S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Uides ergo, frater Parmeniane, haec duo crimina tam mala, tam grauia, traditionis et scismatis, ad tuos principes pertinere. agnosce uel sero incurrisse te in tuos, dum insectaris alienos; et cum priores tuos constet operatos esse hoc alterum nefas, etiam uos eos sceleratis uestigiis sequi laboratis, ut, quod illi priores in titulo scismatis fecerant, et [*]( 1 possit P, possent MBv, Casaub. scr. quod fama duas diuersas res simul et uno temp. 1. n. posset, cuius rationem secutus malim: quod f. duas res dissimiles uno tempore sq. (cfr. VII, 4 non potest idem operanus : duas res repugnantes et contrarias simul facere) incilencium B m. m. 1 suaş uitam infauore B (corr. m. 2) uita ... aliena G 2 ad innocentibus P 3 innocenter a 4 liuore] liliore RB, liliorum b (Cochl. coni. suo ore) accus (alterum c obscurum) B 5 cartaginem G 6 auribus BBvb 7 sparsa edd. (sic interpuruci: insererent. mendacium, alii: inserent mendacnun) 10 erubescerepf B 11 quasi] quod Rb quod (d delet. et uirgula add. m. 2) B 12 parum] Cochl. acr. paruum, idem edd. 13 faci, (w mg. facinus m. 2) G 16 uide b frater om. RBvb, s. I. m. 1 G Permeniane (sic saepius) B criminal tam B (lin. m. 2 àistitts.) 18 tenere partinere B (corr. m. 2) 19 p\' ores B (inter p et ores charta perforata est) tuos om. vb 20 et uos iam eos vb, eos om. d 21 priores (s add. m. 2) B in titulos RBv (corr. OOckl.) fecerant] fuerant B )

