Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

nos tributa dependimus, ne bella patiamur, ac per hoc in portu, ad quem illi tandem pro euadendis malorum tempestatibus confugerunt, nos consistimus et manemus. igitur nostra tempora uiderim utrum felicia; certe feliciora illis ducimus, qui quod illi ultime delegerunt nos [*](1 haec ipsa-Italia male cum praecedentibus coniungebantur || cur] D2G1R2ς itemque haud dubie R1 cor D1 cũ R2G3 2 cccc RG || inde a romanis denuo superstes L 3 si horum R3 4 dominos (o alt. m. 3 redintegrata) R 5 innumeris (nume in ras. aut fortuita macula m. 3) R 6 ante} LR antea DA (a fin. cum liberis coni. D\') v || praetio LRa praecio D 7 q R1 (id 8. s. m. 2) || maluerunt D 8 opinati∗ R || tempore|rebus D1 || iudica|∗∗rint (ue ut uid. er.) R iudicarent LD 9 magnarũ∗opum R || magnarum uirium om. D 10 seruiliter catenatis om. D || cathenatis L 11 carcerem R || trusis (sis in ras. ex cidatis ut uid. m. 2) R || tam] tamen D 12 non om. L || dolere (e pro ex 0 al. m.) R 13 nos nos] nos D || inlquantum ipsos L 14 consola∗mus (er. n) D || gesserant L 15 optnlernnt L 16 praetium LRa praecium D || patiarum D1 17 portam R portũ ( ̃ fort. m. 2 add.) D || qm• (pro correctura non habendum) L quẽ∗ ( ̃ al. m.) R 19 nostra] Rv nos LDA. || uiderim] LR uidirem D1 uidirem\' (i alteram in e correxerat sed sta- tim hanc e deleuit) D2 uiderimus v || certae (a er.) R 20 qui] quia Rbv || ultimo v optime D2 )

279
continue possidemus.

inquietudo enim bellorum, qua illi attriti sunt, nobis ignota est. in otio autem, quod illi post imperium Caesaris natiuitatemque Christi tenuiter gustauerunt, nos nascimur et senescimus;

quod illis erat debita pensio seruitutis nobis est libera conlatio defensionis, tantumque interest inter praeterita praesentiaque tempora, ut quod Roma in usum luxuriae suae ferro extorquebat a nostris, nunc in usum communis reipublicae conferat ipsa nobiscum. aut si ab aliquo dicitur tolerabiliores parentibus nostris Romanos hostes fuisse, quam nobis Gothos esse, audiat et intellegat, quanto aliter quam circa se ipsum agitur sibi esse uideatur.

Olim cum bella toto Orbe feruebant, quaeque prouincia suis regibus suis legibus suisque moribus utebatur, nec erat societas adfectionum, ubi dissidebat diuersitas potestatum; postremo solutas et barbaras gentes quid tandem ad societatem adduceret, quas diuersis sacrorum ritibus institutas etiam religio separabat?

si quia igitur tunc acerbitate malorum uictus patriam cum hoste deseruit, quem tandem ignotum locum ignotus adiit? quam gentem generaliter hostem hostis orauit? cui se congressu primo credidit, non societate nominis inuitatus, non communione iuris adductus, non religionis unitate securus ?

an parum exempli dederunt Busiris in Aegypto peregrinorum infeliciter incurrentium impiissimus immolator, crudelissima circa aduenas Dianae Tauricae litora sed magis sacra crudelia, Thracia cum Polymestore suo usque ad propinquos hospites [*]( AVCTORES § 16 Busiris-immolator cf.1, 11 § 2 || crudelissimascelerata ignotus ) [*]( 1 possedemus LaD1 || qu*a (er. i) R || adtriti D 6\' preterita R || usu D 7 a om. L 9 tolerabilius L1 10 quando D\' 12 bella toto orbe] toto orbe bella R || quaeque] unaquaeque D2 || suis legibus suis regibus L 13 suis legibus om. DA 14 affectionum R affeccionum D || dissidebat (si in ras. m. 2) R || aduersitaadpotestatum (d alteram del. m. 1) L || postremũ D\' 15 quid] qui D || deduceret L (cf. 14 adnersitas) 16 institutis B 17 aceruitate L 20 congressui R2 21 addictus (i radendo ex u) R || relegionis R1 || unitatẽ D\' 22 busiriss D1 busiridi D2 || aegipto D 23 inpiissimus R1 || immolatar LDRa 25 polymestore] Rς polimestore D5 polymnestore L (Н) v )

280
scelerata? et ne antiquitatibus uidear immorari, testis est Roma de Pompeio interfecto, testis Aegyptus de interfectore Ptolemaeo.

Мihi autem prima qualiscumque motus perturbatione fugienti, quia de confugiendi statione securo, ubique patria, ubique lex et religio mea est.