Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Item anno ante Vrbem conditam DCCLXXV inter Danai atque Aegypti fratrum filios quinquaginta parricidia una nocte commissa sunt. ipse deinde tantorum scelerum fabricator Danaus regno, quod tot flagitiis adquisiuerat, pulsus Argos concessit, ibique indigne persuasis in facinus Argiluis Sthenelan qui eum profugum egentemque exceperat regno expulit [*]( AVCTORES § 19 ignotue; cf. Euseb. 459°; Vnger, Manetho p.186 9 inter—p. 59, 1 regnauit ignotus; cf. Eus. 5501 . 530 . 534 . 543 13 pelsuasis Argiuis] consentientibus Argiuis Hieronymi solus cod. Fux. (ad a. 543c) ) [*]( i 1 ppalatae R| || relf gicms P relegionis B || ira] BD iram PR* irae Rbv || transacte D || terr.atur P terre-tur (a al. m.) R 3 sul- D || diuia BD || urbem D 4 adficisse B || igni B || turruisse D || inpraesumque B inpresaoqueD || delferuorem (de deletum) P 5 aethyops B || solitim R soledum D || et insolitum om. B || insoletum D || icitha D 6 non om. P1 || cedunt R 7 suam] (suam. P) PR suas BDh || inanis D || racionculas D || conquirentis D || ridicolam D ridiculosã (osi tn ras. angustiore al. ut uid. m.) R 8 faehontis D fo∗e∗∗tontis (e in rare m. 2, prior o m. 2 corr. non ex a, prior t m. 2 non autem ex h corr., sed t redvntegrata uidetur) P ioetontis RBA 9 septingentissimo septuagisimo quinto D 10 adque B || egypti D || filius D || quiquagi i nta R quinquagenta D 11 conmissa B || deinde in ras.; fuit uocab. a p litt. incipiens P || scaelerum B om. D || fabrigatur D 12 flagiciis D || adquisiuerat] PR adquesierat D conquiBsierat B || argus D aregiis B 13 stenelan P stelenan (puncta non ab ea m. ut uid. a qua h et v) R stenelam A tenelaum D tenelauum B stenelum G sthenelum (ue2 sten.) Sync. et Hier. rthenelam h 14 susciperat B || expolit D )

60
atque ipse regnauit.

Busiridis in Aegypto cruentissimi tyranni crudelis hospitalitas et crudelior religio tunc fuit; qui innocentum hospitum sanguinem diis scelerum suorum participibus propinabat: quod exsecrabile sine dubio hominibus uiderim an ipsis etiam diis exsecrabile uideretur.

tunc etiam Terei Procnae et Philomelae incesto parricidium adiunctum atque exsecrabilius utroque conuiuium per infandos cibos additum, cum propter sororis pudicitiam ereptam praecisamque linguam filium paruulum mater occidit, pater comedit.

isdem temporibus Perseus a Graecia in Asiam transuectus est, ibi barbaras gentes graui diuturnoque bello domuit et nouissime uictor nomen subiectae genti dedit: namque a Perseo Persae sunt uocitati.