23
uos iamdudum fecisse et nunc facere uideamini. illi ruperunt suis temporibus pacem, uos exterminatis unitatem. de parentibus uestris et de uobis merito dici potest: caecus caecum si duxerit, utrique in foueam cadunt. oculos patrum uestrorum furiosus excaecauerat liuor, aemulatio uestros orbauit. scisma summum malum esse et uos negare minime poteritis. et tamen Dathan et Abiron et Core, perditos magistros uestros, sine trepidatione estis imitati nec ponere ante oculos uoluistis hoc malum et uerbis dei esse prohibitum et admissum grauiter uindicatum. deinde esse distantiam delictorum aut remissio testatur aut poena. denique inter cetera praecepta etiam haec tria iussio diuina prohibuit: non occides, non ibis post deos alienos. et in capitibus mandatorum: non facies scisma. uideamus de his tribus, quid oportuerit puniri et quid meruerit relaxari. parricidium principale delictum est; et tamen Cain nec reus a deo percutitur sed occisus insuper uindicatur. in Niniue ciuitate hominum milia centum uiginti sacrilega, quae deos alienos sequi uidebantur . post iracundiam dei et nuntium Ionae prophetae ieiunium parui temporis et oratio indulgentiam meruit. uideamus, an aliquid tale consecuti sunt hi, qui populos dei primitus ausi sunt scindere. tot milibus filiorum Israhel. quorum a [*](3 Matth. 15, 14. Luc. 6, 39 12 Exod. 20, 13 et 3. Denter. 6, 14 13 cfr. I. Cor. 1, 10 17 cfr. Genes. 4. 15 19 cfr. Ion. 3 ) [*](1 mperant B m. 2 2 extermifaastifi PG 3 dictum est uel dici potest G 4 si dnxerit.. ] ducens uterque ... cadunt P uterque .. cadit G 5 et aemulatio Bvb, et emulacio ne (sic) B 7 datan P abyron GfJb chore* (b eras. uidetur) B, chore BGvb 10 distantia G 11 denique] deinde B 12 iussi ojdiuina (lin. inter o et d m 2) B, diuina iussio G 13 et in cap. mand. om. P 14 de iis b trebus P (ric plerumque) oportuit RBG edd. 15 meruit BB edd. 17 insuper om. v nineue Pv (corr. Cochl.) hom. numero cent. uiginti millia sacrilega Bb, (omisso milia) B 18 quae] qui G deos (s add. m. 2) B 19 profeta (sic) P ieiunio p. temp. celebrato indulgentiam PG 20 meruerunt G an] si BBvb 21 hii Po, ii b populum v 22 uirorum israhel e acer uicibus B )
24
ceruicibus diuina prouidentia iugum seruile deiecerat, Aaron sanctum unum praefecerat sacerdotem. sed cum ministri eius sacerdotium non sibi debitum concupiscentes seducta parte populi inlicite inuaderent, ritum imitati sacrorum ducentos et quod excurrit ministros secum perituros cum turibulis in fronte seducti populi posuerunt. deus, cui displicet scisma, hoc libenter uidere non potuit. indixerant quodammodo deo bellum, quasi esset alter deus. qui alterum acciperet sacrificium. igitur deus pro facto scismate iratus est ira magna. et quod in sacrilegos et parricidam non fecerat, in scismaticos fecit. stabat ministrorum acies et multitudo sacrile\'ga cum interdictis sacrificiis suis ilico peritura; negatum et subductum est paenitentiae tempus. quia non talis erat culpa, quae ueniam mereretur. mandata est terrae fames : statim fauces suas in populi diuisores aperuit et contemptores mandatorum dei auido hiatu absorbuit. intra momenti spatium ad transglutiendos praedictos terra patuit, rapuit, clausa est. et ne beneficium de mortis conpendio consequi uiderentur, dum non essent digni uiuere, his nec mori concessum est: tartareo carcere subito clausi ante sunt sepulti quam mortui. et miramini in uos aliquid tale aspere factum, qui scisma aut facitis aut colitis, cum uideatis, quid magistri primitiui scismatis [*](2 sq. cfr. Num. 16 ) [*]( 1 deicerat (e s. I. m. 2) R aharon P sanctum] tum v 2 sacerr dotê (e ultimo corr. ex u m. 2) B ministri? B 3 pagte B 4 ritu G ritum cunctorum im. sacr. v (Cochl. pro cunctorum scr. sanctorum) et quot BB 5 ezcurrunt G secum i 81 om. G turabulis (i s. I. m. 2) R, turabilis G, turibilis B 8 qua (si s. I. m. 1) B 9 deus pro neglectis mandatis suis iratus RB, (omisso suis) vb 10 parricidas G 12 et (s. I. m. 1 ?) B 13 paenit ..] omne v 14 famis P suas in necem populi diuisoris G 16 auido ore RB edd. 11r et intra G 17 et ne] t R m. 2, ut B ne om P 18 demogtis B r r m. 2 19 iis edd. praeter v tagtareo B 20 mogtui B 21 in uos] nobis RB edd. factam esse G qui sc. aut colitis aut facitia P, qui sc. usurpato ecclesie nomine (cfr. eadem verba p. 25, 5 sq.) aut facitis aut colligitis G 22 magistri uestri primitiuis G, mag. primi RBv )
25
pati meruerunt. an quia cessat talis modo uindicta, ideo tibi cum tuis uindicas innocentiam? deus in singulis rebus exemplorum posuit formam, ut sit, quod inputet imitantibus . prima peccata ad exemplum praesens poena conpressit, secunda iudicio reseruabit. quid ad haec dicturi estis, qui scisma usurpato ecclesiae nomine et occulte nutritis et inpudenter defenditis ?

