Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. nec solus; sociam nam foedi in crimine falsi
  2. coniunxit misero par quoque poena uiro.
  3. haec miseros homines mortis sub tempore fecit
  4. non bene postremis fidere iudiciis.
  5. 525 subduntur tabulae, conquiritur undique testis,
  6. ore ferens falsum, pectore uera premens.
  7. scalpuntur gemmae similes, manus improba discit
  8. heu male mentitas assimulare manus,
  9. ut pater alterius factus credatur et heres
  10. 530 non possit proprii filius esse patris.
  11. hac duce custodes inter securus adulter
  12. peruenit ad castos muneribus thalamos.
  13. itur in omne nefas animis manibusque paratis,
  14. aurum si pretium constituas sceleris.
  15. 535 dic, rogo, quid (miserum) tantus furor t laxat habenas,
  16. ut tibi non sat sit, quod tibi iam satis est?
  17. inmensis properas terris coniungere terras,
  18. claudendus parui marmore sarcophagi?
  19. alterius damno fieri locupletior ambis?
  20. 540 quod rapis ex aliis, mox erit alterius.