S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

A uobis enim contempta est disciplina; ut quid recitas [*]( 1 & 10 Ps. 49, 16 16 ibid. 49, 16 . 17. 20. 18. ) [*]( 2 ut] et G tulisti—peccator (lin. subscr.) G proiecisti castr. JRBva processisti de Gb, proiecisti te scripsi stetis (sic) B 3 in aciem G 5 quod\' eras (sic) B 7 instruxisti Gb 9 nauite G ipse om. B aut si post G, aut. postquam b (cfr. p. 104, 21) 11 dissentio G scismata Bv displicent v 12 tuo om. G quae est om. G 13 et om. G 15 nos esse potuimus esse B, nos potuimus esse G * 16 Ut quid G iustificationes G 17 adsnmis (s s. I. m. 2) R testamentum tuum B 19 aduersum Bvb denotabus] detrahebus G (loquebaris Uulg. sed cfr. p. 107, 18) 21 occurrebus BB, concurrebus v adulteris port.] mechis particulam G (elr. p. 111,15) 23 omnibus om. G )

106
testamentum, qui testamento non seruis, in quo descripta est disciplina, quam seruare non uultis? non enim potestis dicere uos eam seruare, contra quam militatis. deus dicit: quaere pacem et consequeris eam; tu repudiasti pacem: non est contemnere disciplinam? in euangelio legitur: pax hominibus in terra bonae uoluntatis; tu nec uoluntatem bonam uis habere nec pacem: non est contemnere disciplinam? item in psalmo CXXXII legitur: ecce quam bonum est et iucundum habitare fratres in unum; in unum habitare cum fratribus non uis: non est contemnere disciplinam? Christus dicit in euangelio: qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lauandi; tu rebaptizando iterum lauas: non est contemnere disciplinam? deus dicit: ne tetigeritis christos meos neque in prophetas meos manum miseritis; uos tot sacerdotes dei honoribus expoliastis: non est contemnere disciplinam? Christus dicit: inde scio, quia discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis; odio nos habetis, fratres utique uestros, nec apostolos imitari uoluistis, a quibus etiam negator dilectus est Petrus: non est contemnere disciplinam? exponis iustificationes dei et adsumis testamentum eius per os tuum. quomodo disputas: quaere pacem, cum non habeas pacem? quomodo [*]( 3 & 22 Ps. 33, 15 5 Luc. 2, 14 8 Ps. 132, 1 11 Ioh. 13, 10 14 Ps. 104, 15; I Para!. 16, 22 17 Ioh. 13, 34 20. 21 cfr. Ps. 49, 6 ) [*]( 1 testamentum non seruas vb scripta est disciplinS (-- del. m. 2) G 3 seruare eam G seruasse RBv 4 consequaris b et tu G non] utique hoc G (idem u. 7, 13, 16, 20) 6-8 tu nec uol.-contemnere disc. om. b 8 in ipso psalmo 132° G 9 est om. BG quam iocundum G fratres (s. I. m. 2) R, om. d in uno habitare libri 10 numquid non est G 12 iterum necessitatem vb 13 dixit G 14 christianos meos v 15 manum miseris G honor. spoliastis G * 17 unde v 18 nos. odio nos Gb 21 adsumis (s s. I. m. 2) B eius om. v 22 disputas] dicis d (fortasse legendum dicere potes, cfr. I. 2) cum tu non vb hab. pacem testamentum non sernas RBv (desunt recitas et testamentum et in quo descr. e. disciplina p. 107, 1. 2) quomodo addidi )
107
testamentum recitas et testamentum non seruas, in quo descripta est disciplina?