Sed quia audio aliquos de societate tua litigandi studio chartas habere nescio quas, quaerendum est, quibus sit adcommodanda fides, quae cum ratione concordent, quae cum ueritate confibulent. uestrae si sunt aliquae, mendaciis forte uideantur adspersae. nostras chartas probant et conflictus causarum et contentiones partium et exitus iudiciorum et epistulae Constantini. nam quod de nobis dicitis, quid christianis cum regibus? aut quid episcopis cum palatio? si nota est nosse reges, uos tota perfundit inuidia. nam maiores uestri: Lucianus. Dignus, Nasutius, Capito. Fidentius et ceteri imperatorem Constantinum harum rerum adhuc ignarum his precibus rogauerunt, quarum exemplum infra scriptum est: rogamus te, Constantine optime imperator — quoniam de genere iusto es, cuius pater inter ceteros imperatores persecutionem non exercuit et ab hoc [*]( 20 cfr. Aug. ep. 53, 5 ; 76, 2 ) [*]( 3 formas P inputet et BBvb (Cochl. sic inútp.: inp. et imitantibus prima peccata, ad) 4 peccata] praecepta G exemplum ponens praesens G 5 reseruaoit P ad haec] adhuc B 6 o.cculteJ stulte G r 7 defendit (corr. m. 2) G 8 litigandip P, litigantes G 9 captas B (sic saepim) 10 cum ante ueritate om. G 11 confabulent BBG, confabulentur vb (confibulentur coni. Oasaub.) 12 probent G cau- /s sarum et" epistole (i. mg. add. et contentio partium et exitus iudicii m S) G; praeterea m. 3 adnot.: \'desunt in ms.\' 13 contentio PG t pagti#um B 14 de nos G (adscr. i. mg. m. 3 constantinus sed nihil corr.) 16 uos nota ista perfundit P inuidia om. PG 17 nassutius vb (sic et infm) fidencius B 18 ignarum adhuc G to 20 te o vb constantinysptume (corr. m. 1 F) B quoniam] quo B 22 imperator es (ligat. m. 2) B ob hoc BB )

26
facinore inmunis est Gallia, nam in Africa inter nos et ceteros episcopos contentiones sunt — petimus, ut de Gallia nobis iudices dari praecipiat pietas tua. datae a Luciano, Digno, Nasutio, Capitone, Fidentio et ceteris episcopis partis Donati.

Quibus lectis Constantinus pleno liuore respondit. in qua responsione et eorum preces prodidit, dum ait: petitis a me in saeculo iudicium, cum ego ipse Christi iudicium expectem. et tamen dati sunt iudices Maternus ex Agrippina ciuitate. Reticius ab Augustoduno ciuitate, Marinus Arelatensis. ad urbem Romam uentum est ab his tribus Gallis et ab aliis quindecim Italis. conuenerunt in domum Faustae in Laterano Constantino quater et Licinio ter consulibus sexto Nonas Octobris die, sexta feria, cum consedissent Miltiades episcopus urbis Romae et Reticius et Maternus et Marinus episcopi Gallicani et Merocles a Mediolano, Florianus a Sinna, Zoticus a Quintiano, Stennius ab Arimino. Felix a Florentia Tuscorum, Gaudentius a Pisis, Constantius a Fauentia. Proterius a Capua, Theophilus a Beneuento, Sabinus [*]( 7 cfr. epist. Constantini ad episc. conc. Arelat. (Harduin I 268) et huius editionis append. V (C fol. 32b) ) [*]( 11« 1 inmanis P 3 de gallias (sic) G, degalilea (corr. m. 2) B 4 alur ciano B fidencio B 5 pastis B donati (s. I. m. 1) P 6 constantin\'is (corr. m. 2) B plenus b liuore] libro P, libello G 7 praeces (a eras.) B 8 in saeculo] episcopi PG et ego P iuditium Christi G 9 iudices] principes G 10 et 16 reticus RBv ab agustoduno B. abagustinoduno B, augustuduno G 11 arillatensis P, a relat.. G urb. romanam P ab iis b trebus P 12 ab om. G italicis G 13 in laterani libri quarto G III cons (i. mg. adp. m. 2) G 14 sextum n. octobres P (Cochl. sic inrery. octobris. die s.) 15 multiadest G (cfr. p. 27, 10), melchiades Cochl. i. mg. urbis om. v 16 merodes amediolano B 17 asinna B, caesena b (Cochl. corr. a Siena) zoticus] zonais P, zoncus G stena nuis (sic) B m. 2, stemnus v, Stemnius b ab arimini P 18 gaud. apicis (ric) B, caudentius v constancius afauencia B, constantinus v 19 theofilius G, theopholas v sauinus Rb. suinus B m. 2 )

27
a Terracina. Secundus a Praeneste. Felix a tribus Tabernis, Maximus ab Ostia, Euandrus ab Ursino, Donatianus a Foro Claudii.

