Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

reparant nauale certamen et mox per inscitiam in angustias Syracusani maris deducti insidiis hostium circumueniuntur: Eurylochus dux primus occiditur, undecim naues incenduntur. Demosthenes et Nicias classem dimittunt quasi tutius terrena expeditione fugituri.

Gylippua autem primum naues eorum relictas centum triginta inuadit, dehinc ipsos fugientes persequi adgressus capit caeditque quam plurimos. Demosthenes dedecus seruitutis uoluntaria morte declinat, Nicias uero indignam turpemque uitam dedecore captiuitatis accumulat.

Igitur Athenienses, biennio apud Siciliam non sine Lacedaemoniorum damno conflictati, aliis domi malis circumueniuntur. Alcibiades enim, dux pridem aduersus Syracusas pronuntiatus, mox ad iudicium pro quadam insimulatione detentus

uoluntario exilio Lacedaemonem se contulit inpulitque Spartanos, ut turbatis Atheniensibus nouo rursus bello insisterent, neque eis respirandi spatium, quin opprimerentur, relaxarent.

cui incepto ita Graecia omnis adstipulata est, quasi ad commune incendium restinguendum bono publico congestis uiribus ac [*](AVCTORES § 1—5 Iustin. 5, 1 § 1-5.7.9 (§4 et copias cf. Iust. 5, 1 § 9; 2 § 10) ) [*]( 1 re∗ditus P reditus D 2 per∗∗scitiam R 3 airacusani D h 4 eurylocbus] R (Iustinus) eurylocus P eurylothus L eurylogus D || undecim in ras. P (xxx Iustinus) 5 demostenes PR || niceas P 7 centum treginta D \' cxxx PR || deinhinc L 8 aggressus (prior g in ras.) R 9 demostenes PB demusthenes D || declinas D 10 niceas PR 11 accumulat] Rb accumlat (u m. 2) L adcumulat P adcomulat D 12 biennio* (una Zitt. erasa) P || Iachedemoniorum PR* lacedem. R2 lacaedaemoniorum D 13 dã∗no (er. p) R || lun circumuentur (iun m. 2) L 14 pridem] primum L || aduersus (sus ndi ex sũ corr.) P || siracusas D || pronunciatus D 45 adi. ciũ P || ? quadam ex quodam m. 1 R || ∗∗simulatione (duae litt. er.) P 16 lacedaemonem] LD lachedemonem P lachedemonem (ch in c corr. m. 2) R || impulitque D 19 grecia B || asstipulata (s pr. m ras. a2. m.) R astipulata D || communem L 20 reatingendum PR* )

119
consuleretur.

Darius etiam rex Persarum , memor paterni auitique in hanc urbem odii, per Tissafernen praefectum Lydiae cum Lacedaemoniis foedus paciscitur eisque sumptus belli et copias pollicetur.

mirum dictu, Atheniensium tantas ea tempestate opes fuisse, ut, cum aduersus eos, hoc est aduersus unam urbem, Graeciae Asiae totiusque Orientis uiribus incursum sit, pugnando saepe nec umquam cedendo consumpti magis uideantur fuisse quam uicti.

principio enim Alcibiades omnes socios deficere ab his ad Lacedaemonios coegit, sed et ab his quoque per inuidiam insidiis adpetitus aufugit et ad Tissafernen in Mediam concessit.

cui statim accommodato ingeno et apti eloquii gratia familiarior factus persuadet, ne Lacedaemonios tam profusis opibus iuuet; eum potius istius certaminis arbitrum spectatoremque fieri debere, integrasque Lydiae uires aduersum uictorem reseruandas.

quamobrem Tissafernes partem classis cum aliquanta manu deduci [*]( AVCTORES § 6-§ 8 Iustin. 5, 1 § 11; 2 § 2.4.5 —11.14 a quo tamen illa § 6 in Mediam et § 7 Lydiae aliena sunt ) [*]( 2 auitique] LP aui∗∗que (er. ti) D au∗ique (er. i aut t) B || hanc P || urbs C eras.) P || tissafernen] PB tissarfernen L tessarfernen D; cf. 3, 1 § 6 sq. 3 lachedemoniis (ch in c corr. m. 2 R) PB || -que (e ex ae) B || snmtuB PD 5 tempeatates L* 6 greoię B || asiae totiusque (e t in ras.) P 7 incursum sit] incorruisait D U umquam LPB umqual D || caedendo B || consumti PD 9 socios (c ex t ?) R || deficere in defecdre mut. m. rec. L II lacedemonios PR || et om. D 10 appetitus D petitus PB || & 8. 8. in B || ad tissarfernen LD atissafernen P ad∗tis | safernen (d ex t al. m., tis uersum exceduwt sed m. 1 sunt) R 11 ∗statim (una litt. erasa) P || accommodatum L2 adcommodato (-uda- D) PBaD 12 aptii (i fin. exptmCta) L abti P1R2 (habiti Portensis; attici coni. Grubits) || elloquii an.jeloquiicorr.ai.m.RI)factis(corr.m,a)PI[persnadet∗∗ne(fuRSae in ∗eloquii corr. al. m. R || factis (corr. m. 2) P || persuadet∗∗ne (fuisse uid. -deatne) P 13 lachedemonios P la∗cedemonns (c al. m. ex ch) B lacedaemonio D II profuissis D || opibus (i in ras.) P 14 spectatoremque] LD spectatorem P1R aspectatorem P7 || fieri (i fin. ex e ?) B II integrasquę (, eras.) P 15 aduersus R2D || tissafernes] PB tiBsarfernes LD 16 aliquantamanu (ntama in ras. et a 8. 8. eraaa) P || lacedaemonam] LD lacedemonam PB (la ex lo uel le ai. m. R), cf. ad J, 2 § 104 )

120
Lacedaemonam iubet, ne uel abundantes suffragiis alieno tuti periculo dimicarent uel in totum destituti susceptum certamen omitterent.

Apud Athenienses uero cum diu domestica discordia agitaretur, imminente periculo summa imperii ad senatum populi uoluntate transfertur: quippe otio discordiae nutriuntur, at ubi necessitas incubuit, postpositis priuatis causis atque odiis in commune consulitur.

sed hoc ipsum cum propter msitam genti superbiam et tyrannicas libidines perniciosum foret, tandem Alcibiades exul ab exercitu reuocatur et dux classis constituitur.

quo conperto principes primo Spartanis urbem prodere moliti sunt; deinde, cum id frustra cogitassent, in exilium sponte cesserunt. igitur Alcibiades patria liberata classem in hostes dirigit.

commisso proelio uictoriam Athenienses capessunt. porro autem maior pars Spartani exercitus caesa, duces quoque paene omnes interfecti et octoginta naues captae absque his, quae in conflictu incensae demersaeque perierunt.

rursus bellum in terram translatum Spartanis aeque [*]( AVCTORES § 1 Apad—transfertur Iustin. 5, 3 § 1-5 || quippeconsnlitur ignoti auctoris sententia § 2 et § 3 Iustin. 5, 3 § 6.8.9 § 4 — § 7 Iustin. 5, 4 § 1-7; illa § 4 absque-perierunt uidentur conficta esse ad lust. 5, 4 § 8; illa § 6 incendiis — omnia sunt Orosiana ) [*]( 1 ue∗ R || ∗∗tuti∗∗P || verba pericolo demigarent uel in totum distituti in mg. inf. add. m. 1; eam lacunam prius in mg. dext. explere coeperat, ubi horum duo prima verba uid. erasa esse D 2 certam P 4 apud apud P 5 imminente] L ium. PR eminente D 6 ad P1 7 postpositis ( prior po in ras. al. m.) R positia D || adque (e in ras. P) PD 9 pernitiosum R || fore; (sic) P || ∗tandem B 10 exul] LPJRD || seuocatur P || dux (x in ras.) P || clas\'is (corr. m. 2) P classi D 11 comperto RbD || primus partanis D || sparthanis PR 13 ∗liberata (1 in ras.) R 15 spartheni P sparthani R 16 LXXX PB 17 hisq: in conflecto incense dimersaein ras. paullo angustiore m. 1 D || his (h in ras.) P || quae s. s. aZ. m. in R 18 bellQ in in ras. m. 1 D || sparthanis PR )

121
infeliciter cessit. quibus rebus fracti Lacedaemonii petiere pacem, nec tamen impetrare potuerunt.

praeterea Syracusana praesidia in Siciliam audita Carthaginiensis belli infestatione reuocata sunt. quamobrem Alcibiades classe uictrici totam Asiam peruagatur, bellis incendiis caedibus rapit sternitque omnia; urbes, quae dudum a societate defecerant, capit recipitque quamplurimas.

sic Alcibiades magni nominis factus Athenas cum admiratione et gaudio omnium uictor ingreditur.

paruo post interuallo auget uires, exercitum claseemque numero prouehit rursusque Asiam petit. Lacedaemonii uero Lysandrum ducem classi belloque praeficiunt.

Cyrus etiam frater Darii, in locum Tissafernis Ioniae Lydiaeque praepositus, magnis eos opibus auxiliisque confirmat. Lysander itaque Alcibiadis exercitum praedae intentum ac per hoc ubique dispersum ac uagum repentino incursu opprimit, sine aliquo conflictu uincit caeditque fugientem.

magna haec clades Atbeniensibus, et multo hoc atrocius uulnus, quam dudum inflixerant, susceperunt. quo conperto Athenienses opinati sunt Alcibiaden antiquum exilii sui dolorem isto scelere proditionis uindicare curasse,