Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

transitum deinde in Indiam fecit: quae post mortem Alexandri ueluti detracto excussoque a ceruicibus iugo praefectos eius occiderat, Androcotto quodam ad uindicandam libertatem duce. qui postea crudeliter in ciues agens, quos de externa dominatione defenderat ipse seruitio premebat.

cum hoc ergo Androcotto Seleucus quamuis multa et grauia bella gessisset, nouissime firmatis regni condicionibus et pacta pace discessit.

Adunatis itaque copiis Ptolemaei sociorumque eius, pugna committitur: cuius quanto potentior apparatus tanto ruina grauior fuit, nam in ea tunc totius paene Macedonici regni uires conciderunt.

in ipso bello Antigonus occisus est; sed finis belli huius initium alterius fuit: nam cum uictoribus de praeda non conueniret, iterum in duas factiones diducuntur: [*]( 1 babilonam D babyloniam R2 || caepit (ae in oe) R || braccianus D 2 nouissimo tibus D || assurgentes (pr. a in ras.) R adanrgentis (s in ras. m. 1, ex m 9) D || folium 60 codicis L in quo scripta sunt perdomuit usque ad p. 201, 5 formidǒlosissimo suppletum est a manu XII ut uid. saeculi, quam signaui λ. Inde sequitur f. 60v excerptum ex Liuio 1, 4 6 3—§ 7 dė Romulo Remoque ab eadem manu s. xn subiectum 3 que λ || alexjandri statim in ale∗ |xandri mut. D alexadri X 4 cemibus D || prefectus Dλ || androcotto] DAGV2V3λ androcoto V androgotto (alt. t ex i corr.) P androgottio R andracoto 0 5 quoddam X || ducS X 7 praemebat P praemebat D || \'cum et in mg. ab al. m. R || androcotto] DAG (-ttus A) androgotio Ia androgotto Pb λ androgottio sed i al. m. inserto R andracoto V 8 quambis X || nonissimę (i alt. in ras. ampliore, e radendo ex q) R nobissime 1 9 conditionibus R || pacta om. D 10 ptholomei* sociorumque (er. s; socior in ras.) P || ptholomei R ptolomei D tholemei X || sotiorumque R 11 adparatus PRa || tanta λa 12 grauior ruina 1 || pene Rb X poene D || machedonici PR1 macędonicis λ 13 v concι̣derint P 14 fines X || dae P* r 15 preda X || connenire*t (er. n) R || pactiones (corr. m. 1) R || diducuntur] G deducuntur PRDX )

200
Seleucus Demetrio, Ptolemaeus Lysimacho iungitur;

Cassandro defuncto filius Philippus succedit. sic quasi ex integro noua Macedoniae bella nascuntur.

Antipater Theseslanicen matrem saam, Cassandri uxorem, quamuis miserabiliter pro uita precantem, manu sua transuerberauit.

Alexander frater eius dum bellum aduersus fratrem ob ultionem matris instruit, a Demetrio, cuius auxilium petierat, ciroumuentus occiditur.

Lysimachus cum Dori regis Thraoum infestissimo bello urgueretur, aduersus Demetrium pugnare non potuit.