His decem et nouem consedentibus episcopis causa Donati et Caeciliani in medium missa est. a singulis in Donatum sunt hae sententiae latae: quod confessus sit se rebaptizasse et episcopis lapsis manum inposuisse, quod ab ecclesia alienum est. testes inducti a Donato confessi sunt se non habere. quod in Caecilianum dicerent. Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus, etiam Miltiadis sententia. qua iudicium clausum est his uerbis: cum constiterit Caecilianum ab his, qui cum Donato uenerunt, iuxta professionem suam npn accusari nec a Donato conuictum esse in aliqua parte constiterit, suae communioni ecclesiasticae integro statu retinendum merito esse censeo.

Sufficit ergo et Donatum tot sententiis esse percussum et Caecilianum tanto iudicio esse purgatum. et tamen Donatus appellandum esse credidit. ad quam appellationem Constantinus imperator sic respondit: o rabida furoris audacia! sicut in causis gentilium fieri solet. appellandum episcopus credidit et reliqua. [*]( 11 sq. unde haec frampserit Optat. non constat. 19 cfr. epist. Const. l. c. ) [*]( 1 a tarracenaP, a terracena R, aterracena (r alterum insert. m. 2) B secundinosPBB preneste BG, praesente P 2 ab Ostio] ab hostis B, (ligat.) B a tribus ostis G, ab hostia v claudi uel foro iulii (del. m. 2?) G 3 decim] (i corr. in e m. 2) B considentibus Pb 4 in medio G in Donatum sunt dictae sententiae quod P, in D. dicte sunt he sententie G 5 se rebaptizare RB, fere baptizasse G (corr. m. 2 in mg. se rebaptizasse) se om. v, 8 habere in C. quod dicerent G 10 melciadis RB miiltiaadis sentia (sic, corr. i. mg. m. 2) G, in v deest emendatio i. mg. (cfr.p. 26, 15) ii in qua] quia G iuditium coagulatum est G clausanP 11 his etiam uerbis G 12 uenerant G 13 accusare RB parte] professione PG 16 merito om. P 16 percussum esse G 18 appellandum esse episcopus (episcopum B m. 1) credidit et reliqua BBv (haec uerba ex c. 25 fine transposita uidentur), appell. esse ab episcopis credidit edd. 19 orbita c (corr. Cochl. o rabida) furoris moris B 20 assolet G appellandum esse ep. cr. et caetera G (cfr. I. 1sj appell. — reliqua om. RBv, appellationem interposuerunt edd. (qtiae legtmtur in Constantini epistula l. c.) )

