Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Rex primus apud Assyrios, qui eminere ceteris potuit, Ninus fuit. occiso Nino Samiramis uxor eius, totius Asiae regina, Babylonam urbem instaurauit caputque regni Assyriis ut esset instituit.

regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit; sed cum Arbatus, quem alii Arbacen uocant, praefectus Medorum idemque natione Medus, Sardanapallum regem suum apud Babylonam interfecisset, regni nomen et summam ad Medos transtulit.

ita Nini et Babylonis regnum eo anno in Medos deriuatum est, quo anno apud Latinos Procas, Amuli et Numitoris pater, auus autem Rheae Siluiae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit.

ut autem omnia haec ineffabilibus mysteriis et profundissimis Dei iudiciis disposita, non aut humanis uiribus aut incertis casibus accidisse perdoceam, omnes historiae antiquae a Nino incipiunt, omnes historiae Romanae a Proca exoriuntur.

deinde a primo anno imperii Nini usque quo [*]( AVCTORES 1 rex-2 fuit cf. Oros. 1, 4 || 2 occiso—3 instaurauit ignotus; cf. Eus. 11, Oros. 2, 6 (et 3!) || § 2-§ 9 ignotus || § 2 cf. Iust. 1, 3 § 2—6; Eus. 119sa || § 3 cf. Eus. 1198* ) [*]( 1 asyrios B assirius D 2 samiramis] R1D symiramis PR1 semiramis L semirames B 3 babylonam] LPR* babyllonam B babillonam D babyloniam Bb cf. 1, 2 § 104 || capudque PaB caput quae (p statim ex r) D || assyrii* (eras. s) P asyrii* (eraa. s) B assyrii Lv asyrii B asiiii D 4 aayriorum B asiriorum D || ininconcussa (alterum in add. m. 2) P inconcuaa B 5 abbatus D || arbacen] LPR1D saxbaeen B arbacen B\' 6 sardanapalum B 7 babylonam] LP babyllooam B babillonam D babyllonam (pr. 1 er.; t n in ni m. 2 ut uid. corr. B II interficisset B II et] ad P 8 babyllonis BD 9 diriuatum PB || apud latinos (ud 1 in ras.) P || prochas PRB n amuli] LPB amulli B aibulii D || nometoris D 10 auus (I er.) B || \'heae (r fort. m. 1) L || siluiae] PRBD syluiae L 11 astem] sic i R 12 profundissimis P || aut] PR1BD aut (a m. l ut uid.) L autem (aic 2ant B) R2v 13 caesibus B || accedisse B || hystoriae B storiae D 14 antiq; B II || hystoriae BD || a m ras. ample (ex ap ?) P II procha PRB (a al m. in ras. in B) 15 usque in ras. P || babyllon B ) [*]( 6* )

84
Babylon a Samiramide instaurari coepta est, interueniunt anni LXIIII, et a primo anno Procae, cum regnare coepit, usque ad conditionem Vrbis factam a Romulo intersunt aeque anni LXIIII. ita regnante Proca futurae Romae sementis iacta est, etsi nondum germen apparet. eodem anno regni ipsius Procae Babylonis regnum defecit, etsi adhuc Babylon ipsa consistit.

discedente autem Arbato in Medos, partem regni penes se retinuere Chaldaei, qui Babylonam sibi aduersum Medos uindicauerunt.

ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud Chaldaeos fuit: Chaldaei autem propter antiquam regiae urbis dignitatem non illam suam, sed se illius uocare maluerunt.

unde factum est, ut Nabuchodonossor ceterique post eum usque ad Cyrum reges, quamuis Chaldaeorum uiribus potentes et Babyloniae nomine clari legantur, in numero tamen et cardine [*]( AVCTORES § 6 Chaldaei cf. Eus. 1198 ) [*]( 1 samiramide] LB\'D simiramide PB1 semiramide B 2 ∙LX∙ et quattuor L sexaginta I quattnor D || prochae PRB 3 urbem D || rumule (ru in ro al. m.) B romolo D || aeque (aequae L) anni LPRBD anni aeque v 4 ∙LX∙ quattuor L sexaginta I quattuor D || procha PRB (a in ras. R) 5 apparet] LPRaBD apparet Rb adpareret v || prochae PRB 6 || babyllonis B babillonis D || deficit B || babyllon B babilbn D 7 discedente] L (cwius tamen librarius pro d altera scripturus erat n), P (sed te ex de corr.) , BD diecendente B\' descendente B\'h || *penes (p ai. m. ex pae ut uid.) B paenes LPB paenis D 8 retinere PR1 || chaldei PBB || babylonam] LPR1 babyllonam B babilonam D babjloniam R2 || aduersum] LD aduersus PRBv 9 babiloniae D babjlloniae B || aput P* 10 chaldeos LBBD chaldei P || chaldei PBB || pp (τ̃ ai. m. s. 8.) B 11 se om. PB1 || uocari (i-tn ras. al. m.) B || malluerunt B C maluerunt (u alt. in ras. 1 uel 2 litt. m. 1) D 12 fatum P || nabuchodonossor] L nabuchodono * sor P nabuchodonosor R nabocodonosor B nabucudonosor D || ceteriquae Ra ceteriqui D || reges usque ad cyrum B 13 chalcedeorum L chaldeorum PBBD 14 babylloniae D babiloniae D || tamen om. B || orc̣̣ạṛdine (corr. ai. m.) B )

85
regum non habentur inlustrium.

Babylon itaque eo anno sub Arbato praefecto dehonorata, quo Roma sub Proca rege, ut proprie dixerim, seminata est. Babylon nouissime eo tempore a Cyro rege subuersa, quo primum Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est.

siquidem sub una eademque conuenientia temporum illa cecidit, ista surrexit; illa tunc primum alienorum perpessa dominatum, haec tunc primum etiam suorum aspernata fastidium, illa tunc quasi moriens dimisit hereditatem, haec uero pubescens tunc se agnouit heredem; tunc Orientis occidit et ortum est Occidentis imperium.

Et ne diutius uerbis morer, committo me dentibus insanientium, sed ueritatis praesidio liberandum.