Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

quanti igitur pendenda est gutta haec laboriosae felicitatis, cui adscribitur unius urbis beatitudo in tanta mole infelicitatis, per quam agitur totius Orbis euersio? aut si ideo felicia putantur, quia unius ciuitatis opes auctae sunt, cur non potius infelicissima iudicentur, quibus miserabili uastatione multarum ac bene institutarum gentium potentissima regna ceciderunt?

an forte aliud tunc Carthagini uidebatur, cum post annos centum uiginti, quibus modo bellorum clades modo pacis condiciones perhorrescens, nunc rebelli intentione nunc supplici, bellis pacem, pace bella mutabat, nouissime miseris ciuibus passim se in ignem ultima desperatione iacientibus unus rogus tota ciuitas fuit? cui etiam nunc, situ paruae, moenibus destitutae, pars miseriarum est audire quid fuerit.

edat Hispania sententiam suam: cum per annos ducentos ubique agros suos sanguine suo rigabat inportunumque hostem ultro ostiatim inquietantem nec repellere poterat nec sustinere, cum se suis diuersis urbibus ac locis, fracti caede bellorum, obsidionum fame exinaniti, interfectis coniugibus ac liberis suis ob remedia miseriarum concursu misero ac mutua caede iugulabant, — quid tunc de [*]( AVCTORES § 6 annos ducentos cf. 6, 21 § 1 et 7, 41 § 2 ) [*]( 1 uincit (linea er. m. 2) D || quicquid RD2 7 cęciderunt (ę in e) R 8 an] an ac V || karthago (o in ini m. 2) B kartagini II cartagini GV || uidebatur] debibatur (e a. s. m. 2) D || cum] quum A ut plerumque 9 centum uiginti] DAX2 cxx RΠG || condicionis (corr. m. 2; punctum q. e. sub i [sic] statim deletum est) D conditiones R 10 supplici] D1AGVX2 supplicii R1 suppliciis R2D1Πh supplicis D2 || bellis] DAGVX2KMFNTO et ut uid. Ra belli (belli∗ B) RΠ bello h 11 pacem om. RΠ || pace bella mutabat] ΒΠΑΧ2KMNTO (motabat 0) pace bellum mutabant D bella pace mutabat 0 p. m. b. h || nouissimę (ę in e) R 12 desperaclonem ( .. m. 2) D || iacentibus D 14 quae GX2 || edat] Etdat D.. 15 suã ( ̃ fort. ex corr. add.) D || ducentos] D cc RG || vbiq\' in ras. m. 1 G 16 rigabant D || osciatim D\' hostiatim ReΠΑΧ2 17 poterant D 18 ac om. A || fracti] DAv (locis fracti, v) fractis ΒΠGVX2 cf. 4, 9 §1 || obsidiorum D; cf. obsidionis fame 6, 21 §5 20 qui Ra )

278
suis temporibus sentiebat?

ipsa postremo dicat Italia: cur per annos quadringentos Romanis utique suis contradixit obstitit repugnauit, si eorum felicitas sua infelicitas non erat Romanosque fieri rerum dominos bonis communibus non obstabat?

non requiro de innumeris diuersarum gentium populis diu ante liberis, tunc bello uictis, patria abductis, pretio uenditis, seruitute dispersis, quid tunc sibi maluerint, quid de Romanis opinati sint, quid de temporibus iudicarint.

omitto de regibus \'magnarum opum, magnarum uirium, magnae gloriae, diu potentissimis, aliquando captis, seruiliter catenatis, sub iugum missis, ante currum actis, in carcere trucidatis: quorum tam stultum est exquirere sententiam, quam durum non dolere miseriam.

nos, nos inquam ipsos uitaeque nostrae electionem, cui adquieuimus, consulamus. maiores nostri bella gesserunt, bellis fatigati pacem petentes tributa obtulerunt: tributum pretium pacis est.