28

Eeodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reuerti licuisset * * ad Carthaginem accederet. tunc a Filumino, suffragatore eius, imperatori suggestum est, ut bono pacis Caecilianus Brixiae retineretur; et factum est. tunc duo episcopi ad Africam missi sunt, Eunomius et Olympius, ut remotis binis unum ordinarent. uenerunt et apud Carthaginem fuerunt per dies quadraginta, ut pronuntiarent, ubi esset catholica. hoc seditiosa pars Donati fieri passa non est, de studio partium strepitus cotidiani sunt habiti; nouissima sententia eorundem episcoporum Eunomii et Olympii talis legitur. ut dicerent illam esse catholicam, quae esset in toto orbe terrarum diffusa, et sententiam decem et nouem episcoporum iamdudum datam dissolui non posse. sic communicauerunt clero Caeciliani et reuersi sunt. de his rebus habemus uolumen actorum, quod si quis uoluerit, in nouissimis partibus legat. cum haec fierent, Donatus ultro prior ad Carthaginem redit. quo audito Caecilianus ad suam plebem properauit. hoc modo iterum renouellatae sunt partes. [*]( 1-4 cfr. Aug. breu. collat. 20, 38 ) [*]( 1 petit G ei] rei B reuertenti ad Carth. contingeret RBv (Cochl. mutauit reuertenti m reuerti, quem secutus est Bald.), reuerti licuisset et nec ad C. accederet PG, quae lectio proxime accedit ad Aug. uerba l. c. fortasse sic scribendum est ut ei reuerti licuisset. ad ea mandatum, i ne ad Carthaginem accederet 2 afglumno B m. 2, apud Aug. Philomeno 3 §suggestum B 4 bryxe P, brixe R, brixe BGv (corr. Cochl.) cfr. Aug. 1. c. 5 ab africa G enomius B Olympus P. Olimpius B ut remotis binis singulos ord ... P, ut rem. duobus unum ord. BBvb, ut—ordinarent om. G, binis .. unum scrvpsi 6 et om. RBvb Eaataginem (sic) B 7 dies quinquaginta G (sic litteris exarat.) ut (adscr. in mg. sinistr. m. 1?) B ut pronuntiaretur PG 8 seditiosa] studiosa G r im fueri B 9 pastium B sunt repet. initio fol. sequ. G nouissa B 10 eorum unde RBv (Cockl. coni. eorum uidelicet), eorum episc... b i Eunomi et Olympi P, Olympi (iI. m. 2) R, Olimpi B 11 illam om. v esse mu. B 12 terrarum orbe G decimPi? 14 de medd.praeterv, derebus his B 15 uolumina RBvb quis (s m. 2 add.) R, qui G 16 cum h. fierent] r \' inter haecP, i. hec G 17 kataginem B rediit G hoc audito RBvb 18 renouellatae] renouatae Cochl. i. mg. adscr. Balduinoprobatus pastes (sic)B)

29
constat tamen et Donatum tot sententiis esse percussum et Caecilianum innocentem totidem sententiis pronuntiatum.

Sed quia in ipsa causa iamdudum in catholica duorum uidebantur laborare personae. et ordinati et ordinatoris, postquam ordinatus in urbe purgatus est, et purgandus adhuc remanserat ordinator. tunc Constantinus ad Aelianum proconsulem scripsit, ut remotis necessitatibus publicis de uita Felicis Autumnitani publice quaereretur. sedit. cui erat iniunctum. inducti sunt Claudius Saturianus, curator reipublicae. qui fuit tempore persecutionis in ciuitate Felicis, et curator praesentis tunc temporis, quando causa fiagitabatur, Callidius Gratianus, et magistratus Alfius Caecilianus, sed et Superius stationarius perductus et Ingentius scriba publicus pependit sub metu inminentium tormentorum. responsis omnium nihil tale inuentum est, quod uitam Felicis episcopi sordidare potuisset. habetur uolumen actorum, in quo continentur praesentium nomina, qui fuerant in causa Claudii Saturiani curatoris et Caeciliani magistratus et Superii stationarii et scribae Ingentii et Solonis officialis publici ipsius temporis. post quorum responsa a supra memorato proconsule haec pars sententiae dicta est: Felicem autem religiosum [*](6 sq. cfr. Aug. ep. 88, 4; c. Cresc.3, 70;gest. purg. Fel. (app.II,Cfol. 298) ) [*]( 1 et om. RBv (cfr. eadem fere p. 27,16) 3 incatholica B 5 in urbem G et om. RBvb 6 helianum G, cecilianum BBv 8 aut tumnitani B, Autungitani b quaereretur] Cochl. i. mg. scr. qufreret sedet (sed et B) cui... indictum RB, sedit id cui ... iniunctum G. sed et cui erat iudicium, inducti v, sedit-iniunctum om. b 9 inductij indicti B Sttorianns P 11 causam (m eras.) R, causam v Calidius PG 12 Gracianus B et ante magistr. om. G et Alfidius Cecilianus magistratus G Alfilius P et Sup.] exsuperius G, et Superstationarius vb (cfr. I. 18) 13 rationarius RB 15 talem (m eras.) R est quod uitam F. e. ordinare pot... RBv (Cochl. adn. deordinare), est quod uita F. episcopis (sic) ordinare non pot ... G, est in uita F. e. propter quod ordinare non potuisset scr. Dupin. 16 habentur uolumina ... in quo (in quibus vb\'\\ RBvb 17 fuerunt in causa id est Claudi PG Satoriani P 18 cecilianus magistratus B et Superii] et sup BB, et exsuperi G, et Superstationarii vb (cfr. 1.12) 19 Ingenti BB ęt officialis R ipsius) illius G 21 autem] adscr. i. mg. m. 2 autumnitanum G episcopum om. G)

