Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

eodem anno Flaminius consul contemptis auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, aduersum Gallos conflixit et uicit. in quo bello nouem milia Gallorum caesa, decem et septem milia capta sunt.

Post hoc Claudius consul Gaesatorum triginta. milia deleuit, ubi etiam ipse Virdomarum regem in primam aciem progressus occidit: et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat, oppida Mediolanium quoque urbem florentissimam cepit.

Deinde Histri noui hostes excitati sunt: quos Cornelius Minuciusque consules multo qaidem Romanorum sanguine subegerunt.

emergit hio paululum antiquus ille Romanorum improbae laudis etiam de parricidiis appetitus.

nam Fabius Censorins Fabium Buteonem filium suum furti insimulatum interfecit: dignum scilicet facinus, quod pater uel parricidio plectendum duceret, quod ne leges quidem nisi multa pecuniae aut summum exilii circa quemlibet hominum censuerunt.

Anno ab Vrbe condita DXXXIIII Hannibal Poenorum imperator Saguntum florentissimam Hispaniae ciuitatem, amicam [*]( AVCTORES § 14—§ 16 Liuius 20 (cf. Periocha et Eutrop. 3, 6) § 18 Liuius 20 cap. 14 § 1 Hannibal sqq. Liuius 21, 5.7.5.7.8― 11.7 § 3; 15 § 3; illud amicam fort. sumptum ex Eutropio 3, 7 aut Augustino C. D. 3, 20 ) [*]( EXPILATORES 10 sq. hinc ac multo Romanorum sanguine fuso Eu- tropianis inseruit Paulus 53, 1 ) [*]( 1 flamminius R || consol D || contemtis D 2 conflixit] pugnanit D 8 bello nouem milia gallorum] bello rum D || vɪɪɪɪ R || x et vɪɪ R 5 gesatorum (s in ss corr.) R || xxx. milia L xxx milia R 6 progressũ R2 8 mediolanium] LD mediola∗num (n ex m) B 9 histri] LR histrii D || exercitati D || cornilius D 11 emergeret D || imprope D inprobae R 13 puteonem R 14 dignum∗∗ (er. et) D 15 ne] nec R2 || multam L 16 summum] L summù (ũ in a corr. al. m.) B ad summum G2 (ad m. 2* in principio glossae quae a m. 3 excepto ad erasa) v; summa TOE 11 D mο·xxx mo.quarto L DXXXIIII B quingentisemo trecensemo quarto D; fort. scripsit DXXVIIII, nam 4, 20 bellum Punucum secundum anno 546 finitum, gestum autem esse dicit annis XVII 18 sag∗ntum (er. y ? 1 8. 8. v) B sacundum D || spaniae D || uiuitatem D ) [*]( 16* )

244
populi Romani, primum bello inpetitam, deinde obsidione cinctam et fame excruciatam omniaque fortiter contemplatione fidei, quam Romanis deuouerant, digna indignaque tolerantem octauo demum mense deleuit.

legatos Romanorum ad se missos iniuriosissime etiam a conspectu suo abstinuit.

exinde odio Romani nominis, quod patri Hamilcari, cum esset nouem annos natus fidelissime alias infidelissimus ante aras iurauerat, P. Cornelio Scipione et P. Sempronio Longo consulibus Pyrenaeos montes transgressus inter ferocissimas Gallorum gentes ferro uiam aperuit et nono demum die a Pyrenaeo ad Alpes peruenit;

ubi dum montanos Gallos, repellere ab ascensu obnitentes , bello superat atque inuias rupes igni ferroque rescindit, quadriduum commoratus quinto demum die cum maximo labore ad plana peruenit.

fuisse tunc exercitum eius in centum milibus peditum et uiginti milibus equitum definiunt.

Scipio consul Hannibali primus occurri commissoque [*]( AVCТORES § 2-§ 5 Liuius 21, 9.1.4 § 9; 6.24.90 § 5; 35 § 4; 32-34.37.34 § 4; 38 § 1; 37 § 6; 98 § 2; 1 8 errauit quod a Pyrenaeo ad Alpes pro a radicibus in iugum Alpium scripsit § 6 Li- uius 21, 39.46; sed pleraque exscripta ex Eutropio 3, 9 uidentur et illa filium admodum praetextatum.. ab ipsa morte ex Floro 2, 6 § 10 ) [*]( EXPILATORES 6 patri-? iurauerat compilata Eutropianis intexuit Paulus 53, 13-15 16 Scipio - p. 245, 8 euasit compilauit comm. Bern. Lucani 2, 46 ) [*]( 1 r. L || bello om. R1 3 deuouerant] LDR2υ deuorant R1 deuouerat TOh 5 conspectu∗ R 6 amylchari R amilcari D 7 annis ( fort. i deleta et 0 ante 8 inserta, m. 1) D || infelissimus D || ante] ad B 8 publio R ṗlu̇blio (1 del. m. 1) D (sic porco KM1) ||cornilios|cupilione D || p̄. L pubłio RD (sic parco KM); Тi. corr. fsh ||simpronio D || longio R || conss· L consules (in - libus corr.) B consule D 9 pyreneos L pireneos D pyreneum R || montem R 10 |die R || pyreneo LRD 11 ab ascensu] DR2 ob ascensu L om. R1 12 inuia D || ferroque (e pr. ex o) R 13 quadriduum] LRD (d prior in t; al. m. supra um scripsit ł 0 R) || quinta R || die] dei D 15 in centum] LD in·c· R, in om. υ || milibus] LR milia Dυ millium υ ||.XX. milibus L XX milibus R, uiginti millium υ ||∗equitum R )

245
proelio apud Ticinum ipse grauiter uulneratus per Scipionem filium admodum praetextatum, qui post Africanus cognominatus est, ab ipsa morte liberatus euasit. caesus est ibi omnis paene Romanus exercitus.

pugnatum deinde eodem consule ad flumen Treuiam iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius consul cognito collegae casu a Sicilia cum exercitu rediit; qui similiter apud eundem fluuium congressus, amisso exercitu paene solus evasit. in eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est.

qui postea, cum in Etrnriam primo uere transiret, in summo Appennino tempestate correptus, biduo continuo inmobiliter cum. exercitu niuibus conclusus et onustus obriguit. ubi magnus hominum numerus, iumenta conplurima, elephanti paene omnes frigoris acerbitate perierunt.