Electi estis, qui sedentes populum doceatis, et detrahitis nobis utique fratribus uestris. quoniam, sicut supra dixi, una nos mater ecclesia genuit, unus nos deus pater excepit, et tamen scandala contra nos ponitis mandando singulis, ne nos salutent, ne a nobis dignationem accipiant. considerate uerba superbiae uestrae, considerate tractatus, considerate mandata, actus quoque uestros reuoluite et inuenietis oleum uestrum timuisse, qui rogabat. nullus uestrum est, qui non conuicia nostra suis tractatibus misceat, qui non aut aliud initiet aut aliud explicet. lectiones dominicas incipitis. et tractatus uestros ad nostras iniurias explicatis; profertis euangelium et facitis absenti fratri conuicium; auditorum animis infunditis odia, inimicitias docendo suadetis, haec omnia dicendo contra nos scandala ponitis. ergo unicuique. uestrum dictum est: sedens aduersus fratrem tuum denotabas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. dum peccatorem arguit et sedentem increpat deus, specialiter ad uos dictum esse constat, non ad populum, qui in ecclesia non habent sedendi licentiam. uides ergo procul dubio uobis inputari debere, cum dicit deus: sedens aduersus filium matris tuae ponebas scandala. unam matrem nos habere iam totiens conprobaui nec uos negare [*](17 & 22 Ps. 49, 20: ) [*]( 1 testamento non seruis G (sed cfr. p. 106, 1. 2); hic est ordo in d: testamentum recitas-est disciplina: quomodo dicis-habeas pacem (p. 106, 21) 3 electi] lecti coniec. Casaub. (i. e. \'scriptum est de uobis\') 8 tractatus mandata BBv 9 actusque B et om. RBvb et inuenietis-qui rogabat del. Dup. quae non cohaererent cum praeeedentibus aut sequentibus llautom. Gb 12 initet v (scrips. Cochl. mutet) aut] et Gb 15 animas infigitis RBv odio v inimicitias suadendo (docetis add. Barth.) docendo suadetis v 18 denotabus] detrahebus d (cfr. p. 105, 19) 19 dum peccatorem-ponebus scandala (u. 23) om. G dum om. RBv 21 habet edd. praeter v )

108
potestis qui contra nos scandala ponitis, dum aliqui uestrum et non intellectas proferunt -lectiones, ut auferant etiam illud, quod inter omnes solet esse commune, salutationis uidelicet officium. nam et uos ipsi aliqui in perfunctoria salutatione oscula denegatis solita et docentur multi, ne aue dicant cuiquam nostrum, et uidentur sibi hoc de lectione, sed non intellecta mandari ignorantes, de quibus apostolus hoc diierit: cum his nec cibum capere; aue illi ne dixeritis; serpit enim eorum sermo uelut cancer. dixit hoc de haereticis, quorum coeperat illis temporibus uitiosa esse doctrina, qui subtili seductione uerborum morbis obscure serpentibus corrumperent fidei sanitatem: ut Marcion, qui ex episcopo apostata factus inducebat duos deos et duos Christos, ut Praxeas, qui argumentabatur patrem passum esse, non filium, ut Ualentinus, qui conabatur carnem Christo subducere. • horum est sermo, qui habuit cancer ad fidei membra uexanda. talis sermo est et Scorpiani haeretici, qui negabat debere esse martyria. sed uenena sua sibi seruent nec eorum relatio auditorum intellectus simplices uel leuiter uexet. huius igitur [*](8 I Cor. 5, 11; n Ioh. 10 9 II Tim. 2, 17 ) [*](2 et & etiam om. G 8 quo B omnes homines Gb 5 oscula solita denegatis Gb ne nos salutent ne uel aue G 6 cuique b 7 mandare JRBvb hoc om. G 8 aue illi-uelut cancer om. G 9 serpi (lacuna 4 litt., tur eras. uidetur) enim B de (a. r l. m. 2) B 10 ceperat BG 12 conramperent (r 8. I. m. 2) B M Marchion G I 18 et duos scriptos (x 8. l. m. 2) B, et duos scrixptos (sic) B, et duos scriptos v 14 ut] aut B Praxeas] ebion BB, hebion Gb, simon v; pro Ebtonis nonwne Balduino iam suspecto Praxeae, qui haereseos supra laudatae auctor perhibdvr, nomen rettituit Dupift. tntereidisae (Jliqua arbitratus uelut: nt Ebion, qui Christum dicebat esse merum hominem (qtftU quid- postea Photino ad- signamtur p. 109, 6), ut Prazeas, qui argumentabatur sq. quem arg. se patrem esse (om. paaum) v 16 snb Chr. subd. B 16 quem h. cancer G, qui h. cancrum vb 17 talis est et sermo G Corpiani RBvb, scaepiani Albasp. ex cod. Tiliano scr. negat G 18 sed] et b, scilicet d serpent RB, serpant v, seruet b ne eorum elatio G )
109
sermo est, qui uitandus est, ne serpat sicut cancer. dictum est hoc et de Ario, qui conabatur docere filium dei ex nullis substantiis factum esse, non ex deo natum; cuius doctrina, nisi in Nicaeno concilio a trecentis decem et octo episcopis dissiparetur, pectora multorum sicuti cancer intrauerat. dictum est hoc de Photino praesentis temporis haeretico, qui filium . dei ausus est dicere tantummodo hominem fuisse, non deum. potuit hoc et de nobis dici, quia uester sermo animis et auribus aliquorum non leue intulit cancer. uester enim sermo est, quem ad pacis filios habetis, dum dicitis: \'peristis, adtendite post uos; peribit anima uestra; quamdiu uos tenetis?\' sic fecistis de fidelibus paenitentes, sic mortificastis in sacerdotibus honores. ecce et uester sermo est, qui serpit uelut cancer hodie, ut salutatio et conuictus prohibeatur. noster sermo quid tale facere potuit, qui simplici doctrina filios pacis retinemus, non alienos seducimus nec quemquam exterminamus? manifestum est igitur uos contra nos cotidie scandala ponere et longum est percurrere omnes modos, quibus nobis detrahitis, et omnia genera, quibus scandala ponitis.

