S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Unde est ergo, quod claues regni caelorum uobis usurpare contenditis, qui contra cathedram Petri uestris praesumptionibus et audaci sacrilegio militatis, beatitudinem repudiantes, qua laudari meruit, qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit? in consilio inpietatis itum est a maioribus uestris, ut diuideretur ecclesia. inierunt etiam peccatorum uiam, dum Christum partiri conati sunt, cuius [*]( 15 Matth. 16, 18 & 19 21 Ps. 1, 1 ) [*]( 1 sine (8. I. m. 2) antec. B 4 excurrunt G (cfr. p. 24, 5) 5 foras G 6 gradibus RBvb serpserunt RB ipso] pro coniec. Barthius 7 unde et G 8 Claudianus—Macrobio om. P Lucianus Macrobio om. G Enclopio En*clopius (membr. perforata sicut 38,1), encalpio encolpius (sic) B 9 Bonifatio Bonifacius (sic) G uidetur P, uideatur v 10 sederat RB. sederit edd. 14 salutaris RB 16 infernorum B nona cen/teas B i 18 caelorum om. RBvb 20 audacis (i 8. I. m. 1) R, audaciis Bvb sacri legio B 21 concilio G (paulo infra consilio) 22 inuia B 23 pestilentium G in consilium P 24 ut diuiderent ecclesiam. Iuerunt vb inierunt et a peccorum (sic) B 25 partiri (r prius corr. ex s) B )

