Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Epaminondas autem grauiter saucius cum de uictoria suorum conperisset scutumque exosculatus esset, remota manu, qua uulnus occluserat, egressum sanguinis ac mortis patefecit introitum: cuius mortem sic Thebanorum perditio subsecuta est, ut non perdidisse ducem sed ipsi cum eo tunc perisse uiderentur.

Contexui indigestae histeriae inextricabilem cratem atque incertos bellorum orbes huc et illuc lymphatico furore gestorum uerbis e uestigio secutus inplicui, quoniam tanto, ut uideo, inordinatius scripsi, quanto magis ordinem custodiui.

improba dominandi Lacedaemoniorum cupiditas quantis populis, qualibus urbibus, quibus prouinciis cuiusmodi odiorum motus, quantas causas certaminum suscitarit, quis uel numero uel [*]( AVCTORES. § 8 Iustin. 6, 8 § 11.12.13.2 exceptis illis remota manu — introitum compilatis fori. ex Valer. Max. 3, 2 ext. § 5 (ubi cf. sanguine et spixitu) ) [*]( 1 •c• R || prorumperunt (m eras.) P .2 tantū|tam D || molem belli h 3 incunctanter om. L 4 commiso P || pręlio (e 1) P2 proilio (ilio in ras. m. 1) D || lacedemonii (ii ex i corr. P) PR 5 aepaminundẹs (u in 0 corr.) P epammdas (t. e. -non- in -nun- mut.) R || demicans P* 6 ex his (corr. 1 aut 2 m.) L || dolorS etus (us eras.) D 7 disces∗sum P 8 epaminondas (corr. al. m.) R || atsaucius R 9 comperisset BbD 10 obcluserat PRD || egresum P 11 secuta P\' 14 ι̣ṇdigeste (e fin. in ę corr. m. 2) P || cratem explicat molem margo PR || atque (at in ras.) P 15 orbes] om. L urbes D || ad lymphatico in marg. infinito P lymfatigo D 16 implicui D 17 quanto (qu in ras. ampliore) P || inproba P 18 lacedemoniorum PRD 19 prouintiis R || cuius modiorum mutus D )

145
ordine uel ratione disponat? cum ipsi quoque non plus adflicti bellis quam bellorum confusione referantur:

siquidem tracto per aliquot aetates hoc continuo bello Athenienses Lacedaemonii Arcades Boeotii Thebani, postremo Graecia Asia Persis atque Aegyptos cum Libya insulisque, maximis nauales simul pedestresque conflictus indiscretis egere discursibus. referre caesa hominum milia non possem, etiam si bella numerarem.

At nunc increpet haec tempora atque illa conlaudet, quicumque nescit hosce omnes istarum urbium prouinciarumque populos ita nunc in solis ludis ac theatris consenescere, sicuti tunc in castris maxime proeliisque tabuisse.

florentissima illa et totius tunc imperium Orientis adfeotans Lacedaemoniorum ciuitas uix centum habere potuit senes; ita incessabilibus circumuenta malis inmaturas misere expendebat aetates: