Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. usum naturae uitium fecistis, auari,
  2. nata bona prauis usibus esse mala.
  3. e terra genitum terrena in munera ferrum
  4. falcibus incuruum, uomeribus rigidum,
  5. 505 in caedem et diras, bellorum crimina, mortes
  6. armamus contis missilibus gladiis.
  7. pelleret ut frigus uiolentum accepimus ignem,
  8. pelleret ut tenebras discoqueretque dapes:
  9. coepimus insani flammas inmittere tectis
  10. 510 atque exurendis subdere corporibus,
  11. tamquam esset paruum praedandi in crimine crimen,
  12. ni ferret sparsas sanguine raptor opes,
  13. et miseros poenis uariis uis ultima cogat,.
  14. [*]( 485] Iuuen. X, 1.-)[*]( 485 quos B 486 tegent A regunt ed. Bodl., sed tegunt corr. eius in marg. 487 quicquid nobis A 491 quicquit A 493 motus Baehrensius 495 Tu AB i Heinsius ad Ouid. Met. XlIII, 534 496 si tignis Heinsius Sit ignis A Si lignis B 497 sub motu A 499 et om. B 500 perspicies B 502 bona et prauis B 505 Incedem A mentes A 506 Aptamus Baehrensius 508 Pelleret AB sed in B inter lineas manu alia scriptum fuisse Uinceret testatur Delr. discoperetque ed. Bodl. 509 immittere B 511 pdandi A 512 Si A 513 Ut A uariis poenis A )
    224
  15. cum quod habent perdant, dicere si qua latent.
  16. 515 fratribus inuisos fratres, uitamque parentum
  17. exosam natis fecit auaritia.
  18. de uero falsum, de falso fingere uerum
  19. saeua per innumeras haec docet insidias.
  20. hac faciente reus dum partem subtrahit auri,
  21. 520 in mortem totus transiit Ananias,