Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

siquidem repentina pluuia sitientibus Romanis et aestuantibus refrigerium potumque praebuit, porro autem Numidis hastilia telorum, quae manu intorquere sine ammentis solent, lubrica ac per hoc inutilia reddidit;

scuta etiam, quae elephanti corio extento atque durato habilia [*](1 in nno romani D H roman<i>| 8 || pedites] LSPB equites peditesque T equites (-tis D) in unum pedites DGZh, interpolata ex Sal- lustio Iug. 97 § 5 n In(t)erl capedinem 8 intercapidinem LPR\'D 2 (tanti) pericn(li) 8 || interae(niens d)edit e(a)d(e)m poster(a) d(i)e 8 II pos*tera D 3 be(ll)i S 1 facie(s) enunpel(r)e S || strictum milis gladium D || s<tr>ic|<t>o S 4 no(o) ualeb<at> (emina)s en(im ia)culis repe<lle>| desinit S || et minus D || repellabatur D 5 poterant] LPRD (t fin. in ras. P, at ex t statim corr. D) poterat v || uelotior R || p<sequendũ equis inclaserant) (quae inclusi in ras. angustiore scr. sunt m. 1) D 6 eque**s P *eques R || post dies m. 2 illnx 8. s. B 7 obicibatur D 8 cons R 9 agmine] agi inne D || cãṗpo que (corr. m. 1) D || sese] ee D 12 cederent L || aestusolis LPBD 13 circumstanciae D 14 defetigaret] LP1R1 defitigarit D defatigaret P2R2 defatigarent B rec. ut uid. m., v || nutum illo D 15 aduersos R1 || afros (f ex g ut uid.) P || caelum D 19 sine in ras. ampliore P || admentisolent D || ammentis] L a*|mentis (er. m) B amentis PD 20 scua (t post u 8. s.; a ex u corr. ut uid.) L || elefanti L || adque LP1R1 )

312
et tuta gestabant — cuius ea natura est, ut acceptum imbrem tamquam spongia ebibat ac per hoc intractabile repentino pondere fiat — quia circumferri non poterant, defendere nequiuerunt. ita ex insperato conturbatis destitutisque Mauris ac Numidis Bocchus ac Iugurtha fugerunt.

post hoc nonaginta milia armatorum nouissimo bello ab isdem regibus obiecta; haec quoque usque ad internecionem Romanis uincentibus caesa referuntur. ex eo Bocchus spem belli abiciens, pacem petiuit atque in pretium pacis Iugurtham dolo captum catenisque obrutum per Sullam legatum misit ad Marium.

qui in triumpho ante currum cum duobus filiis suis actus et mox in carcere strangulatus est.

Isdem diebus obscenum prodigium ac triste uisum est. L. Heluius eques Romanus cum uxore et filia de Roma in Apuliam rediens, tempestate correptus cum filiam consternatam uideret, ut citius propioribus tectis succederent, relictis uehiculis arreptisque equis filiam uirginem equo insidentem in medium agmen accepit.