Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

numquam ulla Romano militi tumultuosior pugna et terribilior fuit, adeo ut discursu et fremitu circumcursantium et impetentium equitum suscitatus puluis caelum subtexuerit, diem ademerit noctemque obduxerit, tantus autem telorum nimbus ingruerit, ut nulla pars corporis ab ictu tuta esset, quippe quibus et uisus ad prospiciendum impedimento caliginis et.

expeditio ad cauendum compressione multitudinis deerat. nec laborabat eques Maurus ac Numida, ut bene conlocatum hostem opportuno teli impetu rimaretur, sed potius in incertum pila mittebant certi quod uulnera incerta non essent. ita [*]( 1 coepit B*D || in propriis PR 2 (cn)m incipit S || bocco SRa || rege maurorum L || re(g)e S 3 equitatum P aequitatum (a pr. et m er.) B || inmensam PB mensum D (in uel im)meneum S || marian|? ?〈um e)xercitum S || ma*rianum (eras. u) D 4 (in)cnrsionib; S || pos(t)remo S || ci(rt)8 S cirtham D cartham L || (a)ntiqua(m) S 5 masinissae] LbD masinissae∗∗∗(sae in ras. ampliore) P masin〈i〉ssę S maainisse R1 manissae L* || regium PaR1 (r)egii S || aduersus PR (a)duers(u..) B || expug| (n)ationem S expugnatione PB 6 paran*tes (n ex m) P parentes S* || 〈s〉exaginta S LX PR || milia PR1 || ęquitum (i)nstructuB S || ∗equitum (er. a) B 7 nū|〈q〉uam S || ullo B || roma num militamulti osior D || 〈t〉umultuosior 8 || et (t)erribilior S eterribilior L 8 discursum Pa (d)iscursu S || circumcuriantium D cir〈c〉umcursantium S || inpetentium PBXD inpe(t)entium 8 9 ∗equitam (er. a) B || suscita〈t〉us 8 || subtexu(e)rit 8 10 noc(t)emq: S || (a)utem S || imbus D 11 in(g)raerit S || cor(p)oris S II (q)nippe S 12 uirus D || prospiciendo D pros(p)iciendum S || inpedimento SPB* imp\'dimine (i m. 1) D || (c)aliginis S 13 (c)auendum S || conpressione LP cumpressione B conpręssione S & conprae hensionem D || haec multitudinis deerat nec perierunt in S 14 eque∗∗s P ∗eques (er. a) B eque S || mauru(s) S || nn(m)ida S || coll- Ral 16 oportuno PB oportui(io) B Oportuna D || (r)imaretnr S U in cer tur D incertu〈m〉 S 16 p(il)a S tela D || 〈uu〉l|n〈er〉a ineer(t)a 8 )

311
coacti in anum Romani pedites densabantur. intercapedinem tanti periculi nox interueniens dedit.

eadem postera die et belli et periculi facies: erumpere in hostem quamuis stricto miles gladio non ualebat, eminus enim iaculis repellebatur; fugere non poterant, undique enim uelocior ad persequendum eques incluserat.

iam tertia dies et nullum undecumque suffragium, dira undique mortis facies obiciebatur: tandem Marius consul forti desperatione spei uiam fecit, uniuerso simul agmine prorupit e uallo campoque sese simul et proelio dedit.

et cum iterum circumfusi hostes non solum agminis extrema laniarent, uerum etiam media excussis procul telis caederent turbatosque Romanos insuper etiam aestus solis, intolerantia sitis, mortis circumstantia usque ad extremum desperationis defetigaret, subito notum illud Romanorum aduersus Afros tempestatum imbriumque suffragium caelo missum insperatae saluti fuit.