Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebi lata fuerat, ne qua mulier plus quam semunciam auri haberet neue uersicolori uestimento nec uehiculo per Vrbem uteretur, post uiginti annos abrogata est.

P. Soipione Africano iterum T. Sempronio Longo consulibus, apud Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia Gallorum, Romanorum uero quinque milia occisa sunt.

Publius Digitius praetor in Hispania [*]( AVCTORES § 12 Liuius 33, (42-)44 § 13 Liuius 33, 47 et 49 § 14 Liuius 34, 1 et 8 § 15 Liuius 34, 43.46.47 § 16 P. (immo Sextus) Digitius―exercitum Liuius 36, 1 ) [*]( EXPILATORES 18 P. Sciptone—16 occisa sunt exscripsit Paulus 79 ) [*]( 1 adque RaD || boziorum D1 boiziorum D2 3 lucio D lutio B || marco D || portio R || conss· L consułs R || anthiocus L anthyocus R 4 siriae D || pr. L || instruens D 5 transiuit RD 6 ferebantur D2Z, a et in uno ex meis exempl. ed. 1738 h 7 affrica D frica Ra || anthiocum L anthiochum R 10 oppio] RbT1 oppido RaGKMOE appio LDT2 oppo H || plebi] LB plebis D 11 semunciã ( ̃m. 2 ut uid. D) DA semuncia L semiunciam Rv || Dene uersi|colori D1v neuersicolori (-ris La) LbA ne diuersi coloris Ra nene diuersi coloris RbD2 || uestimenti (· m. 2 ut uid.) D || nec] ne D1 - 12 hiculo R1|| xx B 13 publio RD || t- L tito RDB; item Liuii codices (B utrobique, Mog. certe semel) et Cassiodorius; ti Ufsh || semproneo D1 || long∗o (er. i) R || conss· L consuł B 14 apud∗ (er. m ?) B || mediolanium] LB mediolanum RD || x R || uerba gallorum caesa s. a. p. u. milia om. D 15 xɪ milia B || u̅· milia L v milia R 16 publius] p L || digius D || spania D1 ispania D2 || ceteriore L )

263
citeriore paene omnem amisit exercitum. M. Fuluius praetor Celtiberos cum proximis gentibus uioit regemque eorum cepit.

Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus et insidiis hostium circumuentus uix Numidarum equitum industria liberatus est.

Scipio Africanus inter ceteros legatos ad Antiochum missus, etiam cum Hannibale conloquium familiare habuit. sed infecto pacis negotio ab Antiocho discessit.

in utraque Hispania per Flaminium Fuluiumque praetores bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt.

P. Cornelio Soipione M. Acilio Glabrione consulibus Antiochus quamuis Thermopylas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli euentus fieret, tamen commisso bello a consule Glabrione superatus uix cum paucis fugit e proelio Ephesumque peruenit.

is habuisse fertur armatorum LX milia, ex quibus XL milia caesa, capta plus quam v milia fuisse referuntur. alter consui Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo proelio xx milia hostium interfecit. [*]( AVCTORES § 16 M. Fnluius sqq. Liuius 34, 54 § 2; 35, 7 § 8 § 17 Liuius 35, 9 et 11 § 18 Liuius 35, 13 § 6; 14.17 § 2 § 19 Liuius 34, 54; 85, 22 § 5―§ 8 § 20 et § 21 usque ad referuntur Liuius 36, 1.14―19.21 § 21 alter consul sqq. Liuius 36, 38 ) [*]( EXPILATORES 3 Minucius — 5 liberatus est exscripsit Paulus 73 ) [*]( 1 pene Rb poenae D || marcus R 2 caeltiberos Ra cheltiberus D1 || uincit Ra || caepit (a in ras.) R 3 ligoribus D2 || adductus] adductus est D 4 numidarum (nu in ras.) R numidiarum D || ∗equitum R 5 est om. L || affricanus D || legatus L || anthiocum L anthiochum R 6 colloquium Rb 7 interfecto L || anthioco L anthiocho R 8 flaminium] LD flamminum (n in ni corr.) R; Flamininum h || fuluiumque (ul corr. ex lu) R 9 multa ̣̇m̤—) (: 1 fort. m., .. et — 2) D || utriusque D 10 publio RD || corniliuslcipione D1 cornilios―|cipione D2 || m· (i. e. marco) L marco RD; item Liuii codices et Cossiodorius; M\' h || conss . L consuł R || antiochus] LD anthiocus (c in ch corr.) R 11 thermopilas D || munimine] RbD munimen L munime Ra 12 fierit Ra 13 e al. m. in ras. R 14 ʟx· milia L sexsaginta milia D 15 uerba ex quibus ― quinque milia om. D || XL mil· L || ũ. milia L 11 xx· milia L uiginti milia D )

264

Sequenti anno Scipio Africanus, habens in auxilio Eumenem Attali filium, aduersus Hannibalem, qui tunc Antiochi classi praeerat, bellum nauale gessit; Antiochus uicto Hannibale atque in fugam acto simulque omni exercitu amisso pacem rogauit filiumque Africani, quem utrum explorantem an in proelio cepisset inoertum est, ultro remisit.

in Hispania ulteriore L. Aemilius proconsule a Lusitanis cum uniuerso exercitu caesus interiit.

L. Baebius in Hispaniam proficiscens, a Liguribus circumuentus cum uniuerso exercitu occisus est; unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internecionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curauerint.

