Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. quae stabat maerens decusso palmite uitis
  2. uestitur foliis, fructibus induitur.
  3. spiceus (at) densis calamus flauescit aristis,
  4. in terra granum quod modo putre fuit,
  5. 285 et quae nunc tristi squalebant arua ueterno,
  6. laeta nouo rident germine, flore rubent.
  7. ipse etiam uariis conclusus mensibus annus
  8. tempore mutato mortis habet speciem,
  9. cum uer autumno, frigus depellitur aestu,
  10. 290 utque hominum res est, hoc uenit, illud abit.
  11. hoc tamen aeterno, donec deus annuit, usu
  12. inque uicem alterno uoluitur officio:
  13. et dum se longi sequitur rota mobilis anni,
  14. nascitur et moritur, succidit atque redit.
  15. 295 nam finem noster finis non accipit, et mors
  16. qua primum morimur, perpetuo moritur.
  17. uictro semper motu sensuque manente,
  18. omnis perpetuo tempore uiuet homo.
  19. [*]( a 271 longeua A resoluet A 272 bucina A 275 aniuiorum A aiximorum B 278 malim et 280 luxuare A 281 merens A marens ed. Bodl. marcens Schurzfl. tamquam ex cod. Angl. 283 Spiceus densis A Apiceus densis B at addidi spiceus en IApsius ade spicis ut Delr. flauiseit A 286 florent gramine A flore uirent B 288 spetiem A 290 hoc abit illud uenit B hoc abit ille uenit Delr. quod edidi est in A et sic coniecerat Riuinus 291 fort. alterno annuat A fort. recte 294 succedit A 295 Nam finis noster finem B fort. rectius 296 primo B 298 uiuit B-)
    216
  20. uiuet homo: fletus ast hic mea uerba sequuntur;
  21. 300 nam puto sic hominis sors melior fuerat,