Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

post haec secundum cum Gallis proelium gestum est, in quo plane quadraginta milia Gallorum trucidata sunt.

Sequenti anno Manlius Torquatus et Fuluius Flaceus consules primi trans Padum Romanas duxere legiones. pugnatum est ibi cum Insubribus Gallis, quorum interfecta sunt uiginti tria milia, quinque milia capta sunt.

Eo deinde anno, qui huic proximus fuit, dira miseram Vrbem terruere prodigia. miseram utique, quae hinc fremitu hostium, inde nequitia daemonum terrebatur; namque in Piceno flumen sanguine effluxit et apud Tuscos caelum ardere uisum est et Arimini nocte multa lucem claram obfulsisse ac tres lunas distantibus caeli regionibus exortas apparuisse.

tunc quoque magno terrae motu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut labentibus uulge tectis ingens quoque ille colossus [*]( AVCTORES § 18 Liuius 20 aut Eus. 1793 ) [*]( EXPILATORES 11 Sequenti―14 capta sunt exscripsit Paulus 49 15 Eo-20 apparuisse compilauit Paulus 49 ) [*]( 1 aput L || arretium] LRD || altilius Ra || δccc R || mil. L 2 saltim R1D 3 partae B || eorum om. D 4 ignominiosuis D 6 uiri∗us (er. esna litt., nora b) D 8 saltim R1Db salutim Da 9 cum om. L 10 xʟ B || mil- L 11 ano Ra || conss. L 12 legionis Ra 13 subribus B || xxɪɪɪ·mil· L xxɪɪɪ milia R xxɪɪɪ B xxxɪɪɪ TO 14 quinque milia] sex||milia D v B 16 misera D 17 ∗piceno∗ (bis er. s ?) R 18 sanguinem B || thuscos L 19 noctẽ B || obfulsisse] L offulsisse МNO effulsisse liDa 20 extortas L 21 charia LR 22 colussus L )

243
rueret.

eodem anno Flaminius consul contemptis auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, aduersum Gallos conflixit et uicit. in quo bello nouem milia Gallorum caesa, decem et septem milia capta sunt.

Post hoc Claudius consul Gaesatorum triginta. milia deleuit, ubi etiam ipse Virdomarum regem in primam aciem progressus occidit: et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat, oppida Mediolanium quoque urbem florentissimam cepit.

Deinde Histri noui hostes excitati sunt: quos Cornelius Minuciusque consules multo qaidem Romanorum sanguine subegerunt.

emergit hio paululum antiquus ille Romanorum improbae laudis etiam de parricidiis appetitus.

nam Fabius Censorins Fabium Buteonem filium suum furti insimulatum interfecit: dignum scilicet facinus, quod pater uel parricidio plectendum duceret, quod ne leges quidem nisi multa pecuniae aut summum exilii circa quemlibet hominum censuerunt.