40
Iudaei nec uestimenta scindere uoluerunt, cum apostolus [Paulus] clamet et dicat: numquid diuisus est Christus? et utinam, si iam malam uiam intrauerant, agnito peccato super se reuerterentur, id est emendarent, quod errauerant, reuocarent, quam fugauerant pacem. hoc erat de uia reuerti: in uia enim ambulatur, non statur. sed quia parentes uestri reuerti noluerunt, ipsos constat in uia peccatorum stetisse; quorum gressus inpulerat furor, retentos ligauit pigra discordia. et ne regredi ad meliora potuissent, ipsi sibi scismatis conpedes posuerunt, ut in errore [suo] pertinaciter starent, ne ad pacem, quam deseruerant, reuerti potuissent. nec audierunt spiritum sanctum dicentem in psalmo XXXIII: diuerte a malo et fac bonum; inquire pacem et persequere eam, sed steterunt in uia peccatorum suorum. sederunt etiam in cathedra pestilentiae, quae, ut supra diximus, seductos mittit ad mortem. sed dum et uos parentum errorem colentes studiose defenditis, heredes sceleris esse uoluistis, cum filii pacis uel sero esse possetis. cum in Ezechiele propheta scriptum sit: extolle uocem tuam super filium peccatoris, ne uestigia patris sui sequatur, quoniam anima patris mea est et anima filii mea est. anima quae [*]( 2 I Cor. 1, 13 12 Ps. 33, 15 19 Ez. 18, 4 & 20 ) [*]( 1 scind. uol.] sciderunt G 2 Paulus om. PG Christus in uobis P 3 si iam] suam GB agnitio (i post t expunct.) G 4 reuesterentur (st corr. in rt sicut saepius) B, reuerterent G 5 deuia B\' 6 uestri om. v 7 inuiam B stetisse] fecisse B 8 impullerat G, impleuerat v legauit B discorda P 9 ipsi-reuerti potuissent (omissa in textu posita sunt imo i. mg. m. 1) R schismaticis v (corr. Gochl.) conpedes posuerant P, terminum posuerunt G 10 suo om. PG ne] nec G (quod et Casaub. suasit) 12 triceijsimo (n expwnct.) tercio G deuerte P 13 et sequere Pvb,. et consequeris G 14 suorum sed erunt B etiam cathedram P, autem cathedram G 15 dixi P 16 ad] in RB mortem (r corr. ex s) B et dum BBvb 17 studiosae R defenditis erTQT (del.) heredes ej-se P celeris B filii (i finale corr. ex s) B 18 possitis P cum ne zechielo B Ezechielo PR 20 uestigia] uestia nl (sic) B sui om. v quo anima B 21 ama fili P )
41
peccat, sola punietur, si displiceret uobis, quod parentes uestri peccauerunt, de admissu suo soli redderent rationem;. hoc modo uel uos beati esse possetis et laudem de ore prophetae percipere, qui ait in psalmo primo: beatus uir, qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege domini fuit uoluntas eius. quid est aliud in lege habere uoluntatem, nisi diuina praecepta et religiose discere et cum timore conplere ? in qua lege scriptum est: pax hominibus in terra bonae uoluntatis, et alio loco, in Esaia propheta: ponam fundamenta pacis in Sion, et alio loco: uideamus, quid loquatur dominus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et alio loco: uenit filius dei et factus est in pace locus eius, et alio loco: suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam, et in euangelio: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, et Paulus ait: qui pacem serit, pacem et metet, et in omnibus epistulis suis: pax uobis abundet in nomine patris et filii et spiritus sancti, et in psalmo XXXIII: quaere pacem et consequeris eam. fugata recesserat [*]( 4 Ps. 1, 1 sq. 9 Luc. 2, 14 11 Es. 60, 1;7 12 Ps. 84, 9 18 Ps. 75, 3 15 Ps. 71, 3 16 Ioh. 14, 27 17 II. Cor. 9, 6 18 cfr. I. Cor. 1, 3; 16, 23; Bom. 1, 7 et passim 20 Ps. 33, 15 ) [*]( 1 punitur vb displicerat (e .8. I. m. 1 ?) R, displicerat B 2 peccauerant P admisso P, ammissu G 3 possitis P de ore pr.] deo reprophete B 4 percipe B qui non] add. et inclus. m. 2 et cetera, reliquis omissis pergitur Et in cathedra G 7 fuit om. G 9 est in euangelio GB 10 in Eseia profeta P, om. Rvb 11 Syon G et in psalmo octogesimo quarto (corr. i. mg. m. 2 quinto) uideamus G 12 quid loquitur d. quia loquetur in plibem (sic) sum (sic) P loquitur codd. dome quo loquitur B 13 et alio-et alio loco (u. 14) interciderwnt in P alio loco] in euangelio G, om. b 14 et alio loco] in psalmo septuagesimo primo G 15 populo tuo G 16 et iterum in euangelio (efr. I. 13) G 17 qui pacem—epistulis suis om. P 18 in nobis vd 19 in nomine - spiritus sancti om. G sancti et alio loco quaere RBvb 20 inquire G )
42
pax a patribus uestris; uos eam, sicuti a deo mandatum est, quaerere deberetis, quam nec ultro uoluistis quaerere nec oblatam libenter accipere. quis enim in tot prouinciis, quibus nati estis, audiuit? et si aliquis audiuit, quis non uestrum miretur errorem, quis non uestrum facinus damnet? igitur cum manifestum sit et ipsa luce sit clarius nos cum tot innumerabilibus populis esse et tot prouincias nobiscum, iam uidetis uos in parte unius regionis positos et ab ecclesia uestris erroribus esse separatos, frustra uobis solis hoc nomen ecclesiae cum suis dotibus uindicare, quae magis apud nos sunt quam apud uos, quas constat ita sibi conexas et indiuiduas esse, ut intellegatur unam ab altera separari non posse. etenim numerantur in nomine, sed uno intellectu suo iunguntur in corpore ut in manu digiti, quos interuallis singulos \' uidemus esse distinctos. unde qui tenet unum, totos teneat necesse est, cum unusquisque a paribus separari non possit. adde quod non unam solam sed omnes proprie possidemus.

Igitur de dotibus supradictis cathedra est, ut diximus, prima, quam probauimus per Petrum nostram esse, quae ducit ad se angelum, nisi forte eum uobis uindicantes habetis in loculis clausum. mittite illum, si potestis, excludat septem angelos, qui sunt apud socios nostros in Asia, ad quorum ecclesias scribit Iohannes apostolus, cum quibus ecclesiis [*]( 1 si*uti R, si uti B, sicut a domino P man/tum (sic) B 2 quaereretis P, quereretis MB, non quaeritis vb 3 quibus] qui P, quia G 4 et si al. audiuit om. G 6 tot om. P in numerabilibus B 8 uoa suos B esse positos G 9 uestris] neris P esse om. PG 10 uindicatis G, inter uindicare et agis (i. e. magis deleto m) rastvra et add. quae m P 12 una Pvb separati B 18 iuiigitur G 14 corpore et in manu P corpore suo v quosJ quod B interuallit P singulis G 15 tenet] teneat G 17 quod non n. un.] quo dulunam B, quod unam (s. 1. m. 1) B propriae R 18 supra scribitis (sic) P, s. scriptis G ut supra diximus vb »• i 19 approbauimus B qui vb, qua B dicit (u s. 1. m 1) R 20 uendicantes (i super e prius pos. m. 1) R,B 21 loculis] oculis B septim P (sic ubique) 23 Iohannis P apostolus Ioannes vb )

