Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Ianua, quod residet caelo secretaque pandit.
  2. uirgo incorruptae matris cui partus origo est.
  3. et leo rex hic est regum: rex ille ferarum
  4. [*]( 76 grecum A uel A X Commirius nam monogramma ł\' describitur 77 rota A 78 littera proloquitur penam A pena A 79 alfa A (ú A 82 celesti A 84 extendere A extendit Commirius malo sic interpretari ut infinitiuus pendeat ex subit \'cum subit animum lignum id extendere ramum in altuni\' 87 aqua et Schurzfl. an it? 89 uendicat A 91 proto plauste A cf. Alc. Auit. de origin. peccato II, 35 his protoplastorum sensum primordia sacra continuere bonis Christe mederis Commirius Christus medens\' A 92 obtulit Commirius malim extulit post 92 excidisse aliqua putauit Schurzfl. 94 inpar A 95 Quor Noltius uidit 96 IANVAQDRESIDETCELoSECRETA- Q\'PANDAT\' A pandit ego- )
    248
  5. dicitur (et) uirtus: nihil hoc quoque fortius uno.
  6. unde autem dictus sapientia? regula uitae est.
  7. quomodo sit uerbum? patrio quia fluxit ab ore.
  8. cur modo rex idem, modo regis filius idem?
  9. cum patre quod solium caeli commune retentet.
  10. cur baculus? lapsos quod subleuet, erigat aegros.
  11. cur princeps? subiecta throno quia cuncta gubernet.
  12. cur dux militiae caelestis? ab agmine sancto.
  13. cur petra? quod ualido statuat fundamine firmum.
  14. unde bonus pastor? maculam quod ouilibus t obstet.
  15. nunc homo: natus enim est et carnem a uirgine sumpsit.
  16. retia cur? sparsas quod colligat undique gentes.
  17. cur sol iustitiae? quia iustum illuminat omnem.
  18. cur sponsus? desponsa deo quod ecclesia uirgo est.
  19. cur sanctum? quod regna serat felicia uerbo.
  20. mons: quod in ascensum non omnibus ardua cedant.
  21. stella: quod incertos duce lumine dirigat f itus.