1 ex n) D )

323
fugerunt. canes quoque, quorum naturae est extra homines esse non posse, lacrimosis ululatibus uagi luporum ritu oberrarunt. igitur Cn.

Pompeius praetor cum Pioentibus iussu senatus bellum gessit et uictus est, postquam sibi Samnites Papium Mutilum imperatorem praefecerant, Marsi autem Agamemnonem archipiratam praeoptauerant.

Iulius Caesar Samnitium pugna uictus caeso fugit exercitu. Rutilius consul Marium proquinquum suum legatum sibi legit: quem adsidue summonentem moram bello utilem fore et paulisper in castris exerceri militem oportere tironem,

dolo id eum agere ratus contempsit seseque in insidias Marsorum et uniuersum agmen exercitus sui incautus iniecit, ubi et ipse consul occisus et multi nobiles interfecti et octo milia Romanorum militum caesa sunt.

arma et corpora interfectorum in conspectum Marii legati Tolenus fluuius pertulit atque in testimonium cladis euexit. Marius raptis continuo copiis uictores insperatus oppressit, octo milia et ipse Marsorum interfecit.

Caepio autem a Vestinis et Marsis deductus in insidias, cum exercitu trucidatus est. L. uero Iulius Caesar postquam apud Aeserniam uictus aufugerat, contractis undique copiis aduersum Samnitas. et Lucanos dimicans multa hostium milia interfecit.

cumque [*]( AVCTORES § 10 Liuius libro ui uid. 72 § 11—§ 15 Liuius 73 (cf. Periocha 73; ad § 15 quam exorto—sumpserat cf. Periocha 72); illud § 15 neetem maeroris Orosianum est ) [*]( 1 natura B 8 gn. L gneus PRD 5 praeficirant D praeiecerant L praefecernnt PB || agamemnonem (m pro ex A) B 6 arthi | pira∗∗tam (er. ra?) D || praeoptauerelu.lius (e. iu m. 2 ex ul ut uid.) B || samnicilcium D 8 assidu∗e (pr. s in ras. m. 3, er. a) B || submontem P1R2 ∗submonentem D 10 exerceri (i in ras.) B || id eum] idoneum R 11 contemsit P || -que om. L || mar ro rum D 12 inecit Ra Iniecit (in m. 1 corr., ex su ?) D 13 interfecti et] interfecti L || VIII milia PB || militum om. fsh 14 conspectu PRD 15 p∗tulit. P U adque P1R1 16 ma*riue B || insperatus] L inspiratns D insperatos PB; cf.1, 15 § 7 17 vm PB || marrorum D 18 insidias. (a ex i m. 1) D 19 lucius PBD || apud ont. D || eserniam L sereniam PB eeeniam D 20 aduersus PB j ) [*]( 21* )

324
ab exercitu imperator appellatus esset Romamque nuntios de uictoria misisset, senatus saga, hoc est uestem maeroris, quam exorto sociali bello sumpserat, hac spe adridente deposuit atque antiquum togae decorem recuperauit. Marius deinde sex milia Marsorum cecidit, septem milia armis exuit.

Sulla cum uiginti et quattuor cohortibus Aeserniam missus, ubi artissima obsidione Romam ciues et milites premebantur, maximo bello et plurima caede hostium urbem sociosque seruauit.

Cn. Pompeius Picentes graui proelio fudit, qua uictoria senatus laticlauia et cetera \'dignitatis insignia recepit, cum togas tantummodo uictoria Caesaris primum respirante sumpsisset. Porcius Cato praetor Etruscos, Plotius legatus Vmbros plurimo\' sanguine inpenso et difficillimo labore uicerunt.

