Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Sequitur bano miseram luem miserioremque eius expiationem proximo anno satis triste prodigium. repente siquidem medio Vrbis terra dissiluit, uastoque praeruptu hiantia subitο·ιinferna patuerunt.

manebat diu ad spectaculum terroremque cunctorum patenti uoragine inpudens specus nefariamque uiui hominis sepulturam diis interpretibus expetebat.

satisfecit inprobis faucibus praecipitio sui M. Curtius, uir eques armatus, iniecitque crudeli terrae inopimam satietatem, cui parum esset, quod ex tanta pestilentia mortuos per sepulchra susciperet, nisi etiam uiuos scissa sorberet.

Anno ab urbe condita CCCLXXXVIII iterum terribilis Gallorum inundatio iuxta Anienem fluuium ad quartum ab Vrbe lapidem consedit, facile sine dubio pondere multitudinis et alacritate uirtutis perturbatam occupatura ciuitatem, nisi otio et lentitudine torpuisset.

ubi atrocissimam pugnam Manlius Torquatus [*]( AVCTORES cap. 5 § 1—§ 3 satietatem *Liu. 7, 6 || 3 terra dissiluit - 4 patuerunt cf. Vergil. Aen. 8, 249-246, Ouid. Met. 2, 260 sq. cap. 6 § 1 iterum sqq. — § 3 Eutrop. 2, 6 exceptis § 1 facile sine — torpoisset et § 2 cruentissima-confecit Orosianis ) [*]( EXPILATORES 1 sequitur—8 satietatem excerpsit Paulus p. 20,9 sqq. ) [*]( 1 miseram ex miseriam corr. P || luem (em in ras.) P 2 medio] in medio G2B 8 sdisiluit PR II praerupto DOGB || hianua. D 4 expectaculum D 6 dissenter praedib: D || expetebat (sed te corr. m. 1 ex ta) P expectabat B || inpbis B inpropis D 7 praecipitio (ti add. m. 2) P II marcus PBD || scurcius P cursiusB tcurcius (ius in ras. m. r) D curcius D j] uir eques] KMHT ΟΕυ uir aeques P nir D ∗eques (a ut uid. eras. B) R,h uir nobilis eques OZ eques romaaos (sic) B 8 crudili PB (sed i priore ex e mut. B) || inopimam] P1RD (mam m. 1, sed ut uid. in ras. B) inopinam P1 inopinatam v || parum ex paruum corr. P || quod (od ita ras.) P 9 susciperet (i ex e corr.) B 10 scissas or∗∗biret (er. re) D II sciRa P 11 trecentesim ο· octogensimo octauo D 12 anien∗em R anienim D || fluuium (nuium in ras. al. m.) B || quartam P 18 multitudinis (ti add. m. 2) P 14 lentitudine (di ex do corr.) P 16 torpnisset (isset euanuere) P tnrpuesset D || manlius] PbRbD mallius Pa man∗lius (i ut vid. eras.) B II turquatus D )

150
singulariter inchoauit, T. Quintius dictator cruentissima congressione confecit. fugati ex hoc proelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes a C. Sulpicio dictatore superati sunt.

post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Marcio consecuta est: ubi conici datur quantum. hominum caesum sit, quando octo milia sunt capta Tuscorum.