Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. ora color sanguis uenae cutis ossa capilli,
  2. ut nunc labuntur, sic iterum uenient,
  3. non modo quae tumulis bene condita saxa reseruant,
  4. aut Arabum solidans puluis odorque tegit:
  5. 265 sed dicto citius, formanda in membra redibit
  6. portio de tumulis, portio de fluuiis.
  7. quod uentus flatu minuit, quod bestia morsu,
  8. flamma quod exussit, quodque ruina premit,
  9. totum aderit, totum diuersa ex parte coibit,
  10. 270 pars uolucri aut pisci, pars laniata feris,
  11. [*]( 244 cupiat ed. Bodl. quod commemorauit Schurzfleischius a. 1716 tamquam ex cod. Anglico rapuisse uitam A 245 ne Schondonchus r 246 Paruis A1 Paruis A2 248 docent A 249 Ast tamen est B quicquid A 252 si Lipsius sic Delr. se AB 255 Uitae quem rectae B conidat A 261 Olra A 263 credita A reseruent A1 264\' arauum A h. e. Arabum quod coniecerat Sirmondus ad Sid. Apollin. XIII, 9 aruum Bart-us Commirius tenet B 265 firmanda B 268 exussit A quod coni. Delr. excussit B 269 adherit A )
    215
  12. et quod nunc aetas sensim longaeua resoluit,
  13. id raptim domini bucina restituet.
  14. ut pro factorum meritis in corpore eodem,
  15. in quo gesserunt seu bona siue mala,
  16. 275 scilicet ad motus animarum carne reuersa,
  17. poena reos, iustos gloria suscipiat.
  18. cur autem dubites, cum praecedentia monstrent
  19. ut tibi uenturi sit manifesta fides?
  20. respice nudatas brumali frigore siluas
  21. 280 iam desperatis luxuriare comis.