Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sententiam creatoris Dei et iudicis peccanti homini ac terrae propter hominem destinatam semperque dum homines terram habitauerint duraturam omnes inuiti licet aut probamus negando ant confitendo toleramus, obstinatisque mentibus testis sibi infirmitas sua inurit, quibus fideliter scriptura non suaserit.

deinde refuso in omnem terram mari inmissoque diluuio, cum toto orbe contecto unum spatium caeli esset ac pelagi, deletum fuisse uniuersum humanum genus, paucis in arca fidei suae merito ad substituendam originem reseruatis, euidentissime ueracissimi scriptores docent.

fuisse tamen etiam illi contestati sunt, qui praeterita quidem tempora ipsumque auctorem temporum nescientes, tamen ex indicio et coniectura lapidum, quos in remotis montibus conchis et ostreis scabros, saepe etiam cauatos aquis uisere solemus, coniciendo didicerunt.

et [*]( AVCTORES 8 toto-pelagi cf. Ovid. Met. 1, 6. 291; a. a. 2, 467 14 in remotis -15 solemne cf. Ovid. Met. 15, 264, Mela 1, 6, 2 (1, 32 Parthty) cum adnot. Tzschuckii; adde: TertuZlian. Pall. 2, Solin. 9, 8 sq., Euseb. chron. wol. 1 p. 87 Sch. ) [*]( EXPILATORES 7 dilnuio-9 genus compilauit Isidorus Orig. 13, W. 2 13 indicio—15 aolemus compilauit Isidorus Orig. 13, 22, 2 ) [*]( 1 iusta. punitio erasa m ut uid. R || ponicio D || sententia B 3 destinatum P distinatam D distinata B || semper que* (e fin. ex u fort. corr.) R || homines (e m. 1 aut 2 ex i corr.) P 4 habitauerunt B || duratnra BD || neglegendo D 5 confidendo D [| tuleramus B || obstenatisque D || imarmitas B 6 inuret D || fideliter] PR1 fidelis R1BAh fedilis D || scribtura PB || non om. B 4 reffuso B subrefuso subuoe(corr. 2) R || inmisoque B immissoque R2D || deluoio D 8 spacium D || caeli ∗esset P esset caeli B || pylagi B 9 fuise B || genus humanum B || fide1 P 10 substituenda (4 in ras.) P il originem] subolem Bt || euidentissimae D 11 ueracisimi B uiracissime D || scribtores B doctores | scriptores q. (doctores et q. m. 2 Gdd.) B scripturis D || aetiam D 12 eunt (t in ras.) P || preterita D 13 nescientis D || lapidem P in lapidibus ml in paludibus RM1 14 montebus D || conhis P concis AJ || hostreis B ∗ostreis B || scabrue D concretos 3 || sepe B 15 uisere] BBDSt nis∗ere (c eras.) P nidere MLrec. fieri L1 || dedicernnt BD )

42
quamuis huiusmodi adhuc et relatu digna et fide certa proferri a nobis queant, tamen haec ueluti principalia duo de praeuaricatione primi hominis et condemnatione generationis uitaeque eius ac deinde de perditione totius generis humani dicta sufficiant,

tantum ut, si qua gentiles historici de nostris aliquo ordine contigerunt, haec plenius cum ceteris ipso quo incurrerint ordine proferantur.

Anno ante urbem conditam MCCC Ninus rex Assyriorum

primus
ut ipsi uolunt propagandae dominationis libidine arma foras extulit cruentamque uitam quinquaginta annis per totam Asiam bellis egit;