S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Et si seductioni uestrae paulo tardius fuerit adcommodatus adsensus, etiam illa uobis argumenta non desunt, quibus quasi facile etiam nolentibus, quod uultis, suadere possitis, dum dicitis auditum esse ex ore eorum, qui iamdudum in uestro collegio fuerant, quod, qui gustaret aut acciperet de sacrificio aduentantis unitatis, de sacro gustare uideretur. non negamus ab aliquibus esse haec dicta, quos constat [*]( 1 ante horam codd. v (corr. Cochl.) rogauit G paganum uocas transpos. post transierunt (p. 98, 22) edd. praeter v 2 credidit G 3 pad ganum supple Cochl. 4 aliqui (d s. I. m. 2) B, aliquid Bvb absit unusquisque deliquerit BBvb delinquetet c 5 paganis G paganus -potest om. B esse iterum R 6 at si v tibi ipsi vd 9 nobis bl om. B uidetur (bi 8. I. m. 2) R, uidebitur Bvb non quem] numquam B, (corr. i. mg. non quem) G 10 adduxerit] Explicit Liber Tercius Sancti Optati G fol. 36 b; add. i. mg. m. 2 desunt nonnulla et infra scr. m. 3 Immo exstant in fine lib. 7; quae supra leguntur, inserta sunt in G fol. 63 b (libr. VII, c. 5), ubi imo mg. adscr. m. rec. Transpos. ei 3. lib. idem est ordo in C fol. 141 — 15 \\ ubi add. i. mg. m. rec. Pars libri III in editis. quae supra sequuntur, et hoc in loco libri III et repetita libr. VII, 5 exhibent R fol. 63 \\ B fol. 66 bl (R IB\' uel BPB1 lectionum discrepantias, quae pertinent ad libr. III uel VII, numerus omissus librorum indicat consensum.) 11 ut si ROG,: si om. B1 H seductioniş (sic) Bl, oednctionis B\'v 12 adsensns s s. I. m. 1 C, m. 2 B 13 quasi quale BIBIł1 fidle B1 \' 14 auditum] aut dictum BlBlv ore om. B1 15 qui om. B1 16 aduen##» unitate CG (in utroque lacun. 6-8 litt.) unitatis om. BaB2 gnstaret (t fin. eras.) B* 17 bec dicta esse G hęc B* ) [*]( 7* )

100
postea tota securitate fecisse, unde paulo ante populos deterrebant. sed alia ratio exegit has uoces, alia inuitauit in factum. nam ut haec dicerent, qui feruntur ista dixisse, opinio falsa eorum aures et omnium populorum conpleuerat. dicebatur enim illo tempore uenturos esse Paulum et Macarium, qui interessent sacrificio, ut, cum altaria solemniter aptarentur, proferrent illi imaginem, quam primo in altare ponerent, et sic sacrificium offerretur. hoc cum acciperent aures, percussi sunt et animi et uniuscuiusque lingua in haec uerba commota est, ut omnis, qui haec audierat, diceret: \'qui inde gustat, de sacro gustat\'. et recte dictum erat, si talem famam similis ueritas sequeretur. at ubi uentum est a supradictis, nihil tale uisum est ex eo, quod fuerat paulo ante fama mentita: nihil uiderunt christiani oculi, quod horrerent, nihil probauit aspectus ex his, quibus perturbatus erat auditus. uisa est puritas et ritu solito solemnis consuetudo perspecta est, cum uiderent diuinis sacrificiis nec mutatum quicquam nec additum nec ablatum. pax a deo commendata uolentibus placuit; quare nullus eorum debet argui, qui de collegio uestro ad pacem [*]( 2 exigit BI BftJ alias inuit. Blv 4 aures om. B7 oppleuerat BBvb p r (opleuerat B1) 5 esse cmt. BIB.., 7 proferent (r 8. l. m. 1) C illic BiB.., 7 altkre (e perdvctum) C, altari G et om. BIB\'tJb 8 acceperant B2 perculsi CGb 9 sunt om. BaB? et post sunt om. CG unusquisque J51 10 haec om. CGB\'J, hoc Bbb s audierit (a 8. I. m. 2) C hoc diceret CG quid inde B1, . qui/inde (lift. distin.) B* inde om. b 12 at (t corr. ex d m. 2) C, ad (t 8. I. m. 2) B2, et at B* supra cJiç dictis (sic) Bs et nihil (nichil .Bl, nil B1) BBv 13 mentita fama vb nichil BIt nil B* 14 uiderant B*. oculi christiani BlBlb oculi] sequuntur in v non sunt (apostolum imitati add. aochl.) Qui ait (cfr. p. 84, 3) — mandata diuina(qfr.p. 86,24) quodhorrerent sq. horretent]hortarent B2 nichilBIG, 11 ml B2 probabit BIt1, probabit (u 8. l. m. 2) B*t prouabit BI 15 ex iis edd. praeter v fuerat CG 16 soli"\';\' (0 s. I. m. 1) Bf, solita v perfecta RtВl, perg|pecta (corr. m. 2) C 17 diuino sacrificio JlilJl i nec auditum BlfJ 18 ablatum] albatum v a om. b placut (i 8. I. m. 1) C )
101
transitum fecit. qui fuerant sinistra opinione turbati, simplici ac pura ueritate firmati sunt. nec dicatur de amaro fecisse dulce aut de dulci amarum. amaritudo, quae de falsitate uidebatur fuisse nuntiata, in sinu opinionis resedit ac remansit; ueritas perspecta oculis dulcedinem suam in se habens a falsae opinionis limitibus separata est. ergo nec de amaro factum est dulce nec de dulci amarum, quia et aliud et extra est, quod est uisum, et longe fuerat, quod uidebatur auditum. quare uides te sine causa fecisse conuicium fingens pro arbitrio, quod uoluisti, ut Macarium et Taurinum lacerares. perdidisti, quod sapiens uideris, dum sensus tuos inuidia deprauauit et intellegendi tibi aditus clausit. [*](1 sinistra] in ista RxBxv opinione sinistrae (sinistre B1) partis iftB* simplicia ac B* 2 pura (in ras. a m. 2) C, plura (вic)Rt> plura B pip-pura (sic) R1, plena v firmati] turbati BPB* dicantur BBGrvb fecisse dulcem CRWG 8 ant] nec J:\'B2 de dulce libri 4 fuisse a nidebator BPB2 resedit ac] sed dicta (n a. I. m. 2) B*, aedductaBt, sed ditare mansit v (sedit ae mansit coni. Coehl.) 5 ueritas] ab syll. tas incipit fol. 67* 2 in B2, cuius margo mutilatus nonnuUa ex prima uersuwm decade absumpsit, quae tmeinaui: dul[cedi]nem, habe[ns a], limitib[nsl, de[ama]rum, d[nl]ce, [et extra], lon[ge], [au]ditum, an[te] oculis perspecta CG suam om. CGv false B2 6 limitibus dupl. O pos. B2 separatam (om. eat) v de amaram (o a. I m. 2) B1 facta est ZisBB (a estin ras.) 7 nec dulce R\'lВt, nec de dulce Rl0BtO ft qui (a It. I. m>. 2) BxBl, quae B2, que B7, qui v (corr. Oochl.) et aliud] ęliud (corr. i. mg. m. 2 a) G est et ez. est BPB7 8 quod uid.] quo diuidebatur (di in ras.) B* auditum] sequuntur in CGBPB* sed ut ad (ad m. 1 B1) paulo ante dicta (dictum R2JJ\'l) redeamus iam ad illum locum sq. (tfr. libr. VII, 6) EXPLICIT LIBER TERTIVS (rubr.) Rl fol. 36* , Explicit liber tercius Bl fol. 36. 1, Expliçit liber III v itemque finitur in b 9 quare uides—aditus clausit] haec ex libr. IIII, 9 tramposita, ubi excipiunt uerba ad nos uenire uiderentur. inde ab editione Dupiniana libri III ultima exhibentur fecisse om. RBv et fingens b 10 arbitrio tuo RBx taurinum et macharium RBv 12 auditus G clausit] add. in codd. probatum est (cfr. finem libr. IIII))

102

A te nobis, frater Parmeniane, de petito milite frustra calumniam factam esse aperte dilucideque monstratum est. etiam illud disce, quod dixisti de oleo et sacrificio peccatoris, ad uos potius pertinere. non enim ille debet esse peccator, quem uos uolueritis. nam et nos uestram praesumptionem possumus imitari et dicere uos esse peccatores. sed facessat ex utraque parte praesumptio: nullus nostrum humano iudicio alterum damnet. dei est nosse reum, illius ferre sententiam. taceamus omnes homines, solus deus indicet peccatorem, cuius sacrificium sit canina uictima et cuius oleum ungi desideranti. ingerat metum.

Huius rei apertissimam ueritatem, Parmeniane frater, agnosce. si tamen hoc nomen fraternitatis frequenter a me [*](11 cfr. Es. 66, 3; Dent. 23, 18; Aug. c. ep. Parm. 2, 5, 10 ) [*]( INCIPIT LIBER QVARTVS (rubr.) R fol. 36 b, Incipit (I rubr.) Liber quartus B, fol. 36* 1, Incipit prefatio Liber Quartus (rubr.) G fol. 36b; addunt RBGvd libri IIII argumentum, quod P exhibet fol. 243* : In (Quart [ruar.] in P, I [rubr.J B) hoc quarto (in lacun. add. m. 2 B) libro (uolumine G, om. RB) indicio (iudicio RBv) dei ostenduntur (ascenduntur R, accenduntur [c prius corr. ex s] B), qui sint hoc tempore peccatores, et quia deus per Hieremiam (iheremiam B) prophetam ludaeis irascitur, non christianis, et quia idola (ipsi add. G) sunt lacus detriti, non Macarius aut Taurinus, sicuti (sicut P) Parmeniano uisum est. Post haec: Incipit Liber Quartus (rubr.) G, v p. 45, sex fere uersus uacant in B 2 frater nobis RB 3 calumnia R ti facta RB esse] est RB dilucidequae (sic) R 4 dixisşęţ (ti 8. I. m. 2) R peccatorum vb 5 ille om. RB 6 nos] uos B presumptionem uestram G 7 sed facite RBvb 8 ut ex vb praesumptio om. RBvb 9 illius] iudicis est Gv et add. in v nosse ueram illius ferre sententiam 11 ungi-metum] uideatur esse timendum G 12 mêtum] meritum B 13 rei om. G pmenine B (sic saepius) )

103
dictum libenter audire dignaris, fac, ut tibi sit fastidiosum, tamen nobis est necessarium, ne forte iuxta probationem huius nominis tacendo rei esse uideamur. si enim tu non uis esse frater, ego esse incipio inpius, si de nomine isto tacuero. estis enim fratres nostri et nos uestri propheta dicente: nonne uos unus deus creauit et unus pater genuit? non enim potestis non esse fratres, cum omnibus dictum sit: dii estis et filii altissimi omnes. et nos et uos unum praeceptum accepimus, in quo dictum est: ne uocetis uobis quemquam patrem in terris, quia unus est pater uester in caelis. saluator noster Christus solus natus est filius dei; sed et nos et uos filii dei uno modo facti sumus, sicut in euangelio scriptum est: uenit filius dei: quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem, ut filii dei fierent, qui credunt in nomine eius. nos et facti sumus et dicimur, uos et facti estis et non dicimini, quia pacifici esse non uultis nec audire ipsum filium dei dicentem: felices pacifici, quia ipsi filii dei uocabuntur. Christus ueniens deum et hominem reuocauit in pacem: et fecit ambos unum tollens medium saepem parietis. uos nobiscum, id est cum fratribus pacem habere non uultis. non enim potestis non esse fratres, quos isdem sacramentorum uisceribus [*]( , 6 Malach. 2, 10 8 Ps. 81, 6 (cfr. Ioh. 10, 34) 9 Matth. 23, 9 13 Ioh. 1, 11 & 12 17 Matth. 5, 9 19 Eph. 2, 14 ) [*]( 1 fastidiosum-ne forte om. v 2 iurla. pr.] iusta probatio v tot probationes Gb 3 oideamur] iudicamur v si enim—esse incipio lineola subscripta not. in G 4 esse] ecce B 6 deus unus G et om. d genuit] genius uel genuis (s del. et t adscr. i. mg. m. 2) G 8 uos autem \'dii G uos et nos G (sed cfr. I. 12) uos sumus qui vb, uos qui d unum om. vb praeceptum . unum d 9 accipimus BB uobis om. B 10 aester om. G 11 coelis, saluator n. Christus. Solus vb 12 dei tramp. ante sumus in v, t t t om. b 13 (juodquod (t s. I. m. 2) R, quodquod B, quotq. (sic) G 14 eis] illis G 15 qui credunt i. n. eius om. BBvb et post nos om. G 16 uos [om. et) facti — n. dicimini lineola subscr. notat. in G . 20 pari (lacuna 3 lilt., sed in mg. supple etis litt, manus claris) uos B 22 iisdem Gb, idem (sic) B, eisdem v )
104
una mater ecclesia genuit, quos eodem modo adoptiuos filios deus pater excepit. unde huius temporis praescius Christus, quia futurum erat, ut a nobis hodie discordaretis, talia dedit orandi mandata, ut uel in oratione unitas remansisset, ut iungerent preces, quos discrepaturae fuerant partes. oramus pro uobis, quia uolumus, et uos pro nobis, et cum non uultis. aut dicat unusquisque uestrum: \'pater meus, qui in caelis as\', et \'panem meum cotidianum da mihi hodie\', et \'dimitte mihi peccata, quomodo et ego debitori meo\'. igitur si quae mandata sunt, mutari non possunt, uidetis nos non in totum ab inuicem esse separatos, dum et nos pro uobis oramus •- uolentes et uos pro nobis oratis etsi nolentes. uides, frater Parmeniane, sanctae germanitatis uincula inter nos et uos in totum rumpi non posse.

Iam peccator quaerendus est, cuius potuit uel oleum timeri uel sacrificium repudiari. cesset humana suspicio., utriusque partis praesumptio sileat; quis sit peccator, solus indicet deus. legimus in XLVIIII psalmo sub secundo diapsalmate spiritum sanctum dixisse: peccatori autem dixit deus. hoc loco aduertenda est tota mentis intentio et uidendum, quis sit peccator. si enim post quod lectum est: [*]( 7—9 cfr. Matth. 6, 9.11. 12; Luc. 11, 2-4 19 Ps. 49, 16 ) [*]( 2 praecisus (s prius eras.) R, preciosus B 4 ut om. Rv sed sequens I uel m. 2 corr. ita ut uel desit in R, idem om. B permansisset G, remaneret edd. ut iung.-partes Ivneola subscr. notat. in G 5 preces iungerent edd. quas BBv discrepatorw (del. m. 2) R, discrepare B, discreturi G (quos discrepare facerent partes coni. Cochl.) partes] parietes G Rogamus pro G 6 et nos pro nobis (corr. i. mg. m. 2) G. cum] quia G 7 pater noster (corr. i. mg. m. 2) G 8 et (utrimque)] aut G 9 peccata mea G si om. RBv quae emendata sunt G 10 uos...........in totum (i. mg. suppl. m. 2 non) G Q 11 pro nobis (u s. 1. m. 2) R rogamus nolentes G 12 rogatis et si non uultis G oretis vb 18 sancta gemina uincula RB" 17 utrisque (u s. I. m. 2) R qui libri, quid v 18 iudicet Bvb XXXVIII ps. (om. in) BBvb (corr. Cochl.), in quadragesimo nono G 19 diapsalmate (lin. subscr.) G 20 aduertanda B 21 qui libri quod om. RBv, postquam b (cfr. p. 105, 9) )

105
peccatori autem dixit deus, uerba huiusmodi sequerentur, ut diceret: \'tulisti arma, proiecisti te castris, stetisti contra hostes in acie\', timendum erat militi, quia potuit ipse uideri peccator. aut si diceret: \'conparasti merces, peregrinatus es, egisti nundinas, lucri causa quod emeras, uendidisti\', timendum erat negotiatori, quia potuit ipse uideri peccator. aut si diceret: \'fabricasti nauem, struxisti funibus, ornasti uelis, opportunos, ut nauigares, captasti uentos\', timendum erat nautae, quia potuit ipse uideri peccator. aut post quod lectum est: peccatori autem dixit deus, si sequerentur haec uerba: \'dissensio et scisma tibi displicuit, concordasti cum fratre tuo et cum una ecclesia, quae est in toto orbe terrarum, communicasti septem ecclesiis et memoriis apostolorum, amplexus es unitatem\', si haec subsequens lectio con-tineret, nobis timendum erat, nos esse potuimus peccatores. cum autem dicit deus: ad quid exponis iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu autem contempsisti disciplinam et abiecisti sermones. meos retro; sedens aduersus fratrem tuum denotabas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. uidebas furem et currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. haec ad uos dicta sunt omnia. excusate uos ab his omnibus, si potestis.