Nam et cum dicit: uidebas furem et concurrebas cum eo, de qua re hoc putatis dictum esse? numquid de subducto uestimento aut de inuolato gremio aut de aliquibus rebus, quae ablatae uel lucra uel damna inter homines [*](10 cfr. IY, 11 20 Ps. 49, 18 ) [*]( 1 serpiat (i perduct. m. 2) G 2 hoc (s. I. m. 1) B arrio JRBvb 3 doctrinam B, doctrina/ihsi (distinz. et Į- add. m. 2) B 4 in om. Gvb e niceno libri a CCCXVHI G decim (e s. I. m. 2) R, decim B tor 5 peccata (tor 9. I. m. 2) B, peccatoz (sic) B 6 fotino libri 7 non et deum G 8 quia et G sermo nester BG 9 leuem BBvb cancrum vb 10 haberetis B peristis] perdistis v (adn. Cochl. perditi estis) 11 post nos v perinit G, periit b 13 uelnt] sicut G 14 salutationes vb conuentus G prohibeatis vb 16 erterminauimus G 17. cotidie om. G 18 ponitis v et longum-scandala ponitis om. v 19 genera om. BB 20 et (utrimque) om. G 21 putatis hoc G 22 aut inuiolato (om. de) G (sed cfr. p. 110, 5. 17) uiolato (ante u eras. i) B 23 aut lucra aut damna G )

110
faciunt? equidem sunt et ista prohibita; sed in hac lectione illa furta increpat deus, quae sibi sunt facta. quaeritis, quae furta sunt deo facta? apud uos inueniuntur. possessio dei est turba fidelium, ex qua cotidie fur diabolus cupit aliquid inuolare, qui christiani aut christianae uult uel mores ex aliqua parte corrumpere et si non totum hominem sed quodcumque de homine rapere. talem furem cum uideatis contra nos uim facere, uestris operibus adiuuistis; nam neminem fugit, quod omnis homo qui nascitur, quamuis de parentibus christianis nascatur, sine spiritu inmundo esse non possit, quem necesse sit ante salutare lauacrum ab homine excludi et separari. hoc exorcismus operatur, per quem spiritus inmundus depellitur et in loca deserta fugatur. fit domus uacua in pectore credentis, fit domus munda; intrat deus et habitat apostolo dicente: uos estis templum dei et in » uobis deus habitat. et cum deo unusquisque plenus sit, de quo fur diabolus aliquid inuolare contendit, uos rebaptizando exorcizatis hominem fidelem et dicitis deo habitanti: \'maledicte, exi foras\', ut conpleatur, quod a deo dictum est per Ezechielem prophetam: et maledicebant mihi in populo meo propter plenam manum hordei et buccellam, ut occiderent animas, quas non oportuit mori, dum adnuntiant populo meo uanas seductiones. audit [*]( 15 I Corr. 3, 16 20 Ez. 13, 19. ) [*]( ae 2 deus qui (ae s. 1. m. 2) R. qui B queritis quare furta sint G 4 ex quo RB 5 & 17 inuiolare (i tned. del. m. 2) G qui om. RB-v qui in quouis - christiano aut christiana sq. G, (om. qui) b 7 rapere] sapere RB cum contra nos uultis facere G contra nos eum facere v 10 spiritu mundi BBvb, sp. in mtmdo G (cfr. I. 13) posse libri 11 necessit sit (sic) B ante saculare BB 13 repellitur G 14 deus intrat (add. trangpos. signo) B 16 inhabitat G 17 de quo] unde G rebaptizandos (s eras.) B . 19 maledicti (e 8. I. m. 2) R,B compleretur G 20 per prophetam dicentem RB 21 propter—buccellam om. G plenam] Cochl. add. propter pugillum hordei et fragmen panis, quae swnt in Uulg. bucellam (c s. I. m. 2) B, buscellam B 22 occideret G 23 dum—seductiones om. BBvb )
111
ergo deus iniurias non sibi debitas et huiusmodi habitaculum deserit; et homo, qui deo plenus in ecclesiam intrauerat, egreditur uas inane. diabolus, qui uolebat quasi fur aliquid inuolare, adiutus operibus uestris uidet totum suum factum esse, unde uolebat paululum aliquid tollere. ergo de uobis dixit deus: uidebas furem et concurrebas cum eo. denique in euangelio sic scriptum est: cum autem deus deseruerit hominem, remanet uas inane, spiritus autem inmundus errans per loca deserta ieiunus dicit: domus mea uacua est — hoc est dicere: qui me excluserat, exclusus est - reuertar illuc et habitabo; et adducit secum alios septem saeuiores et habitabit illic et erunt hominis illius peiora nouissima, quam quod fuerunt prima. hoc est: uidebas furem et concurrebas cum eo et cum moechis particulam tuam ponebas. haereticos dicit moechos et moechas ecclesias illorum, quas aspernatur et repudiat Christus in canticis canticorum, quasi dicat: quid mihi conligitis non necessarias? una est dilecta mea, una est sponsa mea, una est columba mea, id est catholica, in qua et uos cum esse possetis, rebaptizando inter moechos particulam habere uoluistis. et quoniam uos esse peccatores diuino testimonio manifestissime conprobatum est, etiam illud ostensum est tua auxilia contra te militasse; in auxilium enim addideras [*]( 6 & 14 Pa. 49, 18 7—14 Matth. 12, 43—45 19 Cant. 6, 8 ) [*]( 2 in ecclesia Gv 3 egredietur G aliquid (imo i. mg. Bcript. et repetit. in fol. seq.) G 4 inuiolare (corr. sicwt p. 110, 5)de homine G esse factum G 5 de om. G 6 et om. G currebus Gb 7 sic D om. MB 10 dicet RBvb 12 alios om. G senioree (u s. I. m. 2) G, nequiores coni. Coclal. habitauit 1IB 13 quam fuerint G quam quae b 14 et currebus (sed cfr. I. 6) G 15 moechis] mestis B (sic et infro); sed cfr. p. 105,21 17 quas et asp. G 18 necessana G 21 mechos hereticos G 22 manifestissime om. G 23 ostensum (om. cst) G tua] tu B 24 enim] meam v addideras] adduxisti G, addnxeras edd. praeter v )
112
prophetam, in quo lectum est: sacrificium peccatoris, quasi . qui uictimet canem. iam peccatores uos esse, si pudor est ullus, cum dolore cognosce.

