S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Quoniam et qui fuerint traditores ostensum est et scismatis origo ita monstrata est, ut paene oculis perspecta uideatur, etiam haeresis ab scismate quid distet ostendimus: illud demonstrare iam proximum est — quod nos promisimus secundo loco esse dicturos — quae sit una ecclesia, quam columbam et sponsam suam Christus appellat. ergo ecclesia una est, uius sanctitas de sacramentis colligitur, non de personarum superbia ponderatur; ergo hanc unam columbam et dilectam sponsam suam Christus appellat. haec apud omnes haereticos et scismaticos esse non potest; restat, ut uno loco sit. eam tu, frater Parmeniane, apud uos solos esse dixisti, nisi forte quia uobis specialem sanctitatem de superbia [*](7 et 9 cfr. Cant. 6, 8 ) [*]( INCIPIT LIB. n. OPTATI (rubr.) P fol. 25sb, INCIPIVNT CAPLTVLA LIBRI SECVNDI (rubr.) B fol. n", Incipiunt capitula libri secondi (sic) B fol. 10* 1, Secundi libri argumentum (rubr.) G role n" ; addunt PKBGvd libri II. argumentum, quod iterum exstat in P fol. 243b : In hoc secundo libello declaratur (declaratu fol. 243b P, sed declarat hoc loco), quae sit una et uera (uera et una BB) ecclesja (om. BB et P (oZ. 243b ) catholica et ubi et apud quos maneat et quinque dotes ecclesia (eclesie P) in catholica esse magis quam in ea parte (inea paste B), quam (qua BBv) sibi (om. REv) scismatici facere uoluerunt, et quod inpie nouacula (nouacule B) paenitentiae raserint capita sacerdotum et quod hoinicitiia fecerint et illa, quae ad salutem credentium procurata fuerant, aut canibus dederint aut abiecerint. INCIPIT LIBER SECVNDVS (rubr.) R, (litt. minar. recbr.) B EXPLICIT. INCIPIT LIBER SECVNDVS (rubr.) G, Optati Afri Mileuitani incipit liber secundus v 2 Quo (Q rubr.) qui B et ante qui om. B qui om. P (Quoniamost. est rubr. B) et post est om. G 3 itai B praespectaR, prespecta B 4 etiam et haer. P hereses R distet] discet B 5 iam proximo est G quod-dicturos (in parenth.) B 6 esse om. v 7 suam om. d I 8 collegitur (i s. I. m. 2) R 9 superb. person. BBvb 10 delictam B 13 qui auobis B specialem (sic) B. )

33
uindicare contenditis, ut ubi uultis, ibi sit ecclesia et non sit, ubi non uultis. ergo ut in particula Africae, in angulo paruae regionis [ut] apud uos esse possit, apud nos in alia parte Africae non erit? in Hispaniis, in Gallia, in Italia, ubi uos non estis, non erit ? si apud uos tantum[modo] esse uultis, in tribus Pannoniis, in Dacia, Moesia, Thracia, Achaia, Macedonia et in tota Graecia, ubi uos non estis, non erit? ut apud uos esse possit, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Pamphilia, Phrygia, Cilicia et in tribus Syriis et in duabus Armeniis et in tota Aegypto et in Mesopotamia, ubi uos non estis, non erit? et per tot innumerabiles insulas et ceteras prouincias, quae numerari uix possunt, ubi uos non estis, non erit? ubi ergo erit proprietas catholici nominis, cum inde dicta sit catholica, quod sit rationabilis et ubique diffusa? nam si sic pro uoluntate uestra in angustum coartatis ecclesiam, si uniuersas subducitis gentes, ubi erit illud, quod filius dei meruit? ubi, quod libenter ei largitus est pater in secundo psalmo dicens: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? ut quid tale infringitis promissum, ut a uobis mittatur quasi in quendam carcerem latitudo regnorum? quid tantae pietati obstare contenditis? quid contra saluatoris merita militatis ? permittite filium possidere concessa, permittite patri promissa conplere. cur ponitis metas? cur figitis terminos? cum a deo patre saluatori tota [*]( 18 Ps. 2, 8 ) [*]( 1 contendigtis (s prius del.) P 2 non (s. I. m. 1) B in anigolo B 3 regionis ut apud PBv 4 his paniis B in Italia, in Gallia vb Italia] repetuntw uerba parte Africae-in Italia BB (priora del. lineol. M) 5 tantum (om. modo) PG 6 trebus P Mysia codd. (misia Bvb) tracia RBG 7 Grecia BB 8 in Ponto] Inpoto (sic) B, in Ponte v Galacia B, Gallatia v cappadotia G Pamfylia P, pampifiiia Bfl 9 Frygia P, frigia BB, phrigia G Cylicia et in trebus P 10 egipto B mesophotamia (h exp.) G 13 erit om. G dicta om. B 14 rationabilis] rationabiliter ubique Casaub. commendauit, si quid mutandum est; alii pro ration. scrips. non nationalis 15 cohartatis RB 17 ubi erit quod edd. 19 talem R 20 quadam B 24 terminos PG. limites cett. ) [*]( XXVI. ) [*]( 3 )
34
terra promissa sit, non est quicquam in aliqua parte terrarum, quod a possessione eius uideatur exceptum. tota est donata terra cum gentibus, totus orbis [terrae] Christo una possessio est. hoc probat deus, qui ait: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. et in LXXI psalmo de ipso saluatore sic scriptum est: dominabitur a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad terminos orbis terrae. pater dum donat, nihil excipit; uos ut concedatis unciam, totam libram auferre conamini. et adhuc nitimini suadere hominibus apud uos solos esse ecclesiam auferentes meritum Christo, negantes praestitutum a deo.s o uestra ingrata et stulta praesumptio! Christus uos cum ceteris in societatem regni caelestis inuitat et coheredes sitis hortatur, et uos eum in hereditate sibi a patre concessa fraudare laboratis, dum Africae partem conceditis et totum terrarum orbem, qui ei a patre donatus est, denegatis. quid mendacem uideri uultis spiritum sanctum, qui in XLVIIII psalmo omnipotentis dei beniuolentiam narrat, dum dicit: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram ab ortu solis usque ad occasum? uocata est ergo terra, ut caro fieret, et sicut legitur, facta est et debet laudes [deo] creatori suo. denique commemoratur spiritu sancto. hortante et dicente in CXII psalmo, dum dicit: laudandum nomen domini ab ortu solis usque ad occasum et iterum in [*]( 4 Ps. 2, 8 6 Ps. 71, 8 19 Ps. 49, 1 23 Ps. 112, 3 ) [*]( 1 paste (sic) B 2 excerptum P, ex/eptum (siue cptum) B 3 terra donata B totius vb orbis terrae P est possessio G 4 deus pater G in hereditatem (om. tnam) G 6 LXXI mo (sic) RB, (hie numerus litteris exaratus m G) et dominabitur G 7 amari B et ad (d eras.) B 8 terrae orbis B 10 nitemini P QJĮU)ÎQŲŞ hominibus (omn. semieras.) B 12 deo (oro. a) PRB 13 ceteris] terris RB in societate G et ut coher. BBvb 14 i$(expunct.) hered. B, de hered. G 15 laboratis excludere (pro fraudare) G 17 uidere b in quadragesimo nono G, quadragesimo octauo vb 20 ostu (sic) B 21 sicuti G deo om. BBG edd. 22 denique] deinde B 23 centesimo O duodec G 24 ortu (r eorr. ex s) B )
35
XCV psalmo: cantate domino canticum nouum. si hunc uersum solum diceret, possetis dicere, quia uos solos hortatus est spiritus sanctus. sed ut ostenderet, quia non ad uos solos dictum est sed ad ecclesiam, quae ubique est, secutus est dicens: cantate domino omnis terra, pronuntiate inter gentes gloriam ipsius, in omnibus populis mirabilia eius. pronuntiate, inquit, inter gentes, non dixit in particula Africae, ubi uos estis\', pronuntiate, inquit, in omnibus populis; qui omnes populos dixit, neminem excepit, et uos solos ab omnibus populis, de quibus hoc mandatum est, separatos esse gratulamini et uultis uos solos esse totum, qui in omni toto non estis. laudandum, inquit, nomen domini et a tota terra et ab ortu solis usque ad occasum. numquid pagani extralegales possunt aut cantare deo aut laudare nomen domini et non sola ecclesia, quae in lege est? quam si apud uos tantummodo esse dicitis, fraudatis aures dei. si uos soli laudatis, totus tacebit orbis, qui est ab ortu solis usque ad occasum. clausistis ora omnium christianarum gentium, indixistis silentium populis uniuersis deum per momenta laudare cupientibus. igitur si et deus debitas sibi laudes expectat, et ut sonent, spiritus sanctus hortatur [*]( 1 Pa. 95, 1 5 Pa. 95, 1-3 12 Ps. 112, 3 ) [*]( 1 nonagesimo et quinto G 2 uersum] uerbum G diceret] repetuntur in G verba cantate domino canticum nouum possetis] potuissetis G hostatus B 3 ostenderet] repetuntur verba in B si hunc uersum.... hortatus (r corr. ex s semieraso) .. ostenderet quia] qui B 5 domino] deo G pronuncia (sic) B inter gentes PG (quod eonsmtU cum Uulgata), in gentibus Bvb, ingentibus B 7 eius] ipsius G inquid P (sic et postea) inter gentes PG (ut l. 5), in gentes M, (coniunct.) B dicit v 9 niminem P 10 de] e P 11 separ. uos esse RBvb solos uos G 12 qui gipijino in toto (sic) G lpudendum (sic) B nomen dome inquit B 13 a (8. I. m. 2) B abortu (r corr. ex s) B ad] in G 14 extra leges G aut om. BBv 1& nomen dei Bv 16 si] nisi v esse om. v a 17 soli] sibi B orbis tacebit B 18 christianorum (a a. I. m. 2) B, christianorum BG 19 deum] dominum G 20 figitur si P et om. PG debita B 21 hostatur B ) [*]( 3* )
36
et totus orbis, quod debet deo, paratus est reddere, ne fraudetur deus, etiam uos ipsi laudate cum omnibus aut, quia noluistis esse cum omnibus, soli conticescite.

Ergo quia probauimus eam esse ecclesiam catholicam, quae sit in toto terrarum orbe diffusa, eius iam commemoranda sunt ornamenta et uidendum, ubi sint quinque dotes, quas tu sex esse dixisti, inter quas cathedra est prima, ubi nisi sederit episcopus, coniungi altera dos non potest, qui est angelus. uidendum est, quis et ubi prior cathedram sederit. si ignoras, disce; si nosti, erubesce: ignorantia tibi adscribi non potest, restat ergo, ut noueris. scientem errare peccatum est; nam ignorantibus nonnumquam solet ignosci. igitur negare non potes scire te in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem esse conlatam, in qua sederit omnium apostolorum caput Petrus, unde et Cephas est appellatus, in qua una cathedra unitas ab omnibus seruaretur, ne ceteri apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut iam scismaticus et peccator esset, qui contra singularem cathedram alteram conlocaret.

Ergo cathedram unicam, quae est prima de dotibus, sedit prior Petrus, cui successit Linus, Lino successit Clemens, [*](1 deo om. vb frauderetur B 2 laudare B 3 noluisti esseesse (sic) B conticiscite PB, contiscicite (corr. i. mg. m. 2) G, conticis cite B 4 quia om. d probamus vb 5 sit] est d commemorandae.. (ornamenta om.) v 7 sex di (del.) esse B dicis vb est] esse RB 8 coniungi alter ad eos non poterit v (quae seqmmtur qui est angelus—cathedram sederit om. v) poterit b quis G est ante angelus (s. I. m. X) B 9 an*ulus B, angulus B, (anulus defend. Albasp. sed cfr. II, 6.), annulus b qui PBBb prior om. P cathedra PRBb (sed cfr. 1. 20) 10 si nosti erub. om. v 11 restatnon potes om. v 13 scirite v (quod uerbum cum exciperet illa ignorantia tibi adscr. n. potest, (Jochl. scienti i. mg. adpos.) roma (m eras. uidetur) B, romana G 14 conlatam] conlocatam P sederet P 16 inde Chefas (om. et) v Caefas P, chefas H, çęchefas (ce eras.) B appellatus est BBvb in quo BB, in quo uno v 16 una (bis pos.) P cathedrae v 17 quique P ut etiam P scis. esset et peccator G 18 cOllocaret (sic) B 20 Ergo (E rubr.) B cathedra unica BBvb est om. B primo B 21 sedet P Lynus Lyno e-)

37
Clementi Anacletus, Anacleto Euaristus, Euaristo [Alexander, Alexandro] Sixtus, Sixto Telesphorus, Telesphoro Iginus, Igino Anicetus, Aniceto Pius, Pio Soter, Soteri [Eleutherius, Eleutherio] Uictor, Uictori Zephyrinus, Zephyrino Calixtus, Calixto Urbanus, Urbano Pontianus, Pontiano Anterus, Antero Fabianus, Fabiano Cornelius, Cornelio Lucius, Lucio Stephanus, Stephano Sixtus, Sixto Dionysius, Dionysio Felix, Felici [Eutychianus, Eutychiano Gaius, Gaio] Marcellinus, Marcellino [Marcellus, Marcello] Eusebius, Eusebio Miltiades, Miltiadi Siluester, Siluestro Marcus, Marco Iulius, Iulio Liberius, Liberio Damasus, Damaso Siricius, hodie qui noster est socius: cum quo nobis totus orbis commercio formatarum in una communionis societate concordat. uestrae cathedrae uos originem reddite, qui uobis uultis sanctam ecclesiam uindicare.

Sed et habere uos in urbe Roma partem aliquam dicitis: ramus est uestri erroris, protentus de mendacio, non de radice ueritatis. denique si Macrobio dicatur, ubi illic [*]( 1 anicletus anicleto codd. v (ani/clitus anicleto (sic) B), corr. Cochl. eucharistus eucharisto Bv (corr. Cochl.), euch ... eucaristo B Alexander Alexandro om. libri et vb, i. mg. adp. m. 2 G (hoc nomen postea insertum pro EleutH ... in omnibus Ubris) 2 Syxtus P Telesforus P, thelesporus RfJ, theles porus thelesporo (stc) B, Thelesforus G Haesignus P, Higinus G 3 anicletus RB sotero PRB Eleutherius Eleutherio] Alexander Alexandro libri, (t. mg. m. 2 adscr. Eleutherius Eleutherio G) 4 Zyfirinus P, zeferinus RB, Zefyrinus zeflrino (sic) G, Zepherinus vb Callistus P, calistus RB, Caixtus G 5 Uranius P, Urpanius Uruanio (corr. i. mg. m. 2) G poncianus B Anteres P, antheros anthero RB, antherus Gvb 6 fauianus PRB Cornilius P Stefanus P 7 Syxtus P Dionisius PRB, Dionysius Dyonysio (sic) G 8 Eutychianus—Gaio om. codd. 9 Marcellus Marcello om. libri meltiades G 11 Syricius P, Siricus G qui hoJie PG (Damaso S. h... suspicatur Bald. spuria) 12 nobiscum G commestio (sic) B 13 concordant RB (cum quo nobis totius orbis c. formatae uti in una ... concordat propos. Barthius) 14 cathedre (e (in. corr. ex am, ut uidetur) B uultis caggaip sanctam B 16 uos om. v Roma om. v partem (r corr. ex s) B 17 ramulus G uestri est B )

38
sedeat, numquid potest dicere, in cathedra Petri? quam nescio si uel oculis nouit et ad cuius memoriam non accedit quasi scismaticus contra apostolum faciens, qui ait; memoriis sanctorum communicantes. ecce praesentes sunt ibi duorum memoriae apostolorum. dicite, si ad has ingredi potuit aut obtulit illic, ubi sanctorum memorias esse constat. ergo restat, ut fateatur socius uester Macrobius se ibi sedere, ubi aliquando sedit Encolpius; si et ipse Encolpius interrogari posset, diceret se ibi sedere, ubi ante sedit Bonifatius Ballitanus; deinde si et ipse interrogari posset, diceret, ubi sedit Uictor Garbensis a uestris iamdudum de Africa ad paucos erraticos missus. quid est hoc, quod pars uestra in urbe Roma episcopum ciuem habere non potuit? quid est, quod toti Afri et peregrini in illa ciuitate sibi successisse noscuntur? non apparet dolus, non factio, quae mater est scismatis ? in terea ut Uictor Garbensis hinc prior mitteretur — non dico lapis in fontem, quia nec ualuit puritatem catholicae multitudinis perturbare, sed quia quibusdam Afris urbica placuerat commoratio et hinc a uobis profecti uidebantur — ipsi petierunt, ut aliquis hinc, qui illos conligeret, mitteretur. missus est igitur Uictor: erat ibi filius sine patre, tiro sine principe, [*]( 3 Rom. 12, 13 ) [*]( 1 ca/////thedra G (membr. spatio 4 uel 5 litt. perforata) nescio t quam sine loculis v 4 ibi] tibi G 5 ingredi populi (li eras., t s. I. m. 2) ita ut obtulit R, ingr. potu*itaut optulit B, ingr. populi: ita ut obt. v (Cochl. ante populi inseri iubet cum uiderunt), potuit ita ut obtulerit b 6 memoria G 7 uester] uidelicet v 8 encolpius (utrimqzce) B, enclopius G et ipse Enc. om. P Enelopius(ut supra, sed corr. m. 2 i. mg.) G 9 posset interrogari vb potuit G ante om. G Bonifatius Uallitanus P, Bonifacius Bellitanus G 10 interrogare G potuisset PRBvb 11 Carbensis P (sed recte l. 16), garbiensis b (sed cfr. p. 17, 4) paucos ceraticos v (corr. Cochl.) 13 est toti quO toti B 14 toti Afrieae peregrini v 15 scismaticis B interea Uict. Garb. ut hinc (hnnc B) RB edd. 18 p lacu erat (B) 19 ipi (sic) petiuerunt P perierunt B 20 aliqui P 21 tyro RG, ti ros B, atro v (Gochl. coniec. actor) )
39
discipulus sine magistro, sequens sine antecedente, inquilinus sine domo, hospes sine hospitio, pastor sine grege, episcopus sine populo. non enim grex aut populus appellandi fuerant pauci, qui inter quadraginta et quod excurrit basilicas locum, ubi conligerent, non habebant. sic speluncam quandam foris a ciuitate cratibus saepserunt, ubi ipso tempore conuenticulum habere potuissent; unde Montenses appellati sunt. igitur quia Claudianus Luciano, Lucianus Macrobio, Macrobius Encolpio, Encolpius Bonifatio, Bonifatius Uictori successisse uidentur: si Uictori diceretur, ubi sederet, nec ante se aliquem illic fuisse monstraret nec cathedram aliquam nisi pestilentiae ostenderet. pestilentia enim morbis extinctos homines ad inferos mittit, qui inferi portas suas habere noscuntur; contra quas portas claues salutares accepisse legimus Petrum, principem scilicet nostrum, cui a Christo dictum est: tibi dabo claues regni caelorum et portae inferorum non uincent eas.