Cn. Pompeio L. PorCio Catone consulibus Pompeius diu obsedit Asculum ciuitatem; nec tamen expugnauisset, nisi populum in campum prorumpentem grauissima oppressione uicisset. decem et octo milia Marsorum in ea pugna cum Franco imperatore suo caesa sunt, capta tria milia.

quattuor milia autem Italici uiri ex ea caede profugi iugum montis [*]( AVCTORES § 16 Liuius libro ut uid. 73 § 17—§ 21 Liuius 74 (ad § 17 cf. Periocha) ) [*]( 1 ercitn Ra |- imperator om. D 2 saga] LPB\'D sagã B7 || erroris D 3 exhorto Pa || sociali (eoci in ras. ampliore) P sotiali R1 || sumserat PD || hac] ac D || arridente PRD || adque LP1R1 5 marrorom D || caecidit PRD || vn PR || ∗∗armis B || sylla LPRD || XXIIII PB 6 eserniam LPR aeserniam D || ubi artissima (nbi arti in fas. m. 2) \' B || arti essima P 7 miles L || praemebantur LPaR1 8 eotiosqae R1 sotiasque D || gn- L gneus PRD || pο̃∗peius P 9 laticlauiae L 10 cqtera ante ras. B || dignitas L* || totas L 11 nietoriae L || respirante] LPRD respirans h; cf. Grubitz || sumsisse P 12 portius B || praetor (o m. 2, ex e 9) B || etruscos (o ex u corr. am. I) L & rusticos (o in u m. 2) B || plosins PB 13 impenso Rs || difflcilimo L 14 gn- L gneo PRD || punpeio D || lucio PRD || portio R || conss- L consul- B 15 obsedit ascalum (t as in ras.) P || asculum] D ascalum LR n ciuitate P* || nec tamen] nee|| L 17 xvm PR II mil. P || marrorum D 18 frauco] LPBD; Franco v || tria] tri D || quatuor D IIII PR 19 antem milia v )

325
coacto in unum agmine forte conscenderant, ubi oppressi exanimatique niuibus miserabili morte riguerunt.

namque ita, ut attoniti timore hostium steterant, alii stirpibus uel saxis reclines, alii armis suis innitentes, patentibus cuncti oculis dentibusque nudatis uiuentium in modum uisebantur; nec ullum erat procul intuentibus mortis indicium nisi diuturna immobilitas, quam nullo modo humanae uitae uegetatio diu perpeti potest.

eadem die Picentes congressi et uicti sunt, quorum dux Vidacilius conuocatis principibus suis post magnificas epulas largaque pocula cunctos ad exemplum sui prouocans hausto ueneno absumptus est, cunctis factum eius laudantibus sed nemine subsequente.

Anno ab Yrbe condita DCLXI cam ad obsidendos Pompeios Romanus isset exercitus et Postumius Albinus uir consularis, tunc L. Sullae legatus, intolerabili superbia omnium in se militum odia suscitasset, lapidibus occisus est.

Sulla consul ciuilem cruorem non nisi hostili sanguine expiari posse testatus est: cuius rei conscientia permotus exercitus ita pugnam adortus est, ut sibi unusquisque pereundum uideret nisi uicisset. decem et octo milia Samnitium illo proelio caesa sunt; Iuuentium quoque, Italicum ducem, et magnum [*]( AVCTORES § 22 cum ad obBidendos—§ 24 Liuius 75 (cf. Per.) ) [*]( 1 coacti L || forte om. L || consederant (a ex o corr. a m. 1) L || ubi] ibi B 4 seclinis D || cunctis PR 5 uisaebantur P 7 imnobilitas PB\' 8 potest; Eadem (t; E ex t e ut uid., m. 2) R 9 uidacilius] LPBD; Iudacilius v 10 aepnlas B || sua (prima litterae u pars in ras., i add. m. 2) P 11 absum PR1 || lat dantibus (pr. t del. m. 1) P 13 ∙DC∙ mo ∙LX∙ mo primo L sezcentissimo sexagisimo primo D in quo hic uersus ANNO — SEXCENTISSImo litt. maiusc. rubris scr. est || ad (d in ras. m. 2) B || pompeius L ponpeius D 14 romanus (us in ras. m. 2) B 15 luci∗syllae (s in ras.; fuit fort. lucis yllae) P; haec L. Sullae et 17 consul fort. Orosii potius errori quam glossatori debentur || luci. (i 8. s. m. 2) a lucius D || syllae LRD || intolerabili* P intollerabili (pr. 1, er.) R_ 16 sylla LPR silla D 19 ∗unnusquisque P 20 decim et octo D XVIII. PR || samnicium D samnitum Ra || ∗∗∗illo P eo v 21 iuuentium] LPR iouentium D; corruptum ex 1. cluentium ; )

326
ipsius populum persecutus occidit.