Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

nam speculati absentiam Arcadum castellum eorum repentina inruptione perfringunt. Arcades uero exciti iniuria, iunoto sibi Thebanorum auxilio amissa furto bello repetunt.

in eo proelio Archidamus dux Lacedaemoniorum uulneratus cum iam caedi suos ut uictos uideret, occisorum corpora per praeconem ad sepulturam poposcit: quod signum uictoriae traditae inter Graecos haberi solet.

Thebani autem hac confessione contenti, dato parcendi signo, finem dedere certamini.

paucis deinde interuenientibus indutiarum diebus, Lacedaemoniis ad alia bella conuersis, Thebani cum Epaminonda duce de inuadenda Lacedaemona quasi secura et destituta cepere fiduciam. taciti intempesta nocte Lacedaemonam ueniunt; sed non ita incautam uel indefensam, sicut rebantur, offendunt:

armati enim senes cum reliqua turba inbellis aetatis, praecognito aduentu hostium, in ipsis se portarum angustiis obiecerunt et aduersus quindecim milia [*]( AVCTORES § 1 furta bellorum] cf. Frontin. Strat. 2, 5 § 31 § 2—§ 4 lustin. 6, 6 9 6-10 § 5—§ 7 Iustin. 6, 7 § 1.4.7.9-12 ) [*]( 1 qui (& in ras. m. 2) P II intollerabiles PRaD 2 fur∗ta (r ta in ras.) P II speculanti (n eras.; in marg. speculatoris m. 2) P 3 irruptione Rb II perfrigunt R ,4 extincti P citaexụti R || iunc tus|ibi ca D || ianto (c al. m.) R uincto L1 || amisa P .5 forto (o fin. in i corr.) R II arthedamuB (corr. m. 2) L arcadamu D || lacedemonioram RD 6 uulneratur P || cum cede suos iam et uictus D || iam] etiam PR (sed s. s. in P) II ut in ras. P iamut R 7 poposcit] LPbRD poscit Pafsh; cf. Ruehl, Iahrb. f. Phii. Suppl. 6 p. 34 8 grecjs RD 10 fi∗nem (i ex u fort. corr.) P II debere (b in d corr.) R || certaminis L II induciarum RD 11 lacedemoniiu PRD 12 epaminunda PR II dece R IIlacedaemona] LRb lacedemonia PRaD 13 caepere P coepere R II fiduciam (ci in ras.) P II tatiti P II lacedaemonam] L lacedemonam PRD 14 inCautam (C corr. ex alia litt.) P || sicut et in marg.: non est sensus in hoc loco a m. P aut 1a, certe eadem quae summaria adscripsit L 15 rebantur (e 1a) L 17 obiecerant L || et om. D || aduersum PR || . xv. R )

144
militum uix centum confecti aeuo homines proruperunt. his itaque tantam belli molem sustinentibus iuuentus superueniens congredi aduersus Thebanos aperto certamine incunctanter decreuit.

commisso proelio cum Lacedaemonii uincerentur, repente Epaminondas dux Thebanorum incautius dimicans uulneratur. quare dum his ex dolore metus, illis ex gaudio stupor nascitur, ueluti ex consensu tacito utrimque discessum est.