Unde est ergo, quod claues regni caelorum uobis usurpare contenditis, qui contra cathedram Petri uestris praesumptionibus et audaci sacrilegio militatis, beatitudinem repudiantes, qua laudari meruit, qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit? in consilio inpietatis itum est a maioribus uestris, ut diuideretur ecclesia. inierunt etiam peccatorum uiam, dum Christum partiri conati sunt, cuius [*]( 15 Matth. 16, 18 & 19 21 Ps. 1, 1 ) [*]( 1 sine (8. I. m. 2) antec. B 4 excurrunt G (cfr. p. 24, 5) 5 foras G 6 gradibus RBvb serpserunt RB ipso] pro coniec. Barthius 7 unde et G 8 Claudianus—Macrobio om. P Lucianus Macrobio om. G Enclopio En*clopius (membr. perforata sicut 38,1), encalpio encolpius (sic) B 9 Bonifatio Bonifacius (sic) G uidetur P, uideatur v 10 sederat RB. sederit edd. 14 salutaris RB 16 infernorum B nona cen/teas B i 18 caelorum om. RBvb 20 audacis (i 8. I. m. 1) R, audaciis Bvb sacri legio B 21 concilio G (paulo infra consilio) 22 inuia B 23 pestilentium G in consilium P 24 ut diuiderent ecclesiam. Iuerunt vb inierunt et a peccorum (sic) B 25 partiri (r prius corr. ex s) B )

40
Iudaei nec uestimenta scindere uoluerunt, cum apostolus [Paulus] clamet et dicat: numquid diuisus est Christus? et utinam, si iam malam uiam intrauerant, agnito peccato super se reuerterentur, id est emendarent, quod errauerant, reuocarent, quam fugauerant pacem. hoc erat de uia reuerti: in uia enim ambulatur, non statur. sed quia parentes uestri reuerti noluerunt, ipsos constat in uia peccatorum stetisse; quorum gressus inpulerat furor, retentos ligauit pigra discordia. et ne regredi ad meliora potuissent, ipsi sibi scismatis conpedes posuerunt, ut in errore [suo] pertinaciter starent, ne ad pacem, quam deseruerant, reuerti potuissent. nec audierunt spiritum sanctum dicentem in psalmo XXXIII: diuerte a malo et fac bonum; inquire pacem et persequere eam, sed steterunt in uia peccatorum suorum. sederunt etiam in cathedra pestilentiae, quae, ut supra diximus, seductos mittit ad mortem. sed dum et uos parentum errorem colentes studiose defenditis, heredes sceleris esse uoluistis, cum filii pacis uel sero esse possetis. cum in Ezechiele propheta scriptum sit: extolle uocem tuam super filium peccatoris, ne uestigia patris sui sequatur, quoniam anima patris mea est et anima filii mea est. anima quae [*]( 2 I Cor. 1, 13 12 Ps. 33, 15 19 Ez. 18, 4 & 20 ) [*]( 1 scind. uol.] sciderunt G 2 Paulus om. PG Christus in uobis P 3 si iam] suam GB agnitio (i post t expunct.) G 4 reuesterentur (st corr. in rt sicut saepius) B, reuerterent G 5 deuia B\' 6 uestri om. v 7 inuiam B stetisse] fecisse B 8 impullerat G, impleuerat v legauit B discorda P 9 ipsi-reuerti potuissent (omissa in textu posita sunt imo i. mg. m. 1) R schismaticis v (corr. Gochl.) conpedes posuerant P, terminum posuerunt G 10 suo om. PG ne] nec G (quod et Casaub. suasit) 12 triceijsimo (n expwnct.) tercio G deuerte P 13 et sequere Pvb,. et consequeris G 14 suorum sed erunt B etiam cathedram P, autem cathedram G 15 dixi P 16 ad] in RB mortem (r corr. ex s) B et dum BBvb 17 studiosae R defenditis erTQT (del.) heredes ej-se P celeris B filii (i finale corr. ex s) B 18 possitis P cum ne zechielo B Ezechielo PR 20 uestigia] uestia nl (sic) B sui om. v quo anima B 21 ama fili P )
41
peccat, sola punietur, si displiceret uobis, quod parentes uestri peccauerunt, de admissu suo soli redderent rationem;. hoc modo uel uos beati esse possetis et laudem de ore prophetae percipere, qui ait in psalmo primo: beatus uir, qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege domini fuit uoluntas eius. quid est aliud in lege habere uoluntatem, nisi diuina praecepta et religiose discere et cum timore conplere ? in qua lege scriptum est: pax hominibus in terra bonae uoluntatis, et alio loco, in Esaia propheta: ponam fundamenta pacis in Sion, et alio loco: uideamus, quid loquatur dominus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et alio loco: uenit filius dei et factus est in pace locus eius, et alio loco: suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam, et in euangelio: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, et Paulus ait: qui pacem serit, pacem et metet, et in omnibus epistulis suis: pax uobis abundet in nomine patris et filii et spiritus sancti, et in psalmo XXXIII: quaere pacem et consequeris eam. fugata recesserat [*]( 4 Ps. 1, 1 sq. 9 Luc. 2, 14 11 Es. 60, 1;7 12 Ps. 84, 9 18 Ps. 75, 3 15 Ps. 71, 3 16 Ioh. 14, 27 17 II. Cor. 9, 6 18 cfr. I. Cor. 1, 3; 16, 23; Bom. 1, 7 et passim 20 Ps. 33, 15 ) [*]( 1 punitur vb displicerat (e .8. I. m. 1 ?) R, displicerat B 2 peccauerant P admisso P, ammissu G 3 possitis P de ore pr.] deo reprophete B 4 percipe B qui non] add. et inclus. m. 2 et cetera, reliquis omissis pergitur Et in cathedra G 7 fuit om. G 9 est in euangelio GB 10 in Eseia profeta P, om. Rvb 11 Syon G et in psalmo octogesimo quarto (corr. i. mg. m. 2 quinto) uideamus G 12 quid loquitur d. quia loquetur in plibem (sic) sum (sic) P loquitur codd. dome quo loquitur B 13 et alio-et alio loco (u. 14) interciderwnt in P alio loco] in euangelio G, om. b 14 et alio loco] in psalmo septuagesimo primo G 15 populo tuo G 16 et iterum in euangelio (efr. I. 13) G 17 qui pacem—epistulis suis om. P 18 in nobis vd 19 in nomine - spiritus sancti om. G sancti et alio loco quaere RBvb 20 inquire G )
42
pax a patribus uestris; uos eam, sicuti a deo mandatum est, quaerere deberetis, quam nec ultro uoluistis quaerere nec oblatam libenter accipere. quis enim in tot prouinciis, quibus nati estis, audiuit? et si aliquis audiuit, quis non uestrum miretur errorem, quis non uestrum facinus damnet? igitur cum manifestum sit et ipsa luce sit clarius nos cum tot innumerabilibus populis esse et tot prouincias nobiscum, iam uidetis uos in parte unius regionis positos et ab ecclesia uestris erroribus esse separatos, frustra uobis solis hoc nomen ecclesiae cum suis dotibus uindicare, quae magis apud nos sunt quam apud uos, quas constat ita sibi conexas et indiuiduas esse, ut intellegatur unam ab altera separari non posse. etenim numerantur in nomine, sed uno intellectu suo iunguntur in corpore ut in manu digiti, quos interuallis singulos \' uidemus esse distinctos. unde qui tenet unum, totos teneat necesse est, cum unusquisque a paribus separari non possit. adde quod non unam solam sed omnes proprie possidemus.

Igitur de dotibus supradictis cathedra est, ut diximus, prima, quam probauimus per Petrum nostram esse, quae ducit ad se angelum, nisi forte eum uobis uindicantes habetis in loculis clausum. mittite illum, si potestis, excludat septem angelos, qui sunt apud socios nostros in Asia, ad quorum ecclesias scribit Iohannes apostolus, cum quibus ecclesiis [*]( 1 si*uti R, si uti B, sicut a domino P man/tum (sic) B 2 quaereretis P, quereretis MB, non quaeritis vb 3 quibus] qui P, quia G 4 et si al. audiuit om. G 6 tot om. P in numerabilibus B 8 uoa suos B esse positos G 9 uestris] neris P esse om. PG 10 uindicatis G, inter uindicare et agis (i. e. magis deleto m) rastvra et add. quae m P 12 una Pvb separati B 18 iuiigitur G 14 corpore et in manu P corpore suo v quosJ quod B interuallit P singulis G 15 tenet] teneat G 17 quod non n. un.] quo dulunam B, quod unam (s. 1. m. 1) B propriae R 18 supra scribitis (sic) P, s. scriptis G ut supra diximus vb »• i 19 approbauimus B qui vb, qua B dicit (u s. 1. m 1) R 20 uendicantes (i super e prius pos. m. 1) R,B 21 loculis] oculis B septim P (sic ubique) 23 Iohannis P apostolus Ioannes vb )

43
nullum communionis probamini habere consortium. unde uobis angelum, qui apud uos possit fontem mouere aut inter ceteras dotes ecclesiae numerari? extra septem ecclesias quicquid foris est, alienum est. aut si inde habetis aliquem unum, per unum communicatis et ceteris angelis et per angelos supra memoratis ecclesiis et per ipsas ecclesias nobis. si ita est, litigium perdidistis.

Ecce iam apud uos omnes dotes esse non possunt; non enim spiritum dei soli uobis uindicare poteritis aut includere, quod intellegitur et non uidetur. sic enim in euangelio scriptum est: nam spiritus deus est et ubi uult, aspirat et uocem eius audis et nescis, unde ueniat et quo eat. permittite deum, unde uelit, ire et quo uelit accedere habeat libertatem, qui audiri potest et uideri non potest. et tamen studio criminandi libenter blasphemare uoluisti, ut diceres: \'nam in illa ecclesia quis spiritus esse potest nisi qui pariat filios gehennae?\' uomuisti de pectore tuo conuicium et putasti adiungendum esse de euangelio testimonium, ubi lectum est: uae uobis, hypocritae. qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, et cum inueneritis, facitis eum filium gehennae dupliciter quam uos estis. si hoc conuicium faciendum erat, quod non licet, quamuis sine causa fiat, utinam aliquis alter ex uestro numero hoc fecisset! te tamen hoc dixisse [*]( 4 cfr. Apoc. 1, 4 & 11 (20) 11 loh. 3, S 19 Matth. 23, 15 ) [*]( 1 consortium (r corr. ex s) B 2 posset v dotes ceteras G o . o communicastis PG per angelis (o 8. I. m. 1) B 6 supra om. vb memoratos G nobisque v 8 omnes om. RB 9 poterites P, potestis RBvb 10 enim legitur i. eu. (om. scriptum est) G 11 deus spiritus P 12 spirat G sed nescis (ut in Uulg.) RB 13 aut quo uadat G dominum pro deum PG ire—quo uelit om. v 14 audire v 16 inilla an nulla ineertum B qui spiritus PGB 17 qui om. Dupin. gehennae] iohenne B (sed cfr. I. 21) de peccatore B 19 hipocritae B, ypocrite G 20 ut om. B prosylitum P, proselitum RBG (ut infra) 21 facietis G gehenue B 23 quod non licet del. Casaub. 24 alter om. RBG edd. hoc dixisset RBvb, dixisse (et) (uncin. m. 2) G et tamen hoc te RBG, et tamen te hoc edd. )

44
satis admiror; id falso in alterum te dicere, ex quo, si ordinationem tuam consideres, possis et erubescere? commemorasti enim lectum esse in euangelio: uae nobis, hypocritae, qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, hoc est, ut mutetis alicuius sectam. tu quidem cuius sectae fueris nescio, tamen inportune a te hoc dictum esse aestimo, quod te iam forte huius dicti paeniteat. numquid nos aliquas peragrauimus terras ? numquid nos aliqua circumiuimus maria ? numquid nos ad peregrinos accessimus portus ? numquid nos aliquem adduximus Hispanum aut Gallum aut nos ordinauimus ignorantibus peregrinum?

Nam et fontem constat unam esse de dotibus, unde haeretici non possunt uel ipsi bibere uel alios potare, quia soli sigillum integrum, id est symbolum catholicum, non habentes ad fontem uerum aperire non possunt. * * nam cum in canticis canticorum scriptum sit: umbilicus tuus ut crater tornatilis, umbilicum altare adfirmare conatus es. si umbilicus membrum est in corpore, inter dotes esse non potest, quod membrum est; si ornamentum est, pars corporis non est.