Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Sequitur annus, quo Romani instaurato a Samnitibus bello uicti sunt atque in castra fugerunt.

postea uero Samnites nouum habitum animumque sumentes, hoc est deargentatis armis ac uestibus, paratoque animo ni uincant mori, bello sese offerunt.

aduersum quos Papirius consul cum exercitu missus cum a pullariis auguribus uana coniectantibus congredi prohiberetur, inridens eos tam feliciter confecit bellum quam constanter arripuit.

nam in hoc proelio xu milia hostium caesa, III milia capta referuntur. sed hanc quoque istius uere laudandam uictoriam, quam uani auspices impedire non potuerunt, oborti subito corrupere morbi.

nam tanta ac tam intolerabilis pestilentia tunc corripuit ciuitatem, ut propter eam quacumque ratione sedandam libros Sibyllinos consulendos [*]( AVCTORES § 8 Liuius *10, 31 et 30 cap. 22 § 1 Sequitur— fogerunt Liuius 10, 35 (uix 33) || postea—sumentes.. paratoque—obferunt Liuius 10, 38 || hoc est-uestibus Liuius 9, 40 § 2 cf. 10, 39 § 12 sq. § 8— § 4 Liuius 10, 39-42, § 3 etiam Augustinus Ciu. D. 3, 17 § 5 Liuius 10, 47 extr. et Liuius 11 (cf. per.) et Augvstin. Ciu. D. 3, 17 ) [*]( 2 ingentes animi (es a in ras.) P || cruentem P 4 ex∗eque (er. B) B exequiae P 5 cui] cu P1 6 aut aegris (aut a in ras.) P || euspirare L || aut scr. M. 2 sed idem ut uid. m. 1 P 8 castria D || samnites a. lin. add. m. 2 P 10 uestimentib: (b ex s m. I) D 11 sese] LPRD se h || offerunt] LPRD || papi∗∗∗∗rius (jpost pap m.1 sequebatur lu...) P 12 missus R || augoribus P 13 prohibetur D || inridens] LRa D inridensq; P || eos in ras. P || ante confecit erasa q P 14 XII] B XIIP duodecim L duodicem- D || hostium caesa tria milia om. D || ostium R 15 caesa om. R || III. m̃ . P . III. m̃ R tria milia L || re∗feruntur PR 16 laudamdam P* || inpedire PR 17 oborti (ob m. 2, s.. m. 1) P || moribus (sic b-) L || actam Pa acta Pb 19 librosi* billinus (er. s post si) D || sibellinos P1 sybyllinos P2 sybillinos R si* billinus (eras. s) D )

188
putarint horrendumque illum Epidaurium colubrum cum ipso Aesculapi lapide aduexerint: quasi uero pestilentia aut ante sedata non sit aut post orta non fuerit.

Praeterea altere abhinc anno Fabius Gurges consul male aduersum Samnitas pugnauit. namque amisso exercitu uictus in Vrbem refugit.

itaque cum senatus de summouendo eo deliberaret, pater eius Fabius Maximus ignominiam filii deprecatus legatum se filio iturum ultro obtutit, si illi depellendae ignominiae et gerendi iterum belli facultas daretur.