Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Anno ab Vrbe condita DXVII Hamilcar dux Carthaginiensium ab Hispanis in bello, cum aliud bellum aduersus Romanos clam pararet, occisus est. [*]( AVCTORES § 1 Hamilcar—§ 12 Liuius 20, unde etiam § 6 Fabius historicus laudatus (§ 1 cf. Cassiodor. chron. ad a. 524; § 2.5.6.11 cf. Periocha; § 5.6.10 cf. Eutrop. 3, 5) ) [*]( 1 conflictatibus L || trans∗igat (er. s) R 3 [miseriis deput]abit (quae inclusi in ras. scr. sunt statim m. 1; antepaen. litt. fuit g) D || deputauit L || illi qui hunc R1 illi \'inquit hunc R2 4 conlogauerunt D collocauerunt Rb || adque L || utiam Ra || propliuione D 5 praeterissent] LBD 6 dinoscitur] LRD || inter sanas] internas L 7 ∗cutis (er. a) R 8 quamnis] quam D || adulteri] LRD adulterini Zh || peri.t (er. i) B 9 in uerba ita si desinit quaternio L, eiusque paginae (83v) fine quattuor versus et prope dimidius uacui sunt relicti, uidenturque fol. 83v, 84r, 84v 85r alia sed coaeua manu scr. esse D || labor continuus v 10 et om. D 11 disceretur RaD || pausillulum] RA (s 8. S. m. 1 et u prima in ras. m.2, ex x ? R) pauxillulum Dv pausillum L || |otii (erasis 4 fere litteris) R2 12 tanto | opere D 13 profectu Ra 15 quam] tam R || si om. L 16 quacumque (c m. 1 in ras. ex m) D quacumque arte Rv 18 quingentensimo (quingentesimo, e alt. in ras. al. m. R) septimo decimo LR quingentissimo septimo decimo D || hamilcar] D hamilchar L hamylchar B || karih- R 19 hispaniis L || aduersum R )

241

Sequenti anno legati Romanorum ab Illyriis interfecti sunt.

post cum ipsis Illyriis atrocissimum bellum gestum est: in quo multis oppidis populisque deletis reliqui se Fuluio Postumioque consulibus dediderunt.

Tertio deinceps anno miseram ciuitatem sacrilegis saerificiis male potentes funestauere pontifices; namque decemuiri consuetudinem priscae superstitionis egressi Gallum uirum et Gallam feminam cum muliere simul Graeca in foro boario uiuos defoderunt.

sed obligamentum hoc magicum in contrarium continuo uersum est; namque diras illas quas fecerant externorum mortes foedissimis suorum caedibus expiauerunt.

siquidem L. Aemilio Catulo C. Atilio Regulo consulibus magna formidine consternatus est senatus defectione Cisalpinae Galliae, cum etiam ex ulteriore Gallia ingens aduentare exercitus nuntiaretur, maxime Gaesatorum, quod nomen non gentis sed mercennariorum Gallorum est.

itaque permoti consules totius Italiae ad praesidium imperii contraxere uires. quo facto in utriusque consulis exercitu octingenta milia armatorum fuisse referuntur, sicut Fabius historicus, qui eidem bello interfuit, scripsit.

ex quibus Romanorum et Campanorum fuerunt peditum CCLXLVIIII milia ducenti, equitum uero XXVI milia sescenti; cetera multitudo sociorum fuit:

commisso proelio [*]( 1 legati] immo unus sec. Polyb. et Periocham || yllyriis (ii radendo ex u; in mg. adscr. cc [sic] m. 2) B 2 oum om. D || yllyriis R 3 fluuio D || postu∗mioque (er. u) R 4 conss- L || dederant (alt. e in ras. ex i) D 6 funesta B\' 7 egressi] LRD aggressi v 8 greca R || foro (f ex corr.) R 9 contrario D 12 lucio D lutio B || catulo] LRD ceterique omnes; simili errore Paulo Plinius n. h. 3 § 138; Papo corr. fsh || c.] g. L gaio BD || conss. L cons R 13 eat om. LD 15 gesatorum B g∗esorum (er. ο̇ uel ė) D 17 traxere L || quo] qui D 18 con∗∗soles (er. s et inchoata p ut uid.) D || exercitus D | δcco R 20 scribsit L 21 ccʟxxxxvɪɪɪɪ cc] Mommsen, Hermes 11 p. 53; cccxʟvɪɪɪɪ cc T ccc·xʟ·οcto milia·ducenti L ccc·xʟvɪɪɪ milia cc R trecenta quadraginta octo milia ducenti D || ∗equitum B || xxuɪ·mil·sescentι· L xxvɪ milia δc· R uiginti sex milia sescenti D 22 sotiorum Ra ) [*]( V. ) [*]( 16 )

242
apud Arretium Atilius consui occisus est: octingenta milia Romanorum, nec saltem tanta quanta eos terrere debuit, caesa sui parte fugerunt: nam tria milia. eorum tunc interfecta historici tradunt.

quod ideo ignominiosius turpiusque est, tam paucis amissis tanta agmina diffugisse, quia se in aliis uictoriis non uiribus animorum praeualuisse sed bellorum prouentibus prodiderunt. quis enim rogo in exercitu Romanorum crederet numerum istum fuisse saltem, non dico fugisse ?