Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. P Graecum uideas, caput est, uel brachia fixi.
  2. Iota quod erectum est suspensio corporis hic est.
  3. littera proloquitur poenam, fert poena salutem:
  4. alpha dehinc iuxta est, atque altera comminus est 0.
  5. prima quod hic primus, postrema, nouissimus hic est.
  6. haec elementa apicum, deus hic super omne elementum:
  7. omnia conueniunt caelesti insignia signo.
  8. cum subit in ligno, lignum deus indicat esse
  9. materiem fructus; cum ramum extendere in altum,
  10. altior excelsis dominus supereminet omnes.
  11. fixorum est medius: numerus dat trinus honorem.
  12. percutitur, cruor exit, aqua t de uulnere facto
  13. exit et ex ipso mox sanguis uulnere. nempe
  14. martyrium sanguis, sibi uindicat unda lauacrum.
  15. sic ope diuina mors arbore uitaque uenit.
  16. per pomum, protoplaste, cadis: cruce, Christe, mederis:
  17. illic mortiferam draco pestifer f detulit escam.
  18. nec mirum, uix digna deo si nomina mille
  19. laus numerosa trahat, laus tot uirtutibus inpar,
  20. quot titulos peperere pii miracula Christi.