Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

qua impetrata proelioque conserto cum subito pugnantem filium consulem insistente Pontio Samnitarum duce et infestis hostium telis conclusum uideret, in medium se agmen pius senex equo uectus ingessit.

quo facto commoti Romani tota ibi incubuere acie, donec ipsum Pontium ducem deleto hostili exercitu uictum oppressumque ceperunt.

caesa sunt in eo proelio Samnitium xx milia, capta autem IIII milia cum rege suo; tandemque [*]( AVCTORES § 6 —§ 11 Liuius 11 (cf. per.) ) [*]( 1 putarent P potarent D || epidarium PR epidaurum D ..2 escnlapi L aescolapi* P aesculapii R eBoolapii D || lapide] legatos missos esse, ut Aesculapi signum Romam ab Epidauro transferrent Periocha, eosdemque simulacrum ingens Epidauri miratos esse Aurelius Victor Vir. ill. 22 memorant (cf, Ovid. Met. 15, 658 et 671 et Vaier. Max. 1, 1 ext. § 3), sed auexisse Romam praeter anguem etiam Aesculapi lapidem Orosius tradit solus, errore suo aut librariorum culpa. — Prellerus Myth. Rom. p. 607 cum ipso Assculapio (deleto lapide) corri- gendum censuit || aduexerant Pa 4 gurgis PB 6 aMatas (se in ras.) P || submouendo PRD 7 eius m ras. m. 2 P || ante ignominiam add. ob al. m. in margine R H depraecatuE L 8 iturum] toerum (sic) P iterum D 9 ignomiae D || imp. arata R 10 plioque P 11 samnitarum] sic LPRD ^12 conclusus P || ∗∗∗equo∗∗∗∗ (in fine equo erasum) P 13 ingersic L ingessit (g add. M. 2) P || commotio L permoti PRDv 14 pontium ducem] L ducem pontium PRDv || dele∗to (er. c) R 15 oppressumque (e fin. ex ae) R || ce̊perunt P coeperunt (oe in ae) R || plio P || samnitum PR 16 XX. milia L xx milia PR uiginti milia D || antem] mc h̊, R || IIII milia L quattuor milia PRD )

189
Samniticum bellum, quod per quadraginta et nouem annos multa Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est.

Anno subsequnse cum Sabinis Corio consule bellum gestum est, ubi quot milia hominum interfecta, quot capta sint, ipse consul ostendit. qui cum in senatu magnitudinem adquisiti agri Sabini et multitudinem capti populi referre uellet, numerum explicare non potuit..

Anno ab Vrbe condita CCCOLXIII Dolabella et Domitio consulibus Lucani, Bruttii, Samnites quoque cum Etruscis et Senonibus Gallis facta societate, cum rediuiuum contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos.

quos cum Galli interfecissent, Caeoilius praetor ob ulciscendam legatorum necem et conprimendum tumultum hostium eum exercitu missus, ab Etruscis Gallisque oppressus interiit.

septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, tredecim milia militum Romanorum illo bello prostrata sunt.