Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

At ego nunc cogor fateri, me prospiciendi finis commodo de tanta malorum saeculi circumstantia praeterire plurima, [*]( AVCTORES § 2 ignotus; cf. Eusebius 558 § S ignotus; cf. Eus. 645 § 4 ignotus; cf. Eus. 670 (632. 690. 710) ) [*]( 1 adque PaB || bosiridis B || cruentissimo D 2 crudelis (rude in ras.) P || hospetaletas D || crudelior (li in ras.) P crudilior D || tunc religio B || innocentum) PRBD innocentem 5 (uelut GKN) h I 3 hosptum (i add. m. 2) P hospetum D || sanguinẽ∗∗ (1 uel. 2 lite. eras., S ex e corr. m. ead.) D || scaelerum B 4 execrabile PB || uiderim an] uidere. man D || tuiderim P potestuiderim (corr. m. 8. x) B uideri B uiderint h ex ∗ς, alii aliter interpolarunt 5 dies D || execrabile P ezecrabile0 (fi ab ead. m. atque potest 8. s.) B exsegrabile D || uideritur D uidetur Bt || therei PR turei B || procnę P prochi|nae D prognae B prognę (t al. [?] m.) B 6 et om. B || fiiomelae PR phylomilae B filio melae D || riparcidiũ B II adiunctH ẽ| (S al. m. add.) JB || adque PaB || execrabilius PB 7 utroiq; B || uiconuium (ui m. 2) B || cybos B || additum] additum est gh 9 paruolum D || mater] ater B || hoc cidit D || pater] mater B || comaedit B || hisdem PRBD || tempo∗ribus(erasa 0) P 10 grecia RB gratia D || tranuectus (s al. m.) B 11 gentes ∗∗∗∗∗∗∗∗∗ graui (8 uel 9 litt. er.; ... gentis ?) D || -que] quae D n nouisime B nouis sime D 12 namquae D || perBe D || sunt om. BD 13 uocitati] PB uo∗∗cate (c ex t m. 1) D uocati Bh 14 pruspiciendi D 15 secoli D -| preterire D || circumasstantia R)

61
cuncta breuiare. nequaquam enim tam densam aliquando siluam praetergredi possem, nisi etiam crebris interdum saltibus subuolarem.

nam cum regnum Assyriorum per MCLX annos usque ad Sardanapallum per quinquaginta propemodum reges actum sit et numquam paene uel inferendis uel excipiendis usque ad id tempus bellis quieuerit, quis finis reperietur, si ea commemorare numerando, ut non dicam describendo, conemur ?

praesertim cum et Graecorum praetereunda non sint et Romanorum uel maxime recensenda sint. nec mihi nunc enumerare opus est Tantali et Pelopis facta turpia, fabulas turpiores.

quorum Tantalus rex Frygiorum Ganymedem, Troi Dardaniorum regis filium, cum flagitiosissime rapuisset, maiore conserti certaminis foeditate detinuit, sicut Fanocles poeta confirmat, qui maximum bellum excitatum ob hoc fuisse commemorat: