S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Omnia denique, quae a uobis geruntur, ex toto narrari non possunt, sed tamen concedantur uobis, qui erroris huius magisterium possidetis. iam et de uestris silere quis posset, de illis scilicet, quos aut factione aut subtilitate, ut uestros faceretis, seducere potuistis, non solum masculi sed etiam feminae: ex ouibus subito facti sunt uulpes, ex fidelibus perfidi, ex patientibus rabidi, ex pacificis litigantes, ex simplicibus seductores, ex uerecundis inpudentes, feroces ex mitibus, ex innocentibus malitiae artifices. post quod ad uos delapsi [*]( 1 dicenda est] dici potest CG appelletur RBvb 2 in pauore libri « • 3 lauarentar (sic) B 4 misericors B 7 poteriti (s add. m. I) B 8 et illam CG 9 qui C inuadere tioluistis (e uo ex correctura m. recent.) Q 11 terreretis RBv tractastis RB 12 fuerat certamen edd. 14 litigebus (corr. m. 1) R imputas sepulturae v 15 sepulturam edd. (cfr. Ronsch Ital. 413) litigabM (sic) R perdis CG 17 tamen in unum Cochl. 19 sed concedatur (om. tamen) RBvb 20 possit C 21 et de illis v 22 faciatis v et non solum CG 23 ex hominibus v factae C, facte G 24 rabidi (b corr. ex u m. 2) C 25 ex mitibus feroces CG 26 post quot B delapsi sunt aut delapsi (sic) v )

156
sunt aut delapsae, dolent alios ibi esse, ubi nati sunt; bene stantes in lapsus suos inuitant; si scirent se gloriam consecutos, felicitate sua tacite fruerentur. nunc autem perditos transitus suos consolari cupientes, ceteros ut similiter labantur, inuitant et residentes in sinu matris ecclesiae quasi pigros et tardos accusant. his enim uerbis loqui non erubescunt: \'Gai Sei uel Gaia Seia, quamdiu te tenes?\' hoc est dicere: iam meum sequi debes errorem, iam debes deserere ueritatem. [quam diu te tenes? hoc est dicere:] imitare lapsus meos, imitare transitus turpes. quamdiu fidelis uocaris? iam fidem desere, iam paenitentiam disce: uos estis aucupes, et illi aut illae sunt aues. sed quia non est unum aucupum genus: alii sunt, qui arte simplici altis fundatas radicibus in faciem nemoris diffusas arbores petunt, ubi aues simplici uolatu naturalibus ramis insidunt; non illic numerantur fraudes, non artificiosa consilia; ars una est et sola capiendi peritia. illi uos aucupi similes dico, qui post discessum noctis ante lucis aduentum non aliorum more naturales uadit ad arbores. sed ipse arborem portans futurum nemus stringit in fascem aridam arborem nullis radicibus fultam multiplici fraude conponit. cui adulterinos inserit ramos, et quae suas iamdudum succisa. perdidefat, alienas accipit frondes. alias aues clausas portat in cauea, euisceratas alias ad imaginem uiuentium, olim [*]( 3 fruentur B perditi v, perdit b 4 labentur .RB, labantur (b ex u corr. uidetur) C 5 inuitat (corr. m. 2) C in sinum CG xrt quasi (sic) R, ut quasi v 6 enim] etiam C erubescęnt (corr. m. 2) R 7 Gaisei uel Gaiseia (sic) R, gaisei uel gaiaseia CG (*. mg. nonnulla erasa, ex quibus exstat gaiseia G), gasy ul gasya (sic) B 8 iam 6 meum—est dicere om. BBv 9 quam-dicere rmcinaui imitari (corr. m. 2 hic et ante transitus) 22,9 & 10 imitari B 10 transititus B fideli 9^0 w caris (corr. m. 2 uel 3) G noceris RBv 12 aucupium R, aucupii CG 13 altis fundatas—aues simplici om. BBv 16 peritia om. BBvb illius peritia. Uos CG 18 naturalis CG 19 stringit fasce in ar. v 21 cui (i corr. ex m) B adulteri nos G succisas CG 22 accepit BBv portant B, portant B 23 in caueis CG, incaua (corr. m. 1) B eiusceratas G, et nisceratas Bv. uiscerata (sic) b )
157
extinctas fallacibus ramis quasi uiuentes inponit. aliae latent in caueis, aliae quasi uiuentes uidentur in ramis. iungitur una geminata fraude calliditas, et ut decipi uiuarum uolantium simplicitas possit, quas mortuas esse constat, uidentur tendere colla cum uocibus, et quae latent in carcere suo, quasi de gutture cantant alieno. inter alterius imaginem et alterius uocem dolus unus operatur: captiuae liberas capiunt et mortuae uiuentes occidunt. tales sunt, quos aut rebaptizatione aut paenitentia sauciastis, ne soli aut solae perisse uideantur, alios uel alias secum perire magno studio et labore contendunt. [*]( 1 uiuentes (en in ras.) C 3 uiuarum] auium CGb 4 quas morc (vel mori) uas (ligat. m. 2) C, quasi moriuas (i corr. in t m. 1, ut U widetur) G 5 gt (corr. m. 2) R, ut B 6 de gutturae R can- tent RB 9 sociaStis RBb, saciastis v sol§ R, sole B 10 labore et studio vb _ 11 contenduntj EXPLICIT LIBER SEXTVS R fol. 5sb , EXPLICT LIB VItal (inter LIB et VI capitis humani forma ridicule depicta est) C fol. 7* EXPLICIT LIBER SEXTVS B fol. 60* 1, (rubr.) G fol. 57 h, Finis v (haec sunt ultima Optati librorum in v) )
158

Post traditores ostensos et sanctam ecclesiam demonstratam, post repulsas quas ingerebatis calumnias et post peccata uestra, quae a deo increpari meruerunt, ordine suo et iteratio sacramentorum et praesumptiones uestrae et terrores ostensi sunt. iam responsorum dictorumque nostrorum finis esse debuerat; sed quoniam post inuidiae siluam securibus ueritatis abscisam uideo adhuc uestras uel uestrorum [*]( INCIPIT LIBER SEPTIMVS (rubr.) B fol. 5sb, INCIPIT PFATIO C fol. 7*, Incipit liber septimus B fol. 60* 1, Incipit prefatio G fol. 57* . additur huius libri argumentum, a quo incipit A fol. 4 a cp. primum et secwndum fere totum continens, in ABBG idemque exhibetur in P fol. 244 a: In hoc nouissimo (Septimus [rubrJ nouissimo P, in hoc om. PBB) libro hoc est septimo (hoc e. sept. om. CG) continentur (continetur P, continent. * A, om. BB, sed postea add. post demonstrati) traditores, qui in primo libello (libell* A, libro CG) sub nominibus (• • b nominib [sic] A) suis et locis et confessionibus sunt (confession . * * * . * nt A) demonstrati (dem.. s/trati A, demonstrati continetur BB), non (om. CG) graue (grauem P) peccatum habuisse (i eras. A), qui necessitate, non uoluntate peccauerint (uolumtate pecca • * < < nt A), bono unitatis etiam tales in communione (in com * ... * ne A) recipi potuisse (potuissent A, etiam tales-recipi potuisse interciderunt in CG). EXPLICIT PRAEFATIO FELIC • • E • (i q. feliciter) et uersu sequenti LEGAS (quod verbum cum tribus lineis proximis-ingerebatis calum rubr.) A, INCIPT LIBER VII C, Incipit. Liber. Septimus. Sancti. Optati. (rubr.) G 2 bostensos (h suprasc. m. 2) C demonstrata A, demonstratS (~ m. 2) C 3 ingeratis G calunias B 4 p*ccata.... a do»«crepari A or**ne suo A 5 iteratio] ratione R, ratio Ab, traditione CG, oratione B (corr. Dupin.) *acramentorum A presumptiones (s fin. add. s. I. m. 1) B, »rac»«*»onis (siue rae..) A errores ABBb 6 sunt uel sint A dio«rumque (membr. perforata) A 7 securi/b*» A 8 uideo (o minus clare scr.) A ues/tras A uel uestrorum oni. b )

159
prouocationes pullulare, quas uos audio dicere, ad unam communionem non oportuisse quaeri, cum filios traditorum uos esse constiterit, ad ea pauca respondeam. reuera sufficiebat sibi ecclesia catholica habens innumerabiles populos in prouinciis uniuersis, sufficiebat et in Africa, licet in paucis; sed deo uestra separatio non placebat, quoniam diuulsa fuerant unius corporis membra et contra uoluntatem dei fratres a fratribus errabatis. quamuis domesticum iudicium in parentibus uestris operatum sit, ut ultro recederent, qui pro admissa traditione abici debuerant, nullum iudicium celebratum est, sed sententiae est operatus effectus. pellendi fuerant post traditionem, de qua sibi in concilio Numidiae confessi sunt; sed ne inuidia esset, excusata est iudicandi seueritas, dum maiores uestri ultro inuenerunt de reatu consilium, ut cooperto crimine suo quasi superbi discederent, quibus et dolere et erubescere debebatur. illi namque si illo tempore bono pacis unitatem facere debuerant, etiam et ipsi ab ecclesia non fuerant repellendi, in quibus necessitas excusauerat uoluntatem. non enim aliqui illorum sponte tradiderant aut hoc peccatum cum ceteris delictis poterit coaequari. qurcquid enim deus fieri noluit, ore suo prohibuit, quo modo dixit: non occides, non moechaberis, et cetera. potuit etiam hoc prohibere, [*](21 Exod. 20, 18. 14 ) [*]( 1 prouocatiwones (ti in ras.) C, prOUOCH..nes A pullulare posse quibus potestis dicere RBb (quas—audio om.) 2 uenire non oportuisse (om. quaeri) BB 3 constite*»t A s»ffl/ciebat A 4 #eclesiacatholica (a principale eras.) A catotholica (to ezptmX. m. 2) C, om. b 9 operatum est A re_,cederent A admisso A 10 traditionis culpa BB debuerunt A 11 est om. B 12 con§ilio (c uel a s. Z. m. 1) B 13 ne in inuidia essent G, (in 8. i. m. 2) C, inuidiae essent b est] et BB iudicandicandi G saeneritas (a prim. eras.) A 14 de re (ligat. B) actum BB concilium B 15 doleret B, doleret B 16 illorum temp. A bono pacis unitatem facere debuerant (unitas fieret ARB) et si (e. s. om. CG) ad ecclesiam libri; interciderunt itaque in omnibus libris etiam et ipsi-quamquam etsi illorum (p 163, 26), quae Balduin. in II. edit. (p. 69 *—71h) ex Tiliano quodem codice deprompta hoc loco inseruit, Dupin. in appendicem reiecit spuria plerisque probatas. sed cfr. praefat.. )
160
quod a parentibus uestris admissum est; sed quoniam aliud est, quod facit animus, aliud est, quod operatur euentus, quicquid de uoluntate potest ab homine fieri, hoc meruit prohiberi; quicquid necessitas peccat, non potest magnis uiribus accusari. denique uoluntas habet poenam, necessitas ueniam. homicida, scelus dum nemo cogit, potest et facere, potest et non facere; adulterium moechus, dum de foris nemo conpellit, potest admittere, potest et non admittere, et cetera huiusmodi, in quibus liberum habetur arbitrium. ideo prohibita dum geruntur, iudicio destinantur, non interdicta dum aliqua necessitate fiunt, forte facile dignetur ignoscere, qui noluit prohibere. deniquedelictum, hoc quod quasi capitale potuit obi i parentibus uestris. si illo in tempore nudarentur aut in iudicium uocarentur, possent sibi exemplo non uno succurrere, ubi primis temporibus aut tabulae legis fractae aut libri traditi esse leguntur uel incisi et incensi, et nemo damnatus est. si, ut supra dixi, parentes uestri illo tempore nudarentur, si accusari potuissent, sine dubio dicerent se nihil amplius fecisse a Moyse legislatore. quamuis non sibi similent sed inter se repugnent necessitas et uoluntas, cum eodem nomine legis parentum uestrorum et Moysi una fuerit causa. possent dicere parentes uestri illud se de necessitate fecisse, quod Moyses prior fecerit de uoluntate. qui cum populo indignaretur, non considerauit, quia deus digito suo scripserat — et plus est, quod scriptum est in caelo, quam quod in terra, et non est unum, quod fecit dei digitus et quod scripsit calamus humana manu conpositus. Moyses ferebat, quod per nubem acceperat, et parentes uestri tradiderunt, quod data mercede confecerant. recte se parentes uestri defenderent docentes capitale crimen non esse, si id fecisset so unusquisque eorum magno metu perterritus, quod Moyses fecisset iratus. et non legimus dominum indignatum esse Moysi nec uindicasse confractas tabulas, quas manu sua perscripserat, nec peccator appellatus est nec punitus. sic lex [*]( ■ 15 & 23 sq. cfr. Exod. 32, 19; Deut. 9, 17 )
161
a deo profecta est, ut aqua de fonte dilabitur aut poma, quae de arbore salua radice carpuntur. non perit, quod erogatum est, si in origine sua saluum est. denique Moyses post tabulas sparsas legis et comminutas non damnari meruit et Sina postea montem reuocatus ascendit et loqui cum deo iterum meruit et secundum legem innouatam accepit, quam prodiit titulus libri, qui Graeco uocabulo deuteronomos scribitur. ecce non perit in lege, quod saluum fuerat in origine. sed ne cui uideatur Moyses habuisse meritum, ut de conloquio quandam apud deum fiduciam et ideo deum non iratum esse, et hoc si ita esset, semper amicitia meritum suum et fructum exigere debebat: quare in eum postea uindicatum est, quod offendit? nonne ut ostenderetur leue fuisse illud, quod iratus admiserat? lex in deo sana fuit, et postquam ab homine cum tabulis lapideis fracta est; deuotio quae ab homine debebatur, ubi exhibita non est, Moyses illam poenam meruit, ut medio itinere moreretur, ne terram promissionis intraret, unde constat non magnum peccatum posse conputari, quod in praesenti exemplo potuit inpune committi. haec si a parentibus uestris dicerentur, quis eis communionem negare potuisset? quid? si et illa consequentia exempla proponerent, in quibus legitur, innouata lex cum haberetur in arca et populus Israhel in proelio uinceretur. lex quae in arca consilio populorum in hostes adlata est, quae ab ipsis presbyteris et ceteris filiis Israhel defendi non potuit, et inimicis est tradita, dum minus est reportata: tradita lege qui adferendam dixerant, fugerunt timidi et non leguntur postea in uindicta aliquid passi. si a parentibus uestris haec ratio redderetur, quis eos a commu- nione sua repellere potuisset? quid? si nec illa exempla [*](5 cfr. Exod. 34, 2; Dent. 10, 1 16 efr. Num. 20,12; Dent. 1, 37 22 sq. cfr. I Reg. 4, 3-11. ) [*]( 1 perfecta b 4 cum non damn. scr. Casaub. meruisset (om. et) b 6 prodidit coni. Casaub. 13 non ut b 14 sana] malint sancta cfr. Rom. 7, 12 15 facta b facta est deuotio qua coni. Casaub. 16 illa poena b 18 praesenti] praeceptis b 19 patuit b, ) [*]( XXVI. ) [*]( 11 )
162
tacuissent principes uestri, quibus legitur Baruch librum legis, quem ex ore Hieremiae prophetae exceperat, tradidisse scribae Iudin et a principibus regis iussum esse, ut et ipse Baruch, qui exceperat, et Hieremias, per quem deus locutus erat, fugerent et laterent. Hieremias dictabat, Baruch tradidit, fugerant ambo; ad Ioachim regem liber adlatus est, qui rex cum ante se pro qualitate temporis frigidi arulam habuisset . ardentem et librum a Iudin scriba recitatum non libenter audiuisset, subinde concisum minutatim ignibus inponebat. et non iratus est deus uel Hieremiae, qui fugerat, uel Baruch, qui cum eo fugiens tradiderat; quibus si deus iratus esset, ad prophetam aliquem alterum loqueretur; non ad alterum, sed ad ipsum Hieremiam locutus est. sic enim legitur: et factus est sermo domini ad Hieremiam, postquam conbussit rex capitulum libri et sermones, quos scripsit Baruch ex ore Hieremiae. dixit deus ad Hieremiam: accipe tibi chartam alteram et scribe omnes sermones tuos, qui tunc erant scripti in libro, quem conbussit Ioachim rex Iudae., ecce nec deus iratus est, nec qui arserat perit, nec Baruch punitus est, nec Hieremias a deo contemptus est; unde apparet, quod in hac re grauis numquam fuerit culpa, quam numquam potuit sequi uindicta. , si haec parentes uestri adlegarent, quis illos a communione reuocare potuisset? denique cum uideret deus et a Moyse legis tabulas fractas et arcam hostibus derelictam et post traditionem Baruch librum legis et incisum esse et conbustum. indicauit prouidentiam suam et promisit se legem iam non in tabulis scribere nec in libris, sed in ipso interiori homine, hoc est in mente et in corde uniuscuiusque credentis, quomodo scripserat in corde Noe, Abrahae, Isaac et Iacob et ceterorum patriarcharum, quos constat legitime sine lege uixisse. quam rem probat et beatus apostolus Paulus dicens: scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in [*]( 13 Hier. 36, 27 & 28 33 n Cor. 3, 3 ) [*]( 7 arulam] aridam b 28 non immutabilia scribere b )
163
tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. post legem a Moyse fractam et a filiis Israhel hostibus derelictam et offerente Baruch ad Ioachim regem et concisam et incensam ante tempora christiana, ubi postea melius scripturus erat, legem indicauit deus per prophetam dicens: quoniam hoc est testamentum meum, quod disponam domui Israhel et domui Iudae, et post dies illos, dicit dominus, dans leges meas in corde eorum et in mentibus eorum scribam eas. promisit hoc iamdudum et proxime reddidit temporibus christianis. ergo iam secundo loco est charta, secundo loco membranae. si a deo lex ibi scripta est, unde tradi non possit, ut parentes uestri, qui iam in trinitate crediderant, quamuis libros tradiderint, nec corda nec mentes tradiderint suas, in quibus deus legem suam scripsit, sicuti se scripturum esse promiserat: ubi est ergo, frater Parmeniane, quod dixisti penitus exustam a traditoribus legem? ecce nec penitus exusta est nec ex toto sublata, dum et in cordibus credentium manet et librorum milia ubique recitantur; unde apparet te parentes tuos, quamuis per ignorantiam, frustra accusare uoluisse. igitur si parentes uestri ad tempora unitatis occurrerent tot exemplis rationabiliter redditis et ipsi a communione repelli non possent, quanto. uos, quos constat traditores non esse sed filios traditorum, cum patrum et filiorum et personae discernantur et nomina, inter quas personas si non sit communis culpa, non potest una esse sententia? quamquam et si illorum unitas fieret et si ad ecclesiam catholicam sponte uenissent — non sicut uos, quos non sine uoluntate dei adductos esse constat, ut rediretis, unde erraueratis, quamuis adhuc erretis — si ad catholicam, ut dixi, sponte uenissent, quia traditores fuerant, [*]( 5 Hier. 31, 33 (cfr. Hebr. 10, 16) ) [*]( 8 corda b 23 non traditores b 26 et ad (om. si) eccl. Casaub. etwsi (ligat.) A 27 eclesiam (a eras.) atholicam A uenircnt CGb (sed cfr. I. 30) 28 dei ad-ctos Å, adiutos CGb 30 fuerunt CGb ) [*]( H* )
164
de talibus recipiendis dubitarent forsitan nostri maiores; sed nobis laetandum est, quod tales usque ad nostra tempora minime durauerunt. ergo hodie negotium nouum est, dum uobiscum res, non cum illis agenda est. quamuis ab ipsis ad uos uideatur hereditaria macula esse transmissa, tamen in hoc titulo non potestis rei esse cum patribus uestris secundum iudicium dei, qui locutus est per Ezechielem prophetam dicens: anima patris mea est et anima filii mea est; anima quae peccat, sola punietur. quae res iam et antiquis saeculis, in ipsis natalibus mundi probata est, dum non pertinuit ad Seth filium Adae, patris admissum. sed ne quis dicat alio loco scriptum esse dicente domino: mala patrum usque in quartam progeniem redditurum. illius sunt procul dubio ambae uoces, sed non ad unum populum sonat utraque. prima est per Moysen ad certum genus hominum, u secunda per Ezechielem ad alterum genus hominum. cum sciret deus Iudaeos apud Pontium Pilatum professuros, ut dicerent: sanguis huius super nos et super filios nostros, de praescientia deus uidit pro magnitudine culpae parum fuisse, quod dicturi erant, et ut conpetentibus poenis lueretur offensio, ipsis Iudaeis comminatus est dicens se mala patrum usque in quartam progeniem redditurum. ergo haec uox ad solos Iudaeos specialiter pertinet, ceterum illa ad christianos, qua dignatus est promittere non uindicare in [*]( 8 Ez. 18, 4 12 & 21 Exod. 20, 6 18 Matth. 27, 25 ) [*]( 1 forsan BB 2 letandum (a add. m. 2) A 3 negotium om. BB 4 agendo BB 7 & 16 ezechielum ACG 8 fili A 9 anima (i wert. m. 2) quae C queres iam B 10 in om. CG dum] nam b b 11 set (h s. l. m. 2).R filium de patris (sic) BB admissurp (sic) 22 ne qui ABB 12 dicente deo A 13 in quarta A redditurum (urum in ras. corr. ut uidetur m. 2) A 14 duuio (u alt. corr. in b m. 2 ?) A sonat (n suprascr. m. I) A, sonant una quae BB 15 per] ad BB 16 cum] dum 22B, sed cum CGb 18 nos et filios B ei 19 presentia BG (sed cfr. p. 172, 25), praesentia (ci add. m. 1) A uiderat magnitudinem RB 21 se om. BB 28 illam A )
165
filios, si quid peccetur a patribus, nec in patribus si quid a filiis forsitan delinquatur. cum et temporibus Moysi sine cuiusquam poena lex iterata sit At arca testamenti ab hostibus ultro sit reddita et ab Hieremia deo praecipiente charta sit altera scripta: quare putatur apud maiores uestros solos capitale fuisse peccatum, in quo per tot exempla nemo damnatus est? nam si lex ideo data est, ut homines docerentur, non ut ipsa lex quasi pro deo coleretur, post factum patrum uestrorum nullum damnum passa est turba credentium; unusquisque eorum sub metu codices suos perdidit. nam lex, quae necessaria fuerat, ualet apud doctores populorum et cultores dei. bibliothecae refertae sunt libris; nihil deest ecclesiae; per loca singula diuinum sonat ubique praeconium; non silent ora lectorum; manus omnium codicibus plenae sunt; nihil deest populis doceri cupientibus, quamuis lex non magis pro doctrina quam pro futuro iudicio scripta esse uideatur, ut sciat peccator, quid pati possit, si minus iuste uixerit. denique scriptum est et legitur: quod iustis lex data non sit, quia unusquisque iustus ipse sibi lex est; et alio loco idem beatus apostolus Paulus dicit, quia lex non facit iustos, sed ipsa amat iustitiam. semper in omnibus rebus efficientibus effecta quaeruntur: uacat lex, quae efficit, si per conpendium paratum est, quod efficitur. denique Abrahae non dictum est: crede, sed ultro credidit, in quo sine lege legis effectus inpletus est. non legitur: audiuit Abraham legem et credidit, sed legitur: credidit Abraham deo et reputatum est illi ad iustitiam. et primis temporibus Noe patriarcha nihil egit, unde iustus fieret, et iustus electus est, qui fabricata [*]( 2—5 cfr. Eiod. 34, 28; I Reg. 6, 2 sq. Hier. 36, 27 sq. 18 I Tim. 1, 9 19 dr. Rom. 2, 14 20 cfr. Rom. 3, 20; GaL 2. 16 (?) 26 Gen. 15, 6 (cfr. Rom. 4, 3; Gal. 3, 6; Iac. 2, 23) ) [*]( 1 si quid (inter q et a lacun.) Å peccatur C in patres A 2 forsan (cfr. p. 164, 1) RB delinquatur] sequitur alterum additamentum ex cod. Tiliano in II. Baldmna p. 72* —74*<um et temporibus -necessitas non uoluntas (p. 167, 33), quod omtssum in libris Dupinius in appendicem reiecit; sed cfr. praefat. )
166
area feliciter in diluuio nauigaret. longum est ire per singulos, qui sine lege inuenti sunt iusti. haec si a uestris parentibus suo tempore dicerentur, quis eos a communione sua repelleret? quid? si dicerent non debere silentio praeteriri, quod apostolus de extralegalibus ait: gentes, quae legem nesciunt, ea quae legis sunt, faciunt; habent enim legem scriptam in cordibus suis. nam et multi probantur in lege peccasse et multi bene sine lege uixisse. lex et homo duae res sunt, sed pares esse non possunt: non enim homo factus est propter legem, sed lex data est propter homines. nusquam uideo damnum inlatum deo, dum et origo legis apud eum manet. et postquam scriptura uestris parentibus tradita esse dicitur, nihil deest, omnia membra legis sana sunt, salua sunt, recitantur: nihil minus est de lege et docere et doceri cupientibus. an illud erat magis necessarium, ut occideretur homo, ne scriptura aliqua traderetur? quid? quod nec homines occisi sunt et omnes scripturae non desunt. non est unum lex et deus. si pro deo moriendum fuerat, qui et resuscitare mortuos et reddere praemium potest, liber non traditus de duobus his nec alterum potest. inpedit igitur necessitas uires suas. non minus uidemus neglegentiam frequenter operari, quam necessitas operata est. nam si membranae aut libri, quibus scriptura legitima continetur, in totum debent inlaesa seruari, quasi non damnantur aliqui neglegentes, non est longe tradere a male ponere aut male ferre. alter in domo librum posuit, quae domus incendio concremata est: damnetur, qui neglegenter posuit, si damnandus est, qui postulandum librum territus dedit. damnentur etiam illi, qui neglectas membranas aut libros ita posuerunt, ut eos domesticae bestiolae, hoc est mures ita corroserint, ut legi non possint. damnetur et ille, qui ita in domo posuit, ut nimietate pluuiarum sic tecta aliqua stillicidia deliquarent, ut omnia humore oblitterata legi non. [*]( 1 cfr. Gen. 6 5 Rom. 2, 14 ) [*]( 4 qui si. b 14 docere cup..b 20 impendit Casattb. 23 debet b 24 qaasij quare Casaub. 30 damnatur b )
167
possint. damnentur et illi, qui ferentes libros legis temerarii se rapacibus undis fluminum crediderunt et se liberari cupientes scripturas in undis e suis manibus dimiserunt. ergo si scriptura una est, et hanc qui seruare non potuit, reus est; alter undis tradidit, alter rosoribus bestiis dereliquit, alius stillicidio corrumpenda neglexit, alter metu mortis territus homo homini dedit; si unum est, quod ab omnibus admittitur, quare eligitur, qui damnetur, cum leuior culpa sit traditoris quam neglegentis? qui ante mures posuit aut sub stillicidio reliquit, uoluntate neglegens fuit, et qui in fluuio. perdidit, de temeritate peccauit; qui metu mortis aliquid tradidit, homo homini dedit; integrum erat apud dantem, integrum apud accipientem. si, qui accipit, flammis tradidit, peccatum magis accendentis est, non tradentis. haec si a maioribus uestris dicerentur, quando illos repellere a nostra communione possemus ? si etiam Antiochi regis tempora commemorare uoluissent, quibus omnes Iudaei coacti sunt, ut libros in incendium darent, et ita uniuersa scriptura data est, ut apex unus in aliquo libro minime remansisset? de Iudaeis illo tempore nemo damnatus est nec a deo uel ab aliquo angelo in quemquam Iudaeum est ulla dicta sententia, quia peccatum fuerat imperantis et minantis, non populi cum tremore et dolore tradentis. qui Antiochus ne aliquid primitiuo populo nocuisse uideretur, statim prouidit deus, ut per unum hominem Esdram, qui lector eodem tempore dicebatur, tota lex, sicut antea fuerat, ad apicem dictaretur. sic tyrannus Antiochus fructum malignitatis suae habere non potuit, dum praeter septem fratres et unum seniorem carnem suillam manducare detrectantes nullum Iudaeum occidit et lex perire non potuit. sic et parentes uestri tempore suo nec ipsi occisi sunt et libri legis -dominicae toti ubique recitantur. si parentes uestri, ut supra dixi, haec dicerent, quis illos in suam communionem non intrepide accepisset, ubi, ut dictum est, peccauerat necessitas, non uoluntas? [*]( 16 cfr. I Machab. 1, 59 24 cfr. I Esdr. 7 28 cfr. II Hachab. 7 13 si quis b 24 Hesdam (sic) b, i )
168
temporibus unitatis principes uestri, qui probantur ista fecisse, iam e uiuis excesserant uobis quasi hereditariam maculam relinquentes, quam prius deus a uobis prouidentia sua sic diluit, dum inter patres et filios, sicut supra diximus, separauit. igitur quia tradere peccatum est, uideant parentes uestri, quid in iudicio dei respondeant; uestrum tamen, qui ab aliis temporibus estis, peccatum esse non potest.

Inde est, quod uos iamdudum in communionem nostram uoluimus recipere, quia uos illo tempore non peccastis, sed principes uestri. nam peccator talis, quales fuerunt uestri maiores, si ad ecclesiam ueniat et necessitatis suae rationem ostendat, primo recipiendus est, deinde sustinendus pio sinu matris ecclesiae. nec quasi ex toto sanctus debet quis de altero iudicare, quia scriptum est in euangelio Christo dicente: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis, maxime cum nemo ex toto sanctus poterit inueniri. nam si sunt, qui possint non habere peccata, mentiuntur in oratione dominica, si sine causa indulgentiam postulant dicentes deo patri: dimitte nobis peccata, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, cum Iohannes apostolus et omnium conscientias prodat et suam resignet his uerbis: si dixerimus, inquit, [*](15 Matth. 7,1; Luc. 6,37 18 Matth. 6,12; Luc. 11, 4 21 I Ioh. 1,8 ) [*](em 1 adde temporibus R, (a ultra mg. scr.) A unitatis (em s. I. m. 2) B, addS/tera prioribus unitatem B nam principes ARB 2 iam eui excess. R, iam euveniexcess. (sic) B, excesserunt CGb quasi om. CGb a 4 deluit C, (e del. et i corr. i. mg. m. 2) G, diluendum (a s. l. m. 2) . a inter B, diluendam inter B supra dictum est ABB separabit (u m. 2) B, separabtlt B 6 uerumptamen B quia ab BB, ab om. d alis (add. m. 2) A 8 ad uos B in (s. Z. m. 1) B nostram om. G 9 nolumus B 10 uestri] addita sunt in II. Balduina p. 74* ex codice Tiliano nam peccator—sinu matris ecclesiae (l. 13), quae desiderantur inlibris; sed cfr. praefat. 13 nec (c s. I. m. 1) B sanctus) actu RB 14 euuangelio dicente christo (add. transpos. sign.) B dicentem A 16 poter- A 17 peccatum b 18 indulgent»am A 19 deuitoribus (u corr. in b m. 2) A 20 apostolus om. ABB (rasurae t uestigium in A) 21 designet CGb inquid (t m. 2) B )

169
quoniam peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. cuius dicti rationem in quarto libro manifestius explanauimus. sed fac et aliquos esse tota sanctitate perfectos: non licet, ut sint sine fratribus, qui ne repellantur, euangelica praecepta reclamant, quibus describitur ager, qui est totus orbis, in quo est ecclesia et seminator Christus, qui praecepta dat salutaria. e contrario homo est malus, id est diabolus, qui non in luce, sed per tenebras seminat inportuna peccata; et in uno agro nascuntur diuersa semina, sicut in ecclesia non est similis turba animarum. ager suscipit semina bona uel mala, est diuersitas seminum; sed creator unus omnium est animarum, unus dominus agri; ubi nata sunt zizania, duo sunt auctores seminum, sed ager unum dominum habet, ipsum deum dominum. illius est terra, illius sunt bona semina, illius est et pluuia. ideo uos adductos recipere in unitate consensimus, quia nobis non licet uel separare uel repellere, quamuis peccatores in uno agro nobiscum natos una pluuia, hoc est uno baptismate nutritos, quomodo non licuit apostolis de tritico zizania separare, quia separatio sine exterminio fieri non potest, ne dum euellitur, quod opus non est, conculcetur, quod opus est. pariter iussit [*]( 19 cfr. Matth. 13, 29 ) [*]( 1 quia peccatum RB diciplmQs (sic) R, decipi mus (lacuna 4 n * litt.) A 3 explanatimus (corr. m. 2) R fac aliquos A tot (a s. I. m. 2) A 4 qui nec (c del. m. 1) C, quin B 6 de clamantes scriptura muniuntur ager CGb 6 est enim totus (om. qui) CGb 6 & 10 eclesia (a eras.) d 7 saluatoria B 8 est om. ABB 10 sui similis A, similis sibi b 11 suscipicit uel suscipiat B semina (8. I. m. 1) B, dupliciter pos. B uel bona A 12 animarum i est RB domi ager (i s. I. m. 2) A, domini ager CG 14 ipsum dominum deum B 15 sunt illius CG et om. ACGb uos ad. uos rec. B 18 nouiscum (u prius corr. in b m. 2) d natos quia in una b una (bis pos.) B baptis/ma tae (inter ma et tae lacuna 4 litt., membran. perforat. hic et uersibus sequentibus) A, baptismatis (corr. m. 2) R, est in baptismate b 19 licui (sic, lacuna 10 litt., iuxta membr. foramen lacuna 5-6 litt. capit) A zizaniam RB se parare (aemlw. perfor.) A 20 du m (membr. perfor.) A )
170
Christus in agro suo per totum orbem terrarum, in quo est una ecclesia, et sua semina crescere et aliena. post crementa communia uenturus est iudicii dies, qui messis est animarum, sedebit iudex filius dei, qui agnoscit, quid est suum et quid alienum. illius erit eligere, quid condat in horreo et quid tradat incendio, quos ad interminata tormenta destinet et quibus promissa praemia repraesentet. agnoscamus nos omnes. homines esse: nemo sibi usurpet diuini iudicii potestatem. nam si sibi totum uindicet quiuis episcopus, dicatur, quid in iudicio acturus est Christus. satis sit homini, si de peccato suo reus non sit, quam ut de alieno iudex esse desideret. professio denique nostra est non solum uos non repellere, sed etiam parentes uestros, si eorum , temporibus contingeret et unitas fieret, bono pacis non repellere. nefas est enim, ut episcopi faciamus, quod apostoli non fecerunt, qui permissi non sunt uel semina separare uel de tritico zizania euellere.

Quodsi de recipiendis uobis catholica dubitaret, nonne uos debuistis unitatis adsequi formam? sed exempla in euangelio lecta proponere noluistis, ut est lectio de persona beatissimi Petri, ex qua forma unitatis retinendae uel faciendae descripta recitatur. equidem malum est contra interdictum aliquid facere; sed peius est unitatem non habere, cum possis. quam unitatem ipsum Christum uidemus praeposuisse uindictae suae, qui magis omnes discipulos suos, uoluit in uno esse, [*]( 1 aq. cfr. Matth. 13, 24 sq. 16 ibid. 13, 29 ) [*]( 2 eclesia (a eras.) A semina (n in ras.) Cf (i corr. ex e ut t 11 uitktwr; G, semina sua b 3 iudici .(i add. m. 1) B 4 sum (u add. m. 1) R 5 illius est A 8 & 9 sini (n corr. in b mj 2) A 8 iudicii (i fin. add. m. 2) R 9 dicat, R, dicat B 10 satis est BB , si de pec] his uerbis finitur Optati fragmentum inAfol. 6b 11 quam] quanto RB de alieno om. RB 12 non solum uos-unitas fieret om. libri, exhibet II. Dupin. p. 75. ; sed cfr, praef. 14 bono (um add. m. 2) C, bonum Gb n uos non BB 16 detrico (corr. m. 1) B zizaniam BB 17 euellere] pellere B 25 magis uoluit (om. noluit post suos) RB )

171
quam, quod offensus fuerat, uindicare; dum nollet se negari, promisit se apud patrem negaturum esse, qui se negaret apud homines — et tamen non se promisit puniturum, scripturam aliquam qui tradidisset: grauius est enim negare eum, qui locutus sit, quam tradidisse uerba, quae locutus sit — et cum haec ita scripta sint, tamen bono unitatis beatus Petrus, cui satis erat, si, post quod negauit, solam ueniam consequeretur, et praeferri apostolis omnibus meruit et claues regni caelorum communicandas ceteris solus accepit. bono unitatis sepelienda esse peccata hinc intellegi datur, quod beatissimus Paulus apostolus dicat caritatem posse obstruere multitudinem peccatorum: onera, inquit, uestra inuicem sustinete, et alio loco ait: caritas magnanimis est, caritas benigna est, caritas non zelatur, caritas non inflatur, non quaerit, quae sua sunt. et bene dixit. haec enim omnia uiderat in apostolis ceteris, qui bono unitatis per caritatem noluerunt a communione Petri recedere, eius scilicet, qui negauerat Christum. quodsi maior esset amor innocentiae quam utilitas pacis et unitatis, dicerent se non debere communicare Petro, qui negauerat magistrum et dei filium dominum. possent non communicare, ut supra dictum est, beatissimo Petro; possent contra illum recitare uerba Christi, qui promiserat negaturum se esse apud patrem eum, qui se [*]( 2 & 23 cfr. Matth. 10, 33; Lac. 12, 9 12 Gal. 6, 2 13 I Cor. 13,4.5 ) [*]( n 1 offensos (corr. m. 1) R, offenaus dicit fuerat B nolet G. se negare CGb 3 apud homines-quae locutus sit (l. 5) omissa in libris habentur in II, Balduina p. 75 h; sed cfr. praef. 5 et] sed RB 6 ita om. G sunt CGb 7 negabit (corr. m. 1) R b ueniam mereretur RB 11 apostolus Paulus R caritatem (h s. I. t m. 1 ?) C 12 inquid (corr. m. 2) R, onera uestra inquit b sustincntes RB et] ecce CGb 13 cantu inquit RBb magnanima RB 15 iQomnia B 20 Petro-communicare om. G (lacunam m. 3 cruce rubr. indicauit)x b 23 patrem suum qui RB. )
172
coram hominibus negasset. ad quam formam debet diligenter adtendi; de qua dum pauca commemoro, ipsius sancti Petri beatitudo ueniam tribuat, si illud commemorare uideor, quod factum constat et legitur. dubito dicere peccasse tantam sanctitatem, sed ipse hoc factum probat, qui et doluit amare et fleuit ubertim, qui nec doleret nec fleret, si nulla interuenisset offensio. potuit utique caput apostolorum ita se gubernare, ut nihil incurreret, quod doleret; sed ideo in uno titulo eius multa uidentur errata, ut posset ostendi bono unitatis omnia debere deo seruari. et nescio an in altero hoc genus peccati tanti ponderis esse possit, quanto in beato Petro fuisse manifestum est. quisquis enim forte in aliqua persecutione negauit filium dei, in conparatione beati Petri uidebitur leuius deliquisse, si negauit, quem non uidit, si negauit, quem non agnouit, si negauit, cui nihil promisit, si semel negauit. nam in beato Petro hoc genus peccati dilatatum est: primo quod cum interrogaret Christus omnes, quem se homines dicerent, unus dixit Heliam, alter dixit. prophetam; tunc Christus dixisse legitur: uos quem me dicitis esse? et ait illi Petrus: tu es filius dei uiui. pro qua agnitione laudari ab eo meruit, quod instinctu dei patris hoc dixerit. ecce ceteris non agnoscentibus filium dei solus Petrus agnouit. deinde sub die passionis cum diceret Christus: ecce teneor et fugietis omnes, tacentibus ceteris solus se promisit non recessurum. de praescientia filius dei ait: [*]( 19 Matth. 16, 15. 16 21 cfr. Matth. 16, 17 24 Ioh. 26, 32; Matth. 26, 31 t ) [*]( 1 denegasset CGb 2 adtendi (t m. 2) B dum] cum RB cummemoro B 4 constet B 7 et potuit RB 8 & 15 nil B 9 possit CG 10 obseruari B 11 quantum BB 14 uidetur leuiter BB, uidetur b deliuquisse (sic) R si negauit quem non nidit orn. RB 15 quem npn agnonit (8. l. m. 1) B 17 dilatum (ta s. l. m. 1) R 18 helian BB 19 legitur tu petre quem me dicis RB 20 esse om. R et ait ille tu RB -21 meruit] addunt edd. quod instinctn dei patris hoc dixerit quae respiciunt ad Matth. l. c; sed cfr. praef. 22 ecce] et CGb 23 die om. B 24 fugitis R, fugiti B 25 presentia B (cfr. p. 164, 19) )
173
Petre, antequam gallus cantet, ter me negabis. additum est aliud ad pondus peccati, promissum scilicet, quod non erat inpleturus. postea quam in domum Caiphae ductus est Christus, ad mensuram delicti conplendam de tanto numero nullus alius interrogatur praeter beatum Petrum. interrogatus primo negat, interrogatus iterum negat, tertio dixit se Christum omnino non nosse; et cantauit gallus, non ut tempora cantu suo distingueret, sed ut peccasse se beatus Petrus agnosceret. denique doluit amare et fleuit ubertim. ecce ut supra dictum est, ceteris non agnoscentibus solus agnouit, ceteris non promittentibus solus promisit, ceteris nec semel negantibus ter solus negauit et tamen bono unitatis de numero apostolorum separari non meruit. unde intellegitur omnia ordinata esse prouidentia saluatoris, ut ipse acciperet claues, interclusa est malitiae uia, ne apostoli animo licentiam iudicandi conciperent et genera contemnerent eum, qui negauerat Christum. stant tot innocentes et peccator accipit claues, ut unitatis negotium formaretur. prouisum est, ut peccator aperiret innocentibus, ne innocentes clauderent contra peccatores et, quae necessaria est unitas, esse non posset. haec si commemoraretis communicare cupientes, quando uos catholica pio sinu suscipere dubitaret ecclesia, cum constet uos non traditores esse, sed filios traditorum?