Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

cum Abderiten Protagoram Athenienses uiri consulte potius quam profane de diuinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid homines (sustinebitis enim me impetum susceptae actionis liberius exerentem) homines, inquam, deploratae, inlicitae ac desperatae factionis grassari in deos non ingemescendum est?

qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula: templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri ipsi, si fas est,

sacerdotum, honores etpurpuras despiciunt, ipsi seminudi, pro mira stultitia et incredibilis audacia! spernunt tormenta praesentia, dum incerta metuunt et futura, et dum mori post mortem timent, interim mori non timent: ita illis pauorem fallax spes solacio rediuiuo blanditur.

Ac iam, ut fecundius nequiora proueniunt, serpentibus in dies perditis moribus per uniuersum orbem sacraria ista [*]( 4 filosofiae P II pollebit sc. ille (p. 11, 23) Dauisius 5 Abderitem r II Protagoram r: pitagora P II uiri consulte P: inconsulte Vrsinus; post uiri Vsenero epitheton intercidisse uidetur 6 de diuinitate om. r 7 concione edd. II acribta P II deriserint r 9 inlicitae P, ut coni. Vrsinus: inclitae r, inquinatae P. Daniel, deploratae malitiae (uel inscitiae) ac desp. Vonck leclt. lat. p. 54 10 ingemiscendum edd. II fcea P 11 labendibus P 12 constituunt Vsener II quae Pr: qui Heumann 13 solem- nibus r II liumanis IAndner 14 foederatur Vahlen: foederantur Pr II lacifuga Heumann et iam ante P. Daniel (apud Wowerum): lucifugax Pr 14 in publico r 16 miserantur Vrsinus II ipsi addidimus 18 mira Pcorr. ex miram, ut uidetur; ac sane expectares: pro miram stultitiam et incredibilem audaciam l incredibilis P, sed rasura factum incredibili 19 metuunt futura Vsener 20 pauorem P: pauoretr; pauorum fallax Anonymus in Miscell. Obseru. I, p. 27; pauorem fallens Dombart coll. 3, 4; praua et fallax spes Wopkens, pauore fallax spes solacia red. Dauisius 21 solatio rediuiuo r, solacia rediuiua P 23 sacra Heumann II teterrima Pr (p. 13,23 P recte taeter) )

13
taeterrima impiae coitionis adolescunt. eruenda prorsus haec et execranda consensio.

occultis se notis et insignibus noscunt et amant mutuo paene antequam nouerint: passim etiam inter eos uelut quaedam libidinum religio miscetur, ac se promisce appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens stuprum intercessione sacri nominis fiat incestum. ita eorum uana et demens superstitio sceleribus gloriatur.