43
nullum communionis probamini habere consortium. unde uobis angelum, qui apud uos possit fontem mouere aut inter ceteras dotes ecclesiae numerari? extra septem ecclesias quicquid foris est, alienum est. aut si inde habetis aliquem unum, per unum communicatis et ceteris angelis et per angelos supra memoratis ecclesiis et per ipsas ecclesias nobis. si ita est, litigium perdidistis.

Ecce iam apud uos omnes dotes esse non possunt; non enim spiritum dei soli uobis uindicare poteritis aut includere, quod intellegitur et non uidetur. sic enim in euangelio scriptum est: nam spiritus deus est et ubi uult, aspirat et uocem eius audis et nescis, unde ueniat et quo eat. permittite deum, unde uelit, ire et quo uelit accedere habeat libertatem, qui audiri potest et uideri non potest. et tamen studio criminandi libenter blasphemare uoluisti, ut diceres: \'nam in illa ecclesia quis spiritus esse potest nisi qui pariat filios gehennae?\' uomuisti de pectore tuo conuicium et putasti adiungendum esse de euangelio testimonium, ubi lectum est: uae uobis, hypocritae. qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, et cum inueneritis, facitis eum filium gehennae dupliciter quam uos estis. si hoc conuicium faciendum erat, quod non licet, quamuis sine causa fiat, utinam aliquis alter ex uestro numero hoc fecisset! te tamen hoc dixisse [*]( 4 cfr. Apoc. 1, 4 & 11 (20) 11 loh. 3, S 19 Matth. 23, 15 ) [*]( 1 consortium (r corr. ex s) B 2 posset v dotes ceteras G o . o communicastis PG per angelis (o 8. I. m. 1) B 6 supra om. vb memoratos G nobisque v 8 omnes om. RB 9 poterites P, potestis RBvb 10 enim legitur i. eu. (om. scriptum est) G 11 deus spiritus P 12 spirat G sed nescis (ut in Uulg.) RB 13 aut quo uadat G dominum pro deum PG ire—quo uelit om. v 14 audire v 16 inilla an nulla ineertum B qui spiritus PGB 17 qui om. Dupin. gehennae] iohenne B (sed cfr. I. 21) de peccatore B 19 hipocritae B, ypocrite G 20 ut om. B prosylitum P, proselitum RBG (ut infra) 21 facietis G gehenue B 23 quod non licet del. Casaub. 24 alter om. RBG edd. hoc dixisset RBvb, dixisse (et) (uncin. m. 2) G et tamen hoc te RBG, et tamen te hoc edd. )

44
satis admiror; id falso in alterum te dicere, ex quo, si ordinationem tuam consideres, possis et erubescere? commemorasti enim lectum esse in euangelio: uae nobis, hypocritae, qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, hoc est, ut mutetis alicuius sectam. tu quidem cuius sectae fueris nescio, tamen inportune a te hoc dictum esse aestimo, quod te iam forte huius dicti paeniteat. numquid nos aliquas peragrauimus terras ? numquid nos aliqua circumiuimus maria ? numquid nos ad peregrinos accessimus portus ? numquid nos aliquem adduximus Hispanum aut Gallum aut nos ordinauimus ignorantibus peregrinum?

Nam et fontem constat unam esse de dotibus, unde haeretici non possunt uel ipsi bibere uel alios potare, quia soli sigillum integrum, id est symbolum catholicum, non habentes ad fontem uerum aperire non possunt. * * nam cum in canticis canticorum scriptum sit: umbilicus tuus ut crater tornatilis, umbilicum altare adfirmare conatus es. si umbilicus membrum est in corpore, inter dotes esse non potest, quod membrum est; si ornamentum est, pars corporis non est.