Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

eadem die Picentes congressi et uicti sunt, quorum dux Vidacilius conuocatis principibus suis post magnificas epulas largaque pocula cunctos ad exemplum sui prouocans hausto ueneno absumptus est, cunctis factum eius laudantibus sed nemine subsequente.

Anno ab Yrbe condita DCLXI cam ad obsidendos Pompeios Romanus isset exercitus et Postumius Albinus uir consularis, tunc L. Sullae legatus, intolerabili superbia omnium in se militum odia suscitasset, lapidibus occisus est.

Sulla consul ciuilem cruorem non nisi hostili sanguine expiari posse testatus est: cuius rei conscientia permotus exercitus ita pugnam adortus est, ut sibi unusquisque pereundum uideret nisi uicisset. decem et octo milia Samnitium illo proelio caesa sunt; Iuuentium quoque, Italicum ducem, et magnum [*]( AVCTORES § 22 cum ad obBidendos—§ 24 Liuius 75 (cf. Per.) ) [*]( 1 coacti L || forte om. L || consederant (a ex o corr. a m. 1) L || ubi] ibi B 4 seclinis D || cunctis PR 5 uisaebantur P 7 imnobilitas PB\' 8 potest; Eadem (t; E ex t e ut uid., m. 2) R 9 uidacilius] LPBD; Iudacilius v 10 aepnlas B || sua (prima litterae u pars in ras., i add. m. 2) P 11 absum PR1 || lat dantibus (pr. t del. m. 1) P 13 ∙DC∙ mo ∙LX∙ mo primo L sezcentissimo sexagisimo primo D in quo hic uersus ANNO — SEXCENTISSImo litt. maiusc. rubris scr. est || ad (d in ras. m. 2) B || pompeius L ponpeius D 14 romanus (us in ras. m. 2) B 15 luci∗syllae (s in ras.; fuit fort. lucis yllae) P; haec L. Sullae et 17 consul fort. Orosii potius errori quam glossatori debentur || luci. (i 8. s. m. 2) a lucius D || syllae LRD || intolerabili* P intollerabili (pr. 1, er.) R_ 16 sylla LPR silla D 19 ∗unnusquisque P 20 decim et octo D XVIII. PR || samnicium D samnitum Ra || ∗∗∗illo P eo v 21 iuuentium] LPR iouentium D; corruptum ex 1. cluentium ; )

326
ipsius populum persecutus occidit.

Porcius Cato consul Marianas copias habens cum aliquanta strenue gessisset, gloriatus est, C. Marium non maiora fecisse, et ob hoc, cum ad lacum Fucinum contra Marsos bellum gereret, a filio C. Marii in tumultu belli quasi ab incerto auctore prostratus est.

C. Gabinius legatus in expugnatione hostilium castrorum interfectus est. Marrucini Vestinique Sulpicio legato Pompei persequente uastati sunt. Popaedius et Obsidius, Italici imperatores, ab eodem Sulpicio apud flumen Teanum horribili proelio oppressi et occisi sunt.

Pompeius Asculum ingressus praefectos centuriones cunctosque principes eorum uirgis cecidit securique percussit, seruos praedamque omnem sub hasta uendidit, reliquos liberos quidem sed nudos et egentes abire praecepit; et cum de hac praeda opitulationem aliquam in usum stipendii publici senatus fore speraret, nihil tamen Pompeius ex ea egenti aerario contulit.

namque eodem tempore cum penitus exhaustum esset aerarium et ad stipendium frumenti deesset expensa, loca publica quae in circuitu Capitolii pontificibus auguribus decemuiris et flaminibus in possessionem tradita erant, cogente inopia uendita sunt et sufficiens pecuniae modus, qui ad tempus inopiae subsidio esset, acceptus est.

equidem tunc in sinus ipsius ciuitatis [*]( AVCTORES § 25—§ 27 Liuius 76 (§ 25 cf. Pertocha) § 28 ut uid. et § 29 Orosius ) [*]( 1 portius B 2 Btrenuaegisset B 3 g- L gaium PBD II non] sic no- D 4 latam Ra || facinum R focinum D || g. L gai PR ga D 6 g. L gaius PRD II A. (Aurelius cod. Nas.) Per. II gaainins L 7 sulpitio BD || pompei] LPSD 8 popedius L1PR pompedius L\'D; poppaedias Periochae codex Naz. || obsedius D 9 sulpitio R || aput P* II teanum] GN theanum LPRD; corruptum uid. ex aternum 11 centyriones L II caecidit PR 13 ∗egentes (er. a P) R || abirQ o. raa. R 15 pablicis (sed s del.) P publici (i fin. add. m. 1 ex corr.) D II fores pellfore sperat D 16 ea om. D || egentia L ∗egenti R 17 paenitus PRaD 18 deesset frumenti D II capitalii D 19 flãminibus (* eras.) R || posaionem D 20 sufugiens P sufficiens (ic m. 2, ex et?) B 21 paecaniae P p.ecuniae B paeconiae D 22 equidem] LPR (e pr. in ras. ex & m. 2 R) et quidem Dfrsh II tunc in] tinlcen D II sinum h )

327
euersarum omnium urbium nudatarumque terrarum abrasae undique opes congerebantur, cum ipsa Roma turpi adigente inopia praecipuas sui partes auctionabatur.

quamobrem consideret tunc tempora sua, cum quasi inexplebilis uenter cuncta consumens et semper esuriens cunctis urbibus, quas miseras faciebat, ipsa miserior nihil relinquens nihil habebat et stimulo domesticae famis ad continuationem bellicae inquietudinis trudebatur .

Isdem temporibus rex Sothimus cum magnis Thracum auxiliis Graeciam ingressus cunctos Macedoniae fines depopulatus est tandemque a C. Sentio praetore superatus redire in regnum coactus est.