30
episcopum liberum esse ab exustione strumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosissimas scripturas prodiderit uel exusserit. omnium enim interrogatio suprascriptorum manifesta est nullas scripturas deificas uel inuentas uel corruptas uel incensas fuisse. hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus neque praesens fuerit neque conscientiam adcommodauerit neque aliquid tale fieri iusserit. unde repulsa atque extersa infamia cum ingenti laude de illo iudicio recessit. iamdudum opinionis incertae et inter caligines, quas liuor et inuidia exalauerat, latere ueritas uidebatur. sed etiam omnis scriptura memorata et actorum uoluminibus et epistulis commemoratis aut lectis reuelata est.

Uides te, frater Parmeniane, in catholicos traditorum nomine falso obiecto frustra esse inuectum, mutans uidelicet personas et transferens merita. clausisti oculos, ne parentes tuos reos agnosceres, aperuisti eos, ut innocentes et indignos criminose pulsares. omnia pro tempore, nihil pro ueritate, ut et de te dixerit beatissimus apostolus Paulus: [*]( 1 esse liberum ae episcopum G librum B > ab eznstionene (sic) G exussione v instrumentorum BBG, (gest. Fel. I. I) C (sed cfr. VI, 5, Bonaeh Ital. p. 470 & 511) deificorum om. Rd 2 cum neno (sic) B 3 quod om. v scripturas (scripturaras B) prodiderit (uel enss. om.) RB, sc. tradiderit uel exusserit Gb, prodiderit-nullas scripturas om. v 4 interrogantium RB, interrogatio PG, fortasse legendum omnium inteiTogatione ... manifeetatum (cfr. gesta pwrgat. Felicis l. I. omnium enim interrogatio supra scripta manifestata est C fol. 29* ) superscribtorum P, supra scripta b 6 correptas B hoc ... continentur RB 7 quod] quo P 8 conscienlam (sic)B, constantiam v 9 tale aliquid P et C (gest. Fel. Z. l.) 10 pulsa BBv de om. RBvb 12 liuorę P 18 etiam] iam PG, et le iam B supra memorata G 14 renouata (le m. 2 8.1.) B, reuelatum G, renouata b 15 te om. BB edd. 16 false PG inaena tum G (i mg. m. 2 inuectum), BBvb 17 personis (a a. Z. m. 2) B transferans G 18 agnosceris P eos] os G in nocentes B 19 criminosos indignos pulsares G, indo crimini copulares BBvb 20 baptissimus apost. B )

31
quidam autem conuersi sunt in uaniloquium uolentes se esse legis doctores, non intellegentes, quae dicunt neque de quibus adfirmant. paulo ante docuimus uestros parentes fuisse traditores et scismaticos; et tu ipsorum heres nec scismaticis nec traditoribus parcere uoluisti. iam igitur documentis supra memoratis omnia tela, quae falso in alienos iactare uoluisti, ueritatis clipeo repulsa in tuos parentes reciproco ictu uertuntur. omnia igitur, quae a te in traditores et scismaticos dici potuerunt, uestra sunt; nam nostra non sunt. qui et in radice manemus et in toto orbe terrarum cum omnibus sumus. [*]( 1 I Tim. 1, 6 sq. ) [*]( 1 uani loquium G 2 se om. G 3 ante enim BB 4 parentes] patres BBv scism. et trad. BBvb heres fuisse BB 5 parcere] parere MBv 6 in alieno B 7 iactare om. v 10 qui] quia BBvb et post qui om. BBv 11 sumus amen EXPLICIT LIBEB PEIMVS (litt. rubr.) B fol. IIa, B fol. 10* 1, eadem in v SVMVS. EXPLICIT LIB. I (rubr.) P fol. 258*, Explicit liber primus sancti Optati (om. amen) G fol. 11* )
32