Fuluius consul de Graecia in Gallograeciam, quae nunc est Galatia, transuectus, ad Olympum montem peruenit, ad quem uniuersi Gallograeci cum coniugibus et liberis confugerant, ibique acerbissimum bellum gessit; namque de superioribus locis sagittis glandibus saxis ceterisque telis Romani grauiter contriti, tandem usque ad congressum hostium perruperunt: quadraginta # [*]( AVCTORES § 22 Liuius (36 extr. et 37, 1 F) 37, 23.24.39-45. 34—37 (!) § 28 Liuius 37, 46 (uniuerso et interiit male Orosius). § 24 Liuius 37, 67 (male uniuerso Orosius) § 26 Liuius 38, 12 sqq. 18.20—23; ubi haec Fuluius (immo ManIins) consul de Graecia et sagittis glandibus.. ceterisque telis (Galli\'saxis nec modicis utebantur\', at\'sagittis glande iaculis\' Galli a Romanis configebantur: Liuius 38, 21 § 6 et 7) oscitanter excerpta sunt; illa quae nunc est Galatia Orosius addidit (cf. Rufus Breuiar. 11 et Hieronymus In ep. ad Gal. 2, ed. Vall. 7, 425) ) [*]( EXPILATORES 8 L. Baebius—11 curauerint exscripsit Paulus 74 ) [*]( 1 afriganus D1 || eumenent (t del. m. 2) D enmenen R 2 anthiochi B 3 anthiochus B 5 affrigani (g in c 2) D || án (apex ut saepius in eiusmodi particulis) B 6 caepisset (a in ras.) B 7 lucius RD || emilius R aemelius D || proconsule a] proconsulae D1 proconsul a D2 8 caesus** (eras. us) L || lucius RD || bebius RD 10 internitionem B 11 roma D || massiliensis L massiciliensis (missicilienses 2) D1 || nuntiare curauerint] RBD (-ciare D) nuntiauerint L 12 grecia R graeca (-cia 2) D || gallogreciam RD || gallacia (prior 1 del. a tn. 2) D 13 uniuersi (i altera in ras. m. ut uid. 2; fuit 0 aut u) L 14 gallogreci RD || aceruissimum LR1 15 namque] nam R 16 glandibus] AG granaibus (r in ras. m. 2; fuisse 1 uid.) L grandibus RDv grandibuaque H 16 contri**|ti (in fine u. ti eras.) L adtriti D 17 XL R )

265
milia Gallograecorum eo proelio interfecta referuntur.

Marcius consul aduersus Ligures profectus superatusque IIII milia militum amisit et, nisi uictus celeriter refugisset in castra, eandem internecionis cladem, quam Baebius dudum ab isdem hostibus acceperat, pertulisset.

M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus Philippus rex, qui legatos populi Romani interfecerat, propter Demetrii filii sui, quem legatum miserat, uerecundissimas preces ueniam meruit,

eundemque continuo uelut Romanis amicum suique proditorem, fratre quoque ipsius ad parricidium patris ministro, nihil de utroque miserum mali suspicantem ueneno necauit.

eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi Vrbe diu exulans apud Amiternum oppidum morbo periit. isdem etiam diebus Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem, cum a Romanis reposceretur, ueneno se necauit, Philopoemenes, dux Achiuorum [*]( AVCTORES § 26 Liuius 39, 20, sed ultima et nisi—pertulisset perperam ab Orosio addita sunt § 27 Liuius 39, 47 et 48; ad illa qui—interfecerat (quae falsa sunt) cf. Liu. 39, 34 et 35 § 28 Liuius 40, 5-16.24 (illo continuo more suo ab Orosio male inserto, ex Liuio 39, 48 § 1 F) § 29 eodem-periit Liuius 39, 52; 38, 52. 54.56; ad ingrata sibi urbe cf. Augustin. C. D. 3, 21 || isdem—necauit Liuius 39, 51 et 52 § 8 || Philop. sqq. Liuius 39, 49.50.52 § 8 ) [*]( EXPILAТORES 1 Marcius—3 amisit exscripsit Paulus 74 12 eodem-13 periit exscripsit Paulus 75 ) [*]( 1 mil. L || gallogrecorum RD II marcus D 2 IIII. milia L quattuor milia D 4 internitionis B internicione* (eras. m a m. 1; alterius enim m. rasura nulla extat) D II bebiue LRD II hisdem LBD 6 marco RD II cladio Ra II quinto BD II conss. L consul̃*. (~ atram. pallido; erasa e fort.) R II pbilyppus B 7 pr- L || demetriae D1 8 praeces LRa 9 eudemqae D 10 fratrẽ Da 11 mali] LRD male fsh 12 afriganus D1 II exsulans Ra 18 aputl (t in d corr., pone t hasta er.) B II amiternum] LRDB; Liternum corr. v II peruit D II hisdem LRD 14 prussiam D brysiam R II bythiniae B bithiniae D 15 posceretur L1 || se] LD sese Rv II necanit] canit D1 II philopoemenes d. a. a messanis] fylopomenissanis (po statim ex pi corr. m. 1) D\' fylipus amenisaanis (sic -lj us a po.me-) D2 II fylopoemenes LR pylopomenes d filopemenes G (sic -menes ceteri quoque codices); Philopoemen corr. fsh )

266
a Messanis captus occisusque est.

in Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita cum miraculo omnium usque ad nunc manet.

Q. Fuluius Flaccus praetor in citeriore Hispania maximo proelio XXIII milia hominum fudit, IIII milia cepit.

Ti. Sempronius Gracchus in Нispania ulteriore centum quinque oppida uacuata quassataque bellis ad deditionem coegit.

eadem aestate etiam L. Postnmius in citeriore Hispania quadraginta milia hostium bello interfecit. Gracchus praetor ibidem iterum ducenta oppida expugnauit et cepit.