Etiam illud disce, cuius uox sit: oleum peccatoris non ungat caput meum. tu enim non intellexisti, cuius haec uox sit, utique Christi, qui necdum unctus fuerat, cum rogaret, ut oleum peccatoris non inquinaret caput eius. haec tu non intellegens dixisti: quia Dauid propheta timuit oleum peccatoris. a Samuele iamdudum perunctus fuerat, qui can-. tabat; non fuit ratio, ut iterum ungeretur, ergo uox est Christi dicentis: oleum peccatoris non ungat caput meum. preces sunt, non iussiones, desideria sunt, non praecepta. nam si iussio esset, diceret: oleum peccatoris non unget caput meum. uox igitur est filii dei iam tunc metuentis oleum peccatoris incurrere, id est cuiusque hominis, quia nemo est sine peccato nisi solus deus. ideo filius eius timuit oleum hominis, quia foedum fuerat, ut deus ab homine ungeretur. ideo deprecatur patrem, ut non ungatur ab homine,. sed ab ipso deo patre. petit ergo filius; uideamus, an [*]( 1 Es. 66, 3 4 & 11 Ps. 140, 5 9 efr. I Reg. 16, 13) [*]( 1 letum est B 2 uoa peccatores G si nllxis est pauor cum pgdore (corr. i. mg. m. 2 u) G 3 cognosce] recognosce d 5 ungvat m. 2 B (idem l. 11, 14), impinguet G (hic psdlmi locus in edd. et argumentum c. 7 praemissus ungat exhibet, quod ipso capitis initio uerbo inpinguat uariatur), unguet v, unget b 6 cum] dum G 7 rogaretur B ut om. BB non impinguet G, impinguaret edd. i 8 qua (i s. I. m. 2). G 9 perunctus] puero dei unctus G, puer unqtus b 10 & 18 ungperetur m. 2 Best uox G 11 unguet v, unget b 14 ungat Bb, impinguet G, unguat v est igitur filii (om. dei) G filius B igitur eat-aestimatur in idolo uirtus (p. 115,13) hoc loco omissa in b (p. 50) sed p. 62 inserta lib. V, 1 (p. 119, 3J post verba ludaeorum. Et cum, ita ut sequantur est igitur filii dei sq. metuentis] tuentis B met. ne homo eius oleum peccatoris incurreret G 16 incurrernnt b cuiuscumque G, eiusdem v 16 est qui non est peccator BBv, nemo non est peccator b 17 erat Gb 18 precatur G patrem (8. l. m. 1) B, om. G 19 deo] domino BBvd petit] perit B )

113
consenserit pater. hoc spiritus sanctus indicat et manifestat in psalmo XLIIII, ubi ait ad ipsum filium: unget te dominus deus tuus oleo exultationis aliter a consortibus tuis. consortes fuerant Iudaeorum sacerdotes et reges, quos singulos unctos ab hominibus constat. sed quia filius a patre, deus a deo erat ungendus, secundum quod filius petiit et spiritus promissa nuntiauit, conpleuit pater in Iordane; quo cum ueniret filius dei, saluator noster, ad Iohannem ostensus est his uerbis: ecce agnus dei, hic est, qui tollit peccata mundi. descendit in aquam, non quia erat, quod in deo mundaretur, sed superuenturum oleum aqua debuit antecedere ad mysteria initianda et ordinanda et inplenda baptismatis ; lotus cum in Iohannis manibus haberetur, secutus est ordo mysterii et conpleuit pater, quod rogauerat filius et quod nuntiauerat spiritus sanctus. apertum est caelum deo patre ungente, spiritale oleum statim in imagine columbae descendit et insedit capiti eius et perfudit eum: oleum digestum est, unde coepit dici Christus, quando unctus est a deo patre; cui ne manus inposita defuisse uideretur, uox audita est dei de nube dicentis: hic est filius meui, de quo bene sensi, hunc audite. hoc est [*]( 2 Ps. 44, 8 9 Ioh. 1, 29 15 cfr. Matth. 3, 16 20 Matth. 3, 17; Luc. 9, 35; II Petro 1, 17 ) [*]( 2 in quadragesimo et quarto psalmo G ad suum fil. G te deus deus (sic) G 3 aliter a] pre G (ut est in Uulg.) 6 deus adeo B 7 petit codd. et om. d promissa om. v compleuit et G, et compl. d 8 quo] qui RBv uenisset b noster om. B 9 his uerbis et agnus dei hic om. G, sed i. mg. ad ostensus  adn. m. 2 haec: ✓v. populis his uerbis dicens Ecce agnus dei, sed saepius perduxit m. 2 10 in aqua RB 11 sed uenturum vb 12 ad ministeria RBv (cfr. I. 14) et ante ordin. om. G 13 baptismatis locus (sic), cum v 14 ordo ministerii BBv 15 nuutiauerauerat (sic, in ras.) B 16 in imaginem R, (coniunct.) B 17 et sedit BBv perfudit eum et digesta est RBv, perfudit oleum et digestum est G, perfudit eum unde b, perfudit oleo unde d, perfudit eum: oleum digestum est scripsi 18 unde] unctus v dici om. RBv 19 cui nec B m. impositio Gbd 20 hic-audite lineol. subscr. in G ) [*]( XXVI. ) [*]( 8 )
114
igitur, quod lectum est: oleum peccatoris non ungat caput meum. rationem ueritatis, frater Parmeniane, uel sero addisce, quoniam nunc tempus est inuenire discendi.