Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
spem gignendis terrae tructibus abnegarit, lsdemque temporibus cum Fidenates hostes maximorum auxiliorum manu stipante terribiles Romanis arcibus imminerent, Aemilius tertium dictator magnam mali molem ipsis Fidenis uix captis depulit et sanauit.
tanta in ipsis erat malorum animorumque contentio, ut uel domesticas clades superfusa forinsecus bella oblitterarent uel post damna bellorum indutias relaxatas diuersae pestes caelo terraque excandescentes incessabili infestatione corrumperent.
Sicilia ab initio patria Cyclopum et post eos semper nutrix tyrannorum fuit, saepe etiam captiua seruorum, quorum primi carnibus hominum, medii cruciatibus, postremi mortibus pascebantur, excepto eo, quod externis bellis aut praeda habebatur aut praemium.
haec, ut quam breuissime absoluam, requiem malorum nisi nunc nescit, immo, ut euidentius diuersitates temporum declarentur, sicut antea uel intestinos uel externos tumultus perpessa est inter omnes sola semper, ita
nunc ex omnibus sola numquam. nam etiam — ut sileam de [*]( AVCTORES § 9 Liu. 4, 30 § 7 sqq., exceptis nt praesentis-abnegarit Orosianis § 10 Liu. 4, 31-34 cap. 14 § 1 Sicilia-seruorum Iustin. 4, 2 § 2.3.5 || quorum primi-§ 3 Orosim ) [*]( EXPILATORKS 13 patria- tyrannorum compilauit Isidorus Orig. 14, 6, 33- ) [*]( 1 ut de] ex unde corr. P, t fort. in ras. in R || ac] a D 2 -que (e in ras.) R || assiduis (pr. 8 in ras.) R 4 fructib; (b; tn ras. ? ) B || hisdemque PRD hisdem L 5 stipante] LPRD etipantes h 6 imminerent] D imminerent (a. e fort. accentus) L inminerent PR || tertium] P* (sic -iũ) tertius LPbR tercius D, fort. tertius scripsit Orosius, male interpretatus auctoris sui verba (dictatorem tertium Liu. 4, 32 § 7) 8 animorumque sed s. s. armorum R 9 forenBecus L 10 dã*na. (er. p) R || pestis L 11 terraeque D || infestinatione L 17 premio P (sed praemium R) || breuissime R 20 solo PaR1 21 ex] et L || numquam] LPRXD numquam patitur R2ν )
igitur — ut praetermittam interim de tyrannis, quorum mox qui fuit ultor successor effectus est — medio tempore, hoc est anno ab Vrbe condita CCCXXXV, cum Regini apud Siciliam discordia laborarent ciuitasque per dissensionem diuisa in duas partes esset, pars una ueteranos ab Himera urbe Siciliae in auxilium uocauit.