Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

hinc Athenienses terrestri proelio uicti, experimenta maris ineunt et nauali certamine congredi parant; quo cognito Gylippus classem instructam a Lacedaemoniis arcessit;

aeque Athenienses in locum amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt; Peloponnesii quoque cum multarum urbium consensu et decreto ingentia Syracusanis auxilia misere.

ita sub speoie socialis belli domesticos motus exsequuntur, et, quasi placito de Graecia translatum certamen in Siciliam fuerit, sic ex utraque parte summis uiribus dimicatur.

igitur Athenienses prima congressione uincuntur, oastra quoque cum omni pecunia uel publica uel priuata et cum uniuerso instructu diuturnae expeditionis amittunt;

fractis opibus et in angustum redactis, suadet Demosthenes, dum nondum omnino res perditae sint quamlibet uideantur adflictae, domum redeant Siciliaque decedant;

Nicias autem, pudore [*]( AVCTORES § 18-22 Iustin. 4, 5 exceptis § 18 et cum—expeditionis et § 19 fractis—redactis Orosianis ) [*]( 1 sipraedioram R II uaenies B 2 inclinauit L || grecia BD 3 partem D II oportuna (na ex m corr.) P oportuna RD 4 duo.bus (eorr. m. 1) P || uic.tus (m. 1) P II tertio. (o ex eorr., m. 1?) R 5 aotios R* U obaidine L1 8 gillippus D || lachedemoniis PR1 lacedem. R2 II arcessit] LPRD 9 amisi L amissi∗ P II demosthénen\' (? et ! m. 2) L demostenen PR demus thenem D 10 suplemento L || peloponensii PR (fort. pel ex pol al. m. R) peloponensii D 11 ingentia (a in rae. al. m.) R || siracusanis D 12 sub specie] snpeciae D II specUe R 13 exequuntur PR exsecuntur D II placito om. D II grecia RD 14 sicilia D || sie R II de extraque R 17 omittunt D 18 demostenes P demo∗stenes B || nondum] PRD non Lh 19 ui. antur (n in ras.) P || affictae (f prior in ras. R) RD 90 niceas PR )

118
male gestarum rerum ab initio desperatior redditus, remanere contendit.

reparant nauale certamen et mox per inscitiam in angustias Syracusani maris deducti insidiis hostium circumueniuntur: Eurylochus dux primus occiditur, undecim naues incenduntur. Demosthenes et Nicias classem dimittunt quasi tutius terrena expeditione fugituri.

Gylippua autem primum naues eorum relictas centum triginta inuadit, dehinc ipsos fugientes persequi adgressus capit caeditque quam plurimos. Demosthenes dedecus seruitutis uoluntaria morte declinat, Nicias uero indignam turpemque uitam dedecore